Page images
PDF
EPUB

B

petua deinceps cum foris, tum domi pace vfus Bela, regnum recte fapienterque "moderatus fuit, nec quidquam ditionum Hungaricarum amifit, quas etiam Bofniae, feu Ra mae regno euius titulis vfus fuit, auxit; qua in re fidam fane, praeclaramque adiucricem habuit Helenam reginam, excelfi profecto animi matronam. Verum ea exeunte an no 1139. fatis functa, vt caecitatis, atque 1139 viduitatis cumprimis taedia leuaret, paulo largius vino ad ebrietatem vfque vti coepit: atque de hoc tempore verofimilia funt ea, quae chronicon noftrum narrat: aulicos feilicet regi vino madenti libellos fupplices, aut preces exhibere folitos, cuncta, quae petebant, impetrare confueuiffe: quae etiam, poftquam crapulam exhalauerat, rata habebat, ne, fi retractaret, ebrium fe fuille fateri cogeretur. Atque hac ratione aulici maximas opes funt adepti: multis tamen haec regis temulentia irreparabili damno fuit: fpeciatim geminis viris, et illuftribus, et virtute confpicuis Sauli, ac Poch, quorum cum neci imprudens, fuique impos ab aulicis inductus fubfcripfiffet, illi nihilominus mortem oppetiere (a). Patris fui Almi memoriam, de-. cennio poft obitam Conftantinopoli mortem, folennibus exequiis exeunte menfe Septembri A. 1137. profecutus fuit, quibus etiam fo- 1137 ror eius Adelbaid,Sobieslai Bohemiae ducis con

[blocks in formation]

iux, intererat (a). Serius ea pietas inftituta fuerit propterea; quod magnificentius maufolaeum regio fumtu curatum, tunc primum ad apicem adductum, perfectumque fuerit, cui Almi ducis corpus, quod olim in bafilicam eamdem iuffu Stepbani regis repofitum, pluribus annis fine peculiari honore quieue rat, ea occafione illatum fuit. Belae II. regis memoriam tuetur hodiedum praepofitura Dömöffienfis, quam ab Almo patre coeptam ipfe abfoluit, regioque diplomate roborauit: (b) Collegiata item ad id tempus ecclefia Nitrienfis, per eumdem ad cathedralem dignitatem euecta fuit, Nicolao loci praepofito, primo illius epifcopo conftituto (c).

S. IV.

Belae caeci regis coniux, liberi, et obitus. Coniux Belae II. regis fuit Helena, Vrofii 1139 Seruiae iupani filia, A. 1139. antequam filia Sophia Admontem abduceretur demortua (d), ex qua fex numero proles natae funt:

(a) Difcimus id ex continuatore Cofmae Pragenfis ad
A. 1137. Vide cl. Katona Tom. III. pag. 514-
(b) Diploma fundationis Dömöflienfis A. 1138. da-
tun edidit el. Schmitt in epifcopis Agrienfibus Tom.
1. pag. 63.

(c) Cl. Pray Hierarchiae Part. I. pag. 363.

(d) Recte id obferuat cl. Schier in reginis Hungariae pag. 108.

[ocr errors]

I. Geisa II. rex, qui patrem in folio excepit. II. dux Ladislaus, cui patrimonii titulo Boznenfis ducatus, feu Rama affignata fuit (a). HI. Stephanus dux, vt nobis videtur, Sirmienfi regione donatus, hanc enim fpe regni recuperandi poftea delectus, vt patrimonii fui partem, a nepote fuo Stephano III. rege repetebat. IV. Almus dux in infantia mortuus. Filiarumi natu maior Sophia A. 1138. 1138 (b) Henrico, Conradi III. imperatoris filio defponfa, ac, quod per aetatem nondum coniugio erat idonea, in Admontenfe virginum facrarum coenobium A. 1139. abducta, post 1139 fponfi fui Henrici mortem A. 1150. ibidem 1150 fe fe Deo confecrauit (c). Altera Gertrudis nomine, a Geifa II. fratre fuo Miecislao Poloniae duci matrimonio collocata fuit. porro Bela II. rex idibus Februarii feria V. feu decimatertia eiusdem menfis, A. 1141. 1141

Objit

in

(a) Fidem facit inftrumentum fine anno, et die à
cl. Bernardo Pez vulgatum in codice diplom. Tom.
VI. Col. 355. vbi haec fub initium leguntur: No-
tum fit omnibus quod rex Bela inclitus,
conuentu Strigonienfi, vbi filio fuo Ladizlao commu-
ni regni confilio Boznenfem ducatum dedit &c.
Apud el. Katond Tom. III. pag. 503:
(b) Autor incertus chronici Auftriaci apud cl. Pez

col. 557. ad A. 1138. Filia regis Vngarorum Bé-
lae, defponfata eft filio regis Romanorum.
(c) Sponfionis nuptialis hiftoriam lege in vita S. Ot-
tonis epifcopi Bainbergenfis apud Bollanfiftas Tom.
I. menfis Iulii. Vide el, Katona Tom. HI. pag. 531.
et 602.

exactis ab inauguratione fua in regno annis IX. menfibus VI. et diebus XII. (a). Albaeregiae in bafilica B. V. Mariae fepultus (b).

GEISA II.

REX XII.

A. C. 1141.

S. I.

Geifae II. regis inauguratio.

Tertio ab obitu Belae II. regis die, XIV. calendas Martii, feu XVI. Februarii, in quem 3141 dominica I. quadragefimae eo anno 1141. inciderat, Geifa duodecimum agens annum inauguratus fuit. (c). Ea fortaffe de caufa in

(a) Haec ad fidem chronici cap. LXIV. qui calcu-
lus ad amuffim congruit, nifi quod a die 28. A-
prilis A. 113. quo Bela II. coronatus fuit, anni
quidem IX. et menfes VI. dies tamen XV. reaple
effluxerint, fed nempe fcriptor chronici refiduos
tres Aprilis dies a coronatione negligendos, calcu
lumque a calendis Maii inchoandum putauit.
(b) Cetera regis huius gefta videri poffunt apud cl.
Katona Tom. III.

( ) Chronicon Budenfe. Coronatus eft IV. corrige
XIV. Cal. Martii in dominica Inuocauit, tranfa
stis duobus diebus poft mortem patris.

augurationis folennia accelerare placuit, ne fi in longius differrentur, Borichius valida factione pro fe concitata, res nouas moliri, obicemque Geifae poffet ponere. Hac eadem occafione optime memores regni ordines, quoties fere plures regii fanguinis principes vná vixere, toties diffidia eos inter non fine totius monarchiae damno regnaf fe, prouidam fane Belae regis de reliquis duobus filiis Ladislao, et Stephano ducibus difpofitionem conftabiliuere; ac illi quidem ducatus Boznenfis, huic autem Sirmienfis ditio, cum redditibus omnibus pleno iure patrimonii titulo, fuere tradita. Datus infuper vtrique tutor Belus auunculus, reginae Helenae frater, qui non modo bona adminiftraret, verum etiam ducis vtriusque cum in moribus, tum in literis inftitutioni praeeffet. At enim hoc ille munere non ita, vt reipublicae Hungaricae falus, atque tranquillitas expofcebat, defunctus fuit: nimio quippe, in Stephanum praefertim, abreptus affectu, cum intempeftiuam illius arrogantiam opportunis praeceptionibus corrigere debuerat, vltra modum conniuendo in omnibus, ac principem non ad folium, fed ad priuatae, fummoque imperanti fubordinatae vitae conditionem deftinatum honorificentius, quam par erat, habendo, tantam concipere fiuit ambitionem, vt is Geifae fratris maieftatem afpernari, ac ad folium etiam eidem eripiendum afpirare fubinde non dubitauerit: vt adeo tota deprauati Stephani ducis animi cul

[ocr errors]
« PreviousContinue »