Page images
PDF
EPUB

dum effe de Predslauae reginae adulterio, quod id numquam euidenter probatum fuiffet, nil itaque de Borichii illegitimitate certo poffe conftitui nec defuere, qui metu omni depofito, eum legitimo thoro ex Colomanno genitum, atque ideo illi folium deberi iactarent, quo fic vicino iam, atque Saioni fluuio appropinquante hofte regi Belae timorem incuterent (a). Detectis hac ratione coniuratis, fatellites figuo dato irruerunt, nonnullosque ex Borichianae factionis patronis ante omnium ora, oculo que trucidauerunt; verum, quia medio in campo conuentus celebratus fuit, quamplurimi magni nominis primores fuga elapfi ad Borichii caftra tranf iere. His actis, placuit communi regni ordinum nomine legatos ad Boleslaum Poloniae, ceterosque Ruffiae duces mittere, qui referrent, Borichium ab omnibus vt illegitimum reiici, Belam ex aduerfo communibus gentis totius fuffragiis ad folium euectum, pro vero, legitimoque rege, ac domino et haberi, et porro habitum iri; definerent igitur hominis adulterini iniquas, nulloque iure nixas partes porro fuftentare. Qua denuntiatione audita, et Boleslaus Poloniae, et

(a) Hoc in numero fuit comes Samfon, qui propius ad Belam regem accedens, his eum verbis affari non eft veritus: Quid facis viliffime canis cum regno? vtilius eft dominio tuo, Borichium regnum babere, et tu viuas in monafterio tuo, Dömöffienfi, ficut vixit pater tuus. Chronicon cap. LXIV.

[ocr errors]

reliqui Ruffiae duces, fortaffe quod minori-
bus, quam vt Bela rex debellari poffet, vi-
ribus inftructi erant, fignum receptui dede-
re, (a) anno futuro maiore apparatu bellum
inftauraturi. Borichius pariter, digreffis foe-
deratis, nil cum exigua fuorum manu vtili-
ter ab se tentari poffe videns, in Poloniam
fe recepit. Anno itaque infequente 1133. 1133
bellum iterum recruduit (b). Borichius enim,
incertum quibus pactis, atque promiffis, eo
rem fuam adduxit, vt Boleslaus Polonus,
Ruffique duces maiore quam ante apparatu
eidem opem tulerint. Bela pariter propriis
diffifus viribus Albertam Auftriae marchio-
nem, affinem fuum, a bellica virtute celebra-
tum in auxilium euocauerat: iunctis itaque
et animis, et viribus, die XXII. Iulii com-
miffo praelio multis Polonorum, et coniu
ratorum Hungarorum caefis, et captis, Bo-
richius e regni finibus exactus fuit (c). Etfi

(a) His auditis duces Ruffiae, et Poloniae deftite.
runt amplius adiuuare Borichium et reuerfi funt
finguli in fuas prouincias. Idem ibidem.
(b) Bellum cum Borichio anno 1132. minime ter-
minatum, atque anno infequente continuatum fuif
fe, erudite oftendit cl. Katona pag. 471. et fequ.
() Huc pertinent ea, quae chronicon narrat cap.
LXIV. Borich autem cum multitudine populorum
venit pugnare contra regem, rex autem diuino fre-
tus confilio, er auxilio contriuit omne robur Bori-
chii, in praelio, et fugauit illum in gladio, con-
clufitque exercitum Polonorum in morte, in ipfa fe-
ftiuitate Mariae Magdalenae accipiens fpolia eorum,
et reuerfus eft cum magna viesoria,

autem illuftri eo die victoria potitus fit Bela, quia tamen verebatur, ne Boleslaus Polonus clade hac irritatus, partes Borichii rurfus tuendas fufciperet, fibique porro etiam negotium facefferet, Petrum Albenfem prae1134 politum in Germaniam A. 1134. ad Lotharium caefarem mifit orans, vt is autoritate fua interpofita, Polonum a Borichio abftraheret: ad quod impetrandum cum et magni precii munera caefari obtuliffet, et Sobieslaus Bohemiae dux interceffor acceffiffet, effecit demum Lotharius, vt Boleslaus Poloniae dux deferto penitus Borichio, intimam cum Bela Hungariae rege amicitiam iniuerit, omnique deinceps eumdem metu liberauerit (a).

S. II.

Caecitatis Belae regis autores feuere puniun

tur.

Borichio aemulo feliciter profligato, et Bo

leslao Poloniae duce nouo foedere conciliato, cum coniurati, exterorum auxilio deftituti, minime iam timendi viderentur, Helena regina aliquid audendum rata, quam dudum animo conceperat, vindictam de mariti fui excaecationis autoribus fumere decreuit: ex quo non immerito arguas, multa

(a) Continuator Cofmae Pragenfis ad A. 1134. Otto Fritingenfis lib. VII. cap. XIX, Cl. Karona pag. 485. et fequ.

olim Colomanno, cum infano capitis cruciatu, ex quo demum obiit, torqueretur, aut ignaro, aut mentis non fatis compote, a maleuolis per vim, ac fraudem acta fuiffe; vtque nil iam de Amo duce, qui crimine aliquo fupplicium promereri potera, dicamus; illud pro certo haberi poteft, Colomannum nequaquam imperaffe, vt fceleris omnis expers puer Bela lumen amittat, et, quod multo adhuc atrocius eft, euiretur haec itaque oninia miniftrorum, ac aulicorum, qui Almum ducem tota cum ftirpe fublatum voluere, confpiratione eueniffe, e fide dignis, grauibusque viris edocta regina Helena, marito autor fuit, vt comitia regni Aradinum indiceret factum id eft A. 1135(a). Quo 1135 cum incredibilis omnium ordinum frequentia confluxiffet Helena regina adductis fecum, quos ad id tempus luci dederat, quatuor filiis: Geifa videlicet, Ladislao, Stephano, atque Almo, pone regem confedit, iucundiffimoque hoc fpectaculo captis praefentium oculis atque animis, fermonem ad conuentum habuit: quo cum plerosque ad regis luminibus orbati commiferationem commouiffet, calamitatis huius caufas proferri,

(4) Chronicon noftrum conuentum hunc fub initium regni Belae regis refert, at cum eius matrimonium ante exitum anni 1129. minime coaluerit, quatuor autem filiorum natiuitas, totidem faltem annos re quirat, conuentus ifte Aradinenlis ante annum 1135. haberi non potuit.

atrociffimique facinoris reos propalam indicari flagitauit, vt promerita illis irrogari poffint fupplicia. Vt loqui regina defiit exorto tumultu, manus in quosdam regni barones, nobilesque, de quorum in Almum ducem, eiusdemque filium Belam odiis, et machinationibus propalam conftabat, iniiciuntur: alii ex his fine mora trucidati, alii in vincula coniecti, poftquam de crimine conuicti funt, durante adhuc Aradinenfi conuentu, vario mortis genere vitam amifere. Octo fupra fexaginta, qui regi olim malum confciuerant, hac tempeftate fcelus fuum expiarunt, omnisque illorum pofteritas perpetua infamia eft notata. Vt autem Bela rex omnem auaritiae fufpicionem a fe amoliretur, ampliffima interemptorum bona nec fifco addici, nee clientibus fuis donari voluit, verum omnia inter cathedrales regni ecclefias diuifit (a).

S. III.

Belae II. regis encomia, et vitia. Poft vindicatum, quod obliteratum iam videbatur, admiffum olim in fe crimen, per

petua

(a) Haec vberius legi poffunt in chronico cap. LXIV. in quod omnia Belae II. gefta, fed perturbato reruin, et temporum ordine unt conjecta, vt recte obferuatum eft a el. Katona Hi. ftor. crit. Tom. Ili, pag. 500.

« PreviousContinue »