Page images
PDF
EPUB

.

pum nancifceretur, tum plane, cum Hungari difficili cum Graecis bello premerentur magna feditioforum manu collecta ad Manuelem transfugere, atque cum hoftibus adverfus fratrem, et patriam arma expedire non erubuit, verum euentu plane improfpero. 1155 Cum enim A. 1155. Bafilio Graecarum copiarum duce fibi coniuncto, Geifae regis exerci tum incredibili cum impetu, ac fiducia victoriae aggreffus fuiffet, feditiofis Hunga ris, quos ipfe ductabat, prope omnibus caefis, victus, profligatusque, Graecos quoque in fugam traxit (a). Clade hac accifas Ste

phani fpes penitus afflixit pax anno infequen te Manuelem inter, atque Geifam confecta, in qua nulla illius ratione habita, fua folum commoda fpectauit imperator. Atque hanc Stephani ad hoftes defectionem tantopere execrati funt regni ordines, vt eum veluc perduellem, patriaeque hoftem e regni finibus proferiptum, perpetuo exilio, et infa mia notauerint. Lege hac apud Hungaros lata, cum reditum fibi in patriam interclufum cerneret Stephanus, ac Manuelem quoque votis fuis minime fauentem experiretur, feu fponte fua, feu aulae Bizantinae miniftro

rum

(4) Magna vtrinque facra eft caedes, donec Hungari, qui cum Stephano Geifae fratre Romanis militabant, primi fugam cepere: mutara demum, arque ab altera, Geifae fcilicet, parte facta infecutione, Hungari, qui cum Stephano erant, fere omnes, ex Romanis vere multi sccidere, Cinnamus hiftor.lib. III.

rum hortatu, in Germaniam A. 1157. fe tranftulit, atque Friderici I. Barbaroffae auxilium implorauit: ac de hoc quidem obtinendo fpem non modicam concipere poterat, quod Fridericus dudum iam animo voluebat, qua ratione Hungariam, fibi, imperioque Germanico fubditam tributariamque redderet, belloque eapropter Geifam iam A. 1153. 1153 appetiuiffet, nifi imperii Romani principes ab eo diffenfiffent, belloque aperte iniufto auxilia fe daturos negauiffent (a). Fridericus auditis Stepbani querelis, priufquam aliquid conftitueret, querelarum, et accufationum capita Geifae regi communicanda cenfuit. Geifa recte factorum confcientia tutus, fine mora ad initium A. 1158. Geruafium, Iauri- 1158 nenfem epifcopum, et Henricum curialem comitem, oratores Ratifponam ad caefarem remifit, per quos Stephani fratris accufationes omnes neruofe diluit, enumeratisque criminibus ab eo patratis, et iniuriis fibi illatis iure illum demum e regno profcriptum fuiffe

(a) Teftatur id Otto Frifingenfis lib. II. cap. VI. Ibi Ratifponae inquit, princeps Fridericus eo quod omnibus in proprii imperii finibus, ad eius voluntatem compofitis, virtutem animi, quam intus gerebat, extra fieri difponeret, Vngaris bellum indicere, ipfosque ad monarchiae Germanicae, apicem reducere volebat; fed cum affenfum fuper hoc principum quibusdam de caufis latentibus, habere non poffet, ad effectum tunc perducere ea, quae voluebar men te, non valens, ad opportuniora sempora diftulis.

[blocks in formation]

1

oftendit (a). Quia vero Geifa rex Friderici imperatoris auaritiam, cupiditatemque opti. me habebat perfpectam, quo caufae fuae omni ex parte iuftiffimae eumdem fauentem redderet, mille circiter auri talenta illi dono mifit (b); quibus fortaffe paulo plus; quam rationum pondere permotus, Stephano duci omnem patrocinii aduerfus Geifam regem obtinendi fpem ademit: illud nihilominus viciffim a Geifa poftulauit, vt obliteratis vtrin que iniuriis, Stephanum domum redire pa

(a) Clariora haec fiunt ex Geifae regis refponfis per legatos expofitis apud Radeuicum de geftis Friderici I. imp. lib. I. cap. XII Commemorabat autem praeter iniurias, et alia peccata plurima in fe ad milla, regni confortio fecum illum participasse, so. lo nomine fe illo priorem tantam fuisse, quamdiu germanitatis iura inter fe inuiolara manfiffent. Deinde prauorum confilia fecutum, quae ad peffima ftudia lubricam in adolefcente aetatem impellebant : ita factum quemadmodum in corpore, vbi femper, dum aliqua pars tumefcit, fuaque corruptione tozum corpus debilitat et inficit, ex quo cureri deSperatur, refcindi oportere: bellum vero inferentem, poftquam fuperatus fit, queri, quod iniuriam face re nequiuiflet. Fugam ipfum fimulaffe: in regno manere licuiffe donec odia omnium, et inimicitias adeo contra fe firmauerit, vo velut crudelem hoftem, et regni infidiatorem pellendum arbitrarentur, ante quam facinoribus fuis illud cruentari, ac dilacerari contigiffet.

[ocr errors]

(b) Legatos quoque regis, Hungariae, acceptis ab eis muneribus, ferme ad mille talenta, fimulque eos fua liberalitate bonoratos ad principem fuum cum pacis legatione remeare concefit. Idem ibidem.

teretur, priftinamque cum eo concordiam renouaret (a). Neque ab hoc abhorruit Geifa; verum Stephanus, vt erat ambitione, atque arrogantia tumens, patriam repetere, et cum offenfo fratre in gratiam redire turpe, atque indecorum fibi fore exiftimans, Fridericum orauit, ac etiam impetrauit, vt fe potius Conftantinopolim abire fineret (b). Eo igitur per Venetias profectus, non modo beneuole, et honorifice a Manuele acceptus fuit, verum etiam coniugem obtinuit Mariam, eiusdem ex fratre Ifaacio Comueno neptem (c); quin tamen quidquam deinceps, quoad Geifa rex vixit, aduerfus patriam fit molitus. Haec inter diffidia domeftica, Ladislaus dux in fum

(a) Annales Augftburgenfes apud Menckenium Tom: I. pacis Geifam inter, et Stephanum, opera Friderici tum compofitae, diferte meminerunt. Anno 1158. imperator octaua Epiphaniarum denuo comitia, maxima principum frequentia Regensburgi celebrare coepit: vbi poftquam Geifam Vngariae regem cum. fratre Stephano reconciliaffet, Ladislaum Bohemiae ducem regem creauit. Apud cl. Katona Tom. III. pag. 681.

(b) Radeuicus loc. cit. Itaquo rogatus ab adolefcen te, Stephano, per Venetias illum transmifit in Grae

ciam.

(c) Nicetas Choniates lib. IV. Stephanus Conftantinopolim profectus, es a Manuele imperatore bumaniter fufceptus, praeter alia plurima beneficia, etiam Mariam vxorem accepit, Item Cinnamus lib. V. Et Stephanus quidem ex fratre neptem duxit Mariam, Ifaacii Sebaftocratoris filiam, virginem formofiffimam: alter vero Ladislaus caelebs permanfit.

qua

ma pace, atque concordia apud Geisam viuebat, omnibus amoris, atque honoris offi ciis ab eodem cumulatus. Is, non quod alidomi affectus iniuria effet, fed rerum fecundarum, quibus fratrem Bizantii apud Manuelem affluere acceperat, fama inductus, 1160 animique caufa, confcio Geifa circa A.1160. pariter Conftantinopolim conceffit. Hunc quoque Manuel fummo in honore habuit quin etiam, quam vellet ex Augufta domo, coniugem ducendam obtulit: quod tamen ille conftanter deprecatus eft: verebatur fcilicet, ne fponfae amoribus irretitus, a conftituto in Hungariam reditu prohiberetur, offenfoque eapropter Geifa fratre, et be neuolentiae illius, et commodorum, atque honorum iacturam pateretur (a). Verum cum aulae Bizantinae maieftate, ac fplendo

(a) Iuuat totam narrationem ex Niceta Choniate huc transferre. Paulo poft alter quoque frater Bladift labus, Ladislaus, Stephanum imitatus, ad Manuelem fe contulit, non tam quod a fratre, Geifa rege, minus, quam par effet, amaretur, aut infidias timeret, quam fama rerum fecundarum fratris Stepbani impulfus. Neque vero Spe fun frustratus eft, aut aliter ab imperatore fufceptus, quam genus eius decebat, fed omnia ex fententia confecit, ac vxorem quam vellet, vel ex imperatoria ftirpe ducere ei licuiffet, verum coniugio abftinuit, ne illius blanditiis irretitus, neglecto in patriam reditu, rebus fuis minus confuleret. Annal. lib. IV. Hinc corrigendus Cinnamus, qui Ladislaum eodem cum Stephano tempore, iisdemque ex caufis ex Hungaria in Graeciam fugiffe comminifcitur. Hiftor. lib. V.

« PreviousContinue »