Page images
PDF
EPUB

1

idcirco intutum exiftimabat, vni praelio for-
tunam, gloriamque ad eum diem partam com-
mittere. Quapropter, vt circumfpectum
prouidumque oportebat principem, foedera
tos prius ab Hungarorum focietate abftra-
here, viresque eorum diminuere inftituit,
quo fic Stephanum III. regem, aut ad pacem
amplectendam adigeret, aut fi a foederatis
etiam deftitutus bello infifteret, folum iam,
viribusque inferiorem eo facilius vinceret.
Sapiens hoc, rebusque fuis opportuniffimum
confilium, hunc in modum Manuel execu
tus fuit. Vladislaus Bohemiae rex, quem
Hungaris auxilo veniffe diximus, eo tem.
pore, quo cum Conrado imperatore inter
cruce fignatos in oriente A. 1147. agebat, 1147
folennibus pactis perpetuum cum Manuele
imperatore foedus inierat: ad hunc itaque ll
nuncium, idiomatis Bohemici gnarum, mifit
imperator, qui illi pacta olim fecum inita
in memoriam reuocaret, atque vna exprobra.
ret, quod Stephano III, regi hofti fuo con-
tra datam fidem affiftere non fibi religioni
duceret eadem opportunitate belli caufa in
Hungaros reiecta, paratum fuum ad pacem
renouandam animum declarari eidem iuffit,
fimodo Belae duci genero. fuo a patre Geisa
II. teftamento legatum, et a fratre Stepbano
III. iureiurando confirmatum patrimonium in-
tegre fibi redderetur. Amicam hanc expro-
brationem iuftam effe agnouit Vladislaus Bo-
hemiae rex, vtque citra aut Manuelis, aut
Stephani III. offenfam, errorem corrigeret,
ac fe fe bello omni expediret, in id deinceps

diligenter incubuit, vt Hungarum regem ad pacis confilia traduceret: neque id difficile fuit ab eo impetrare, poftquam enim vidit Bohemum auxilia fibi aduerfus Graecos fubtracturum, ficque totam belli molem fibi vni incubituram, paci vel inuitus affentiri debuit. Itaque Vladislaus remiffo in caftra Graecorum nuncio, imperatorem quoque de pace interpellauit, quae etiam facili negotio coaluit, poftquam Stephanus III. totum Belae ducis patrimonium Graecorum manibus fe ceffurum recepiffet; ex aduerfo autem Manuel data fide eauiffet, fe numquam deinceps permiffurum, vt Stephanus IV. Graecus Hungariam armis inuaderet, minus vero ad id teatandum auxilia eidem praebiturum. Hunc in modum tradita Graecis iterum Bosnia et 1162 Sirmienfi régione, autumno A.1162. a beilo vtrinque celfatum fuit (a). Qua in re haud fcio an quis aut Manuelem imperatorem fraudis alicuius admiffae: aut Vladislaum Bohemiae regem, quod auxilia tum Stepbano III. regi denegarit, perfidiae poffit accufare.

S. IV.

Stephani IV Graeci noua contra Hungariam molimina, clades, et obitus.

Antequam Bizantium reuerteretur Manuel, datam fidem liberaturus clientem, affinem

(a) Haec ad fidem Cinnami hiftor. lib. V.

que fuum Stephanum IV. Graecum maiorem in modum hortatus fuit, vt pofitis coronae recuperandae curis, ex Hungaria penitus excederet, atque in obnoxiam Graecis prouinciam fe reciperet, vt fic metu omni Hungari abfoluerentur. Monebat paterne, ne iniquam toties fortunam expertus, in nouum fe difcrimen coniiceret, vnde nequiret poftea eripi: aperte infuper declarauit, fe nullas illi porro daturum fuppetias, eo quod recepta Belae ducis ditione, nullam omnino belli Hungaris inferendi iuftam haberet caufam (a). Verum ille quorumdam regni procerum, et antiftitum fibi adhaerentium fide, atque potentia fretus, ad porro in Hungaria perfeuerandum, inferioresque regni partes, quas antea occupauerat, extremis viribus tuendas obfirmauerat animum (b). Quare

(a) Cinnamus: Stephanum autem Graecum bortatus eft imperator, vt ipfe ab Hungaria excederet, vt qui reuera odium erga fe, indignationemque contribulium effet expertus. Sed cum id homini perfuadere baud potuiffet, ego quidem, inquit, nunc recedo: Bela quippe in integrum veftituto, nulla mibi amplius belli, nifi iniufti, ratio relinquitur: tu vero pro certo feias, te breui inimicis tuis proden. dum effe. Lib. V.

(b) Qui praelati, et proceres Stephano IV. adhaefe riat, quamue Hungariae partem tum is poffederit, patet ex eius diplomate A.1163. Indict. XI. Epacta XIV.Bernaldo epifcopoZagrabienfi dato: huic quippe fubfcripti leguntur teftes: Miko Batfienfis archiepifcopus, Macarius Quinque ecclef. Nicolaus Varad. Stephanus Chanad. epifcopi, Belus Banus, auunculus eius,

cum imperator monitis nil proficeret, neque ad refrenandam turbulenti hominis cupiditatem feueriora adhibere vellet remedia, Ni. cephorum Calupbem cum delecta militum maBu remanere iuffit, qui affinis fui fecuritati inuigilaret. Stephanus III. rex, confecta licet iam pace, aemulum fuum adhuc in regno haerere, quietem domefticam aduerfus paeta turbare, regiam denique poteftatem, et iurisdictionem exercere, (a) aegre ferens, nil fe aduerfus nuperam pacem acturum exiftimauit, fi armis eum aggrederetur, ac e regni finibus eiiceret. Nicephorus Caluphes ab Hungaris bellum in Stephanum IV. Grae cum apparari cernens, autor eidem fuit, vt imminentem fibi procellam declinaturus, tempeftiue ex Hungaria difcederet, ac faltem in Sirmienfem agrum, quem Belae ducis nomine Graeci procurabant, fe transferret; vt autem obftinatum hominem ad id confilii vel inuitum adigeret, noua fe ab imperatore

Thomas Palatinus. Brocha comes curiae. Boricius Banus. Comes Adrianus, Henricus Bodrogienfis, et Eufa Chanadienfis comitatuum comites. Cancellariorum vices qbiuere Hugo notarius, et Thomas Strigonienfis capellae magifter. Diploma editum lege in Hiftor. ecclef. Zagrab. pag. 76, et apul el. Katona Tom. IV pag. 42.

(b) Regiam po:eftatem fub initium anni 1163. exercuiffe in Hungaria Stephanum IV, Graecum, patet e priuilegio Zagrabienfi epifcopo dato, cuius claufulam fuperius retulimus.

mandata accepiffe fimulans, prior ipfe fupe rato Danubio eodem fuo cum milite concef fit. Sed neque hoc Nicephori, Graecarum que copiarum difceffu ad emigrandum e regno permoueri ille amplius potuit. Quapropter rigente adhuc hyeme A. 1163. Stephanus III. rex ex improuifo eumdem aggreffus, eo anguftiarum redegit, vt aegre in Sirmienfem regionem fuga euaferit: hic ille fe in Zeugminum a natura, et arte egregie communitam ciuitatem, cum delecta fuorum manu coniecit, ratus ibidem tutum fe porro ab Hungaris fore. Verum Stephanus III. rex fapienter praeuidens, numquam fibi Hungariaeque pacem redditum iri, nifi Stephanus IV. Graecus eiusdem toties iam violatae reus, in poteftatem redigeretur, victoriae curfum profecutus in Sirmium traduxit copias, atque Zeugminum arcciffima cinxit obfidione. Diu vrbs haec Hungarorum lulic conatus ob infignem praefidiariorum militum vigilantiam, et fortitudinem, qui pro imperatoris fui affine Stephano IV. Graeco vitam ponere parati, ne nomen quidem deditionis fuftinebant, praeterea delufis oppugnantium excubiis, aduerfo Sauo flumine nouo interdum militis, et annonae fubfidio obfeffi reficiebantur: erigebat etiam eorumdem animos fpes affuturi Manuelis, qui in affinis fui ibidem obfeffi auxilium properare nunciabatur. Hoc loco cum res effent: Stephanus IV. Graecus e diurnis, nocturnisque fatigiis lethalem contraxit febrim, cui cum venae fectione fruftra mederi conatus fuiffet, eodem

« PreviousContinue »