Page images
PDF
EPUB

1

ducem humanitate prouocati non pauci ex nobilibus Hungaris, vt Stephani regis furox rem declinarent, Constantinopolim pariter ad Ioannem Comnenum fe recepere (a). At. que hac occafione, cum et dux Almus, et ceteri profugi ex Hungaris, de praecipiti regis fui furare , et faeuitie amare conquesti fuissent coram imperatore, is, vt erat insigni clementia praeditus , crudelem illius cum Almo, et ceteris agendi rationem , vc a summi imperantis dignitate alienam, coram coniuge sua Irene imperatrice, pro merito improbauit, eo haud dubie consilio, vt illa fuum ex fratre Colomanno nepotem de turpi eo vitio commouefaceret. Sed et imperatri, ci, infigni modeftia, pietateque conspicuae, ea Stepbani faeuiendi rabies displicuit, atque idcirco fuaui modo eundem per literas reprehendit, ac ad ea, quae de ipso Bizantii ferebantur, corrigenda excitauit, minime ve. ro., vt chronica postra factum hoc male detorquent, aut maritum fuum imperatorem accusauit, aut Stephanum ad sumendam de eo vindictam turpiter concitare adnisa fuit (1),

[ocr errors]

(a) Chronicon cap. LXIH. Et multi Hungari arro

citate regis Stephani fugerant ail ipsum, imperatorein, (6) Chronicon cap. cit. Interea imperatrix Conítan

tinopolitana, filia regis Ladisiai, nomine Pyrisk , Prisca , apud Graecos Irene dicta , nunciauit regi Stephano , quod imperator ipse, videlicet maritus fu. us in eius opprobrium ipfregi

. improperare, dicens :regem Hungariae efe bominem faeuum, quam etiam consi ndicentem imperator castigallet. Cum autem hoc gadisler rex, pro nimia reputauit iniuria:

quod profecto et fidei coniugali, et eximiae
illius pietati contrarium, nemo e Graecis
fcriptoribus conmemorat. Inopinata ea im.
peratricis, amitae suae, reprehenfio acerbilli-
me pupugic praecipitem luapte in iram Ste.
pbani regis animum, et quoniam accusatio-
nem hanc, finiftramque de se apud Bizanti-
nos famain potiffimum ab Almo duce proti.
cisci non dubitabat, eo vindictae studio ab-
reptus fuit, vt miffis Bizantium legatis, ab
imperatore poftulare non dubitauerit, vt Al-
mum ducem, hominem luminibus orbatum,
alienae opis quam maxime indigum, non
modo ex aula, verum etiam ex omnibus im-
perii orientalis finibus eiiceret. Ioannes
Comnenus indignum id maieftate sua ratus,
vt in furenris Stepbani graciam, fatis, fu-
perque infelicem principem ope fua desti-
cueret , id fe facturum aperte negauit. At-
que hac repulsa vlera modum irritatus Stee
pbanus , poftquam contumeliofis nunciis in-
peratorem non vna vice lacessiuiffet , neque
minus indecora ab offenfo illius animo re-
sponsa accepisset, bellum denique Graecis in-

ferre decreuit (a); quod tamen ob expeditio1127 nem A. 1127. in Rullos fufceptam in annum

sequentem differri necefle fuit.

(a) Vnicam hanc belli causam fuiffe , quod Ioan

nes Comnenus Almum honorifice habuerit , tradit
Nicetas Choniates. Huius, inquit, controuerfiae oc-
culta, et vera caufa fuit, quod Almuzen, Almum,
Stephani Hunnorum principis fratrem, ad se profu-
gum, imperator libentisime fufceperat. Idem affir.

[ocr errors][merged small]

S. III.

[ocr errors][ocr errors]

Belli fortuna, et exitus. Etli porro Almus dux, in quem potissimum odio ferebatur Stephanus, A. 1127. Bizantii 1127 obierat, vt tamen imperatori, qui eum viuentem protexerat, aegre faceret, a destinato bello minime abftinuit: quod vt iure le obmouille oftenderet , aliam longe eidem caufam praetexuit , quod nempe Hungari mercatores a Graecis militibus, qui ciuitati Branizobae, ad Sauum flumen fitae (a), praefidio impositi erant, hoftilem in modum fpoliarentur (6). Quapropter aeftate A. 1128. 1128 traducto in Seruiam , Graecis obnoxiam, exercitu , Belgradum obsedit, atque etiam, quod a Graecis foederum fiducia fretis negligendius communitum erat, facili negotio expugnauit. Vrbs haec insuper folo aequata, murorumque, ac turrium lapides in Sirmien.

mat Cinnamas lib. cit Rex Hungariae interim per-
ceptis iis , quae de fratre Almo ferebantur , per le-
gatos imperatorem rogauit , vt finibus expelleretur
Romanorun. Renuri, idque denegante Ioanne ,

transmisso Iftro Sc.
(a) Branizoba, aut Branicoua idem fignificat, ac agger,

aut propugnaculum Saui fuminis : e cuius fortale
ruderibus surrexit eiusdem Auminis munimentuin
in meridionali ripa collocatum, quod Zabacb,

et Szabacs dicimus.
(6) Nicetas Choniates : Id vero, inquit, praetexeba.

!r , quod Branizobani Kunnorun mercatores Spo.
liarent , et pellime tractarent.

sem regionem sunt traducti, vt iisdem ciuitas Zeugminenfis circumdaretur, firmiffimeque aduersum Graecos communiretur (a). Neque hic hoftilitas stitit; Seruia omnis, et pars Bulgariae ferro, et igne euaftata fuit. Violata hunc in modum foedera, et iniurias imperii finibus illatas vlturus imperator, valido cum exercitu Bizantio digreflus, acce. lerato itinere in Hungariam eodem anno te. tendit. Stephanus rex graui interea morbo correptus , Agriamque depor'catus, cum ex peditioni interesse nequiret : quemdam Stepbel noinine, fic Germani appellant Stepbanum, Hungaricis vicaria cum poteftate praefecit copiis, id ei dans in mandatis, vt peculiari vigilantia in id incumberet, ne Graeci, fupe. rato alicubi Iftro, in Hungaricas irrumperent ditiones. Verum contra, ac putarat, res èuenit: quo tempore enim imperator in Seruia cum parte copiarum fubfiftens, ex aduerso

arcis Cbrami, aut vt chronica noftra fcribunt, *. Harami (b), Iftrum se tranfiturum fimulabat,

pars altera Graecorum tranlinillo alibi eodemi

(a) Belgradum ciuitatem fluuio adiacentem, expugnat

Stephanus , dirutaque illa a fundamentis ipfis , lapides inde nauigio auexit , et ex iis vrben Zeng men condidit iu Sirmio, quae exinde multis annis substitit. Cinnamus lib. cit. (6) Chram, aut Haram illic tuin fuerit, vbi hodie

Vipalánka. Erat enim aeque ad Carallonem amnen firum; prae:erea in aduersa Danubii ripa in Serbia, noratur in charuis geographicis Rem, Rom ex veteri Cbram aon improbabiliter deriuandum.

[ocr errors]

Aumine, in Tempam, vel potius Templam,
aut Temesam regionem illapsi, Hungaros ad
Cbramum prope Carassonem amnem (c) in
imperatoris molimina intentos adorti, tan-
cam edidere caedem, vt amnis ille ab eorunt
fanguine totus rubesceret (a). Memorabili
hac victoria laetus imperator, quoniam hy:
ems imminebat, valido nilitum praesidio ad
Saui cuftodiam Branizobae iinpofico, Bizan-
tium triumphans reuertit. Tristissima ea cla-
des, multorumque illustrium Hungarorum
fanguine foedata, tantum abeft, vt Stepbani
fregerit animum, vt potius ad inftaurandum
totis viribus bellum paulo vehementius ac-
cenderit. Vt primum igitur e grauiflimo,
quo domi detinebatur morbo conualuit,
maximo e suis conscripto exercitu , copiosis-
que a Sobieslao, Bohemiae duce, auctus sup-
petiis , ipse suis auspiciis bellum A. 1129. 1129
administrandum suscepit (b). Initia illius pro-
spera fuere. ' Sauum enim transgreflus , ad-
fitam illi Branizobam ciuitatem armata manu
expugnauit, praesidiariis Graecis partim cae-
fis, parcim in captiuicatem redactis, paucis

[ocr errors]
[ocr errors]

(a) Caraiso airnis podiedum in Temesiensi banatu

suum retinet noinen, vnde suam comitatus ei ad

iacens traxit appellationem,
(6) Claden hanc defcribit Chronicon cap; LXIII.
(c) Hoc reipfà anno bellum Hungaros inter, et

Graecos ad Sauum Aumen effe geftum, et complu.
ta Austriae chroniea , et continuator Colinae Pra-
genfis affiritant apud cl. Kalona Hist, crit, Tom,
III, pag 430,

« PreviousContinue »