Page images
PDF
EPUB

pa praepofterae Beli auunculi inftitutioni attributa fuerit (a).

S. II.

Belli Auftriaci occafio.

Triennio integro quieto effe licuit Geifae, 1145 verum A. 1145. bellum inde, vnde dudum timebatur, erupit. Borichius, id quod viuo Bela II. rege infeliciter tentarat, mox ab eius morte repetere aggreffus, vicinorum Hungariae principum aulas omnes, auxiliorum caufa percurfans, multis demum precibus, muneribus, atque promiflis Henricum Auftriae marchionem, tum Vladislaum Bohemum Adelbaidis Hungarae, quae Belae II. regis foror fuit, filium ad opem fibi contra Geifam regem ferendam pertraxit: quin ipfum etiam Conradum imperatorem, cuius filio Henrico Sophiam Geifae fororem defponfam parrauimus, multo aere oblato, caufae fuae

(a) Huc facit verfus Guntheri Ligurini Lib. VI. Huic Geifae fatis in teneris adolefcens ftrenuus annis, frater erat Stephanus, quem rex ad culmina re. gni, afpirare dolo Bela, Belo, fuafore ferebat. L dem difcimus ex Radeuico apud Muratorium Tom. VI. lib. I. cap. XII. De rebus geftis Friderici: Atque in ea re, in ambitu regni, auunculum amborum Belum, virum valde prudentem, et ad innouandas res idoneum, fuaforcm babere purabatur Stephanus dux, pro eo quod bonorificentius habito adolefcen ti per ftudia colendi, affentandi, ferociae vifus eft Butrimenta fuggerere.

conciliauit (a). Omnes hi, quod mirere, amicitiae, affinitatis, aut etiam fanguinis nexu Geifae regi coniuncti fuere, adeo nempe nulla mortales inter tam firma funt vincula. quae non auaritia, priuatique lucri cupiditate labefactari diffoluique valeant. Geifa rex e foederatis Borichii omnibus maxime fibi metuendam videns Conradi caefaris potentiam, vt huius vires diftraheret, Guelfonem, Henrici Bauariae ducis fratrem, virum bellicofum ad fe in Hungariam accerfiuit, atque ita cum eodem tranfegit, vt is collecto in Germania milite, Bauariam, Sueuiam, totamque circum Rhenum regionem infestam redderet, ficque Conradum ad res fuas tuendas domi retineret, eum in finem Guelfoni addicta fuere ftipendia, annis fingulis, quamdiu bellum duraret, ex Hungaria tranfmittenda. Atque his pactis cum Guelfo regi Hungariae ftrenue morem geffiffet, Conradus caefar ne vires fuas diminueret, auxilia, quae Borichio antea pollicitus fuerat, denegare poftea coactus fuit (b). Hac parte fuppetiis deftitutus Borichius minime defpondit animum, fretus quorumdam Hungarorum in fe fauore, apud quos ob tot illuftres viros, cognatos, affines, amicosque fuos olim a Bela II. rege Aradini, vt diximus A. 1135. fupplicio 1135

(a) Chronicon Admontenfe ad A. 1145. apud cl.
Pez Tom. II.Otto Frifingenfis lib. VI. cap. XXXIV.
(b) Arenpeckius Tom. III. pag. 665, apud Leibnitzi-

[ocr errors][merged small]

affectos et parentis memoria, et filii nomen exofa fuere. Quare cum Henricus Auftriae marchio, bello cum Ratifponenfi epifcopo occupatus, pariter tempori adeffe non poffet, Borichius morae impatiens, conductis aere proprio in Auftria copiis, Ratiboldo, aliter Rapoltho duce in Hungariam penetrauit, caftrumque Pofonienfe, aftu delufo loci comite, atque praefecto Iuliano occupauit: quod tamen rex Geifa adducto, quem in promptu habebat, exercitu, arctiffima fine mora cinxit obfidione, eoque Germanos praefidiarios a Borichio impofitos adegit, vt illi defperatis fuppetiis, arcem eamdem, accepto ter mille librarum argenti precio, Hungaris reftituerint (a).

S. III.

Memorabilis Geifae regis de Auftriacis victoria, Etfi Henricus Auftriae marchio tum, cum Borichius bellum Hungariae intulit, domo, vt dictum eft, aberat, quia tamen eius permiffu ille militem in ditionibus Auftriacis conduxerat, multique ducis aulae miniftri, prouinciaeque primores Borichii caftra fecu ti erant, Geifa rex antiqua foedera hunc in modum violata, fibi vindicanda putauit; hybernis eapropter menfibus exercitui colli.

(a) Otto Frifingenfis de rebus geftis Friderici I. Imp. lib. I. cap. XXX. Chronicon cap. LXV.

[ocr errors]

gendo impenfis vere A. 1146. cum LXX. 1146 millibus armatorum Auftriae ad Leitham flumen limitibus appropinquauit. Hinc priusquam in hoftem moueret, in vicina caftris lignea aede facra, inter antiftitum, ex ritu ecclefiae, benedictiones, gladio accinctus, atque in militum numerum relatus, fupremum in copias imperium adiit. Exinde Leitham fluuium transgreffus, Auftriae fe fe infudit. Henricus marchio fuae, fuorumque virtuti confifus, non fatis explorato hoftis robore, acieique ftructura, feffos ex itinere Hungaros ingenti cum clamore, atque tumultu aggreffus, principio loco mouerat; verum ab accurrente regis auunculo Belo inftaurata pugna, ingenti cum caede profligatus eft. Hungari fugientibus ad Fifcham vfque

inftantes, maiorem in fuga, quam in praelio, edidere ftragem VII. mille, multique ex prouinciae primoribus eo die periiffe feruntur, dux ipfe puluerum nube Hungarorum confpectui ereptus, aegre Viennam peruenit. Captiuorum numerum auxit idem ille Ratiboldus, qui anno fuperiore Pofonium dolo occupauerat (a). Fructus tam illuftris victo riae optatiffimus fuit reddita Hungariae tranquillitas. Henricus enim minime deinceps prouocandas in fe putauit Hungarorum iras, Borichiique et foederi, et amicitiae nuncium mifit, Boricbius pariter non multo

(a) Chronicon cap. LXV. Otto Frifingenfis lib. I. cap. XXXII. de rebus geftis Friderici I. Imp.

poft omnem omnino auxiliorum aduerfus GeiJam a Germaniae principibus obtinendorum fpem depofuit. Nam cum Conradus impera1147 tor affumta cruce A. 1147. immenfa cum hominum multitudine per Hungariam iter haberet, dubitari profecto nequit, eum tunc de non adiuuando amphus Borichio fidem Geifae regi dediffe: verum caro id ftetit Hungaris. Caefar enim tantam eapropter pecuniae fummam fibi numerari voluit, vt ad eamdem quantocyus conflandam, poftquam aerarium publicum exhauftum fuit,omnia omnino monafteria, et ipfae adeo ecclefiae aes fuum omne conferre cogerentur (a). Neque Geifae regi tergiuerfari integrum fuit, quod innumerabilem illam cruciatorum tempeftatem, quam Conradus fecum ducebat, pertimefceret, neque ignoraret, Boricbium in Ludouici VII. Galliae regis, qui mox confequebatur, comitatu latere: ac hunc quidem, cum per

(a) Chronicon cap. LXVI. enormem hanc Conradi exactionem ita defcribit: Circa etiam eadem tempo ra Conradus caefar iter fecit Hierofolymam per Hungariam: Hungariae vero non peregrinus Chrifti apparuit, fed potius iram tyranni, et praedonis exercuit. Nam petitionis fimulatione inuenta, fimulans nempe le Borichium adiuuare, ac daina per Guelfonem fibi ex inftigatione regis Geifae illata, vindicare velle pro aditu, fors abitu, a regno Hungariae pecuniam non modicam extorfit, ita vt nulla ecclefia, fiue monafterium totius Hungariae remaneret, de quo pecunia non extraberetur et peregrinanti caefari prae timore,Borichii, non offerretur.

« PreviousContinue »