Page images
PDF
EPUB

gnoque abdicato, monachalem indutus veitem, priuatam deinceps egit vitam (a) ad mortem vfque, quam ad diem III. Iulii eiusdem anni collocamus: poftquam ab obitu Colomanni regis annos XVII. menfes V. in regno exegit (b). Sepultus Varadini pone of fa aui fui S. Ladislai.

S. VI.

Virtutes, et vitia regis Stephani. Ex iis, quae compendio recenfuimus, facile quisque intelliget, quibus virtutibus inclaruerit Stephanus, quibus ex aduerfo vitiis nomen fuum obfcurauerit. Mentem illi excelfam, animumque intrepidum fuiffe complura bella fortiter gefta probant; in quibus vna bellicam artem fe pro eius aetatis more egregie calluiffe oftendit. Suos non tam clementia, quam feueritate in officio continuit. Quemadmodum in iram vindictamque facile pronus, ita vna implacabilis fuit,

(a) Sed cum effet in articulo mortis, monachalem babitum relicto regno fufcepit. Chronicon cap. LXIII. (b) Chronicon Budenfe ita habet: Anno regni fui XVIII. et menfibus V. Id eft anni octaui decimi menfibus quinque expletis: id quod nobifcum confentit. Si enim a die III Februarii A. 1114. quo demortuo parenti fuo Colomanno fucceffit Stephanus, annos regni numerare incipias die III. Iulii A. 1131. anni feptemdecim, et menfes quinque, euoluti funt,

quod vel odium illud, quo Almum in Graecia exulem profecutus erat, fatis fuperque indicat. In reis plectendis modum exceffiffe videri poteft, quos inufitatis plane fuppliciis prius tortos, neci dabat. Non leuem item nomini fuo notam inuffit foeda cum pellicibus confuetudine, qua mature attritis in adolefcentia viribus, morbisque contractis, mortem fibi aetatis anno tricefimo confciuit. Aliud quoque verene, an fecus chronica noftra vitio dant Stephano regi, quod nimio, atque prae Hungaris ipfis in Cumanos ferre1123 tur amore. Gens haec A. 1123. a Ioanne Comneno orientis imperatore irreparabilem in Bulgaria cladem acceperat (a), quapropter pars eorum Hungaris vicinior, obtenta prius a Stephano rege facultate, A. 1124, cum coniugibus, liberis, facultatibusque fuis ductore Tatár dicto in Hungariam immigra uit, fertiliffimamque regalem terram vltra Tibifcum, orientem verfus fitam infedit, quae hodiedum Cumania maior audit. Vt nouis colonis ad libenter apud fe manendum, Chriftianamque religionem amplectendam animos adderet Stephanus, non modo cum duce eorum Tatáro, verum etiam promifcue cum reliquis, pofita maieftate regia, pene ad priuati hominis modum, familiaritatem coJuit: hac animati Cumani gentiles adhuc,

1124

(a) Belli huius cum Cumanis, qui tum Patzinautae, ac Scythae audiebant, gefti hiftoriam lege apud Nicetam Choniatem, et Cinnamum

nullisque domi fuae legibus affueti, in vicinis Hungarorum ditionibus rapinas agere; ac, fiquis res fuas aut tueri, aut ablatas repetere auderet, trucidare in more habuere. De his etfi non raro regi accufarentur, numquam tamen, vt oportebat, fuere coerciti, vt adeo iniuriae hae Hungaris ad vltimam vfque regis aegritudinem, Belacque coronationem ferendae, diffimulandaeque fuerint. Tum enim vero Hungari fumta audacia, Cumanos eos, qui fibi ante damna intulerant, neci dedere. Quod cum dux Tatár, primoresque gentis in extremis iam agenti Stephano retuliffent, bono animo eos effe iuffit, pollicitus fide regia, fi conualuiffet, cu iusuis Cumani caedem, decem Hungarorum fupplicio vindicatum iri (a). At enim vindictae huic locus amplius non fuit; rex quippe monaftico fub habitu, fincero vna a nimo acta poenitentia, expiatis fuperioris vitae erratis, ad fatalem ex hac vita tranfitum comparatus, haud diu poft e Cumanorum non minus, quam Hungarorum confortio, vt iam diximus, ereptus fuit.

(a) Vide chronicon cap. LXII. Si fanitari, inquit, reftitutus fuero, pro vno quoque, quem ex vobis interfecerunt, decem interficiam,

BELA II. CAECVS.

REX XI.

A. C. 1131.

S. I.

Quid negotii Belae cum Borichio.

1131 Stephano II. fub initium menfis Iulii A. 1131. e viuis fublato, non adeo tranquillae domi res erant. Illi imprimis, qui dolis, fraudibusque fuis olim ducem Almum vna cum filio Bela perditum ibant, fceleris confcientia animum remordente, impendentem fibi vindictam reformidantes, modum omnem circumfpiciebant, quo Belam e folio, Stephani potiffimum regis voluntate occupato, praecipitem agerent: neque eis feu opportunitas, feu fpes etiam id, quod intendebant, exequendi defuit: multi quippe ex Hungaris pro certo tenebant Predslauam reginam, Colomanni regis coniugem, maleuolorum artibus in adulterii fufpicionem adductam innocentem prorfus thoro, regnoque exactam fuiffe, ac idcirco natum ex ea Borichium legitimum Colomanni effe filium, cui proinde poft Stephani II. regis obitum prae Bela caeco regnum deberetur. Borichius de multorum Hungarorum in fe ftudiis certus, poftquam Stephanum II. obiiffe intellexit, Conftantino.

polim profectus eft, vt Irenem imperatricem, Colomanni, quemadmodum ipfe arbitrabatur, patris fui fororem, ac per eam Ioannem Coinnenum imperatorem fibi propitium redderet, quem fi partium fuarum patronum nancifceretur, nil iam de extorquenda Hungariae corona ambigebat: verum etfi coniugem imperatoriae domui cognatam obtinuerit, impetrare tamen non potuit, vt Ioannes Comnenus rupto, quod A. 1129. cum Hungaris 1129 inierat, foedere, quidquam ei auxiliorum aduerfus Belam regem addiceret.

[ocr errors]

Domum

itaque re infecta redux fanguine fibi iunctis Rufforum ducibus, et Boleslao III. Poloniae duce in belli focietatem pertractis A. 1132. 1132 infeftis fignis Hungariam ingreffus, in Scepufienfi regione confedit, fperans fore, vt Hungari audito aduentu fuo, defertis Belae partibus, certatim ad fe confluerent: quorum acceffione auctus, debellatis refiduis nullo negotio regno potiretur. Rex Bela, cognito Borichii apparatu, copias collegit, ac in antiftitum, procerumque fibi fidelium comitatu progreffus, ad Saionem fluuium caftra metatus eft. Hic antequam belli aduerfum aemulum rationem iniret, optimates regni bona fide ad fe euocauit, ac, quid de Borichii natalibus fentirent, iuffit edicere: quo hac methodo fingulorum erga fe animos exploraret. Pars potior ex adulterio fufceptum, nil in coronam Hungariae iuris habere propalam pronunciant: alii, rege in conuentu praefente, Borichio aperte fauere non aufi, id folum reponebant, dubium admo

« PreviousContinue »