Page images
PDF
EPUB

1163 anno 1163. III. idus, feu XI. Aprilis, feria V. deceffit (a). Scriptores Graeci ad conflandam nomini Hungarico inuidiam mortem infaufti huius principis malunt attribuere veneno, quo incifae venae ictum a Thoma quodam corruptum comminifcuntur (b). Verum nobis ita videtur, ipfum venae fectionis vfum argumento effe, Stephanum IV. Graecum maligna febri tum laboraffe, quae etiam eidem mortem confciuit. Demortuo, quem tuendum fufceperant, principe, praediarii de deditione cum Hungaris agere coepere, atque obtenta in virtutis fuae praemium, vitae, rerumque fuarum incolumitate, vrbem Stephano III. regi tradidere. Corpus Stephani IV. Graeci ab efferatis Hungaris aliquamdiu ludibrio habitum, primo ibidem in D. Stephani protomartyris ecclefia tumulatum (c), poftea vero Albamregiam translatum in confueto regum tumulo cum honore conditum fuit (d). Hic erat infelicis principis exitus, cui diadema, quod iniquis artibus quaefierat, exitium attulit. Mira fane Dei prouidentia factum, vt regno, quo antea, et fratrem Geifam II. et nepotem Stephanum III. priuare totis viribus conuifus

(a) Chronicon cap. LXVIII. vbi fi anno 1173. vi. tio fcriptoris appofito fubftitutas aanu

cetera omnia exacte congruunt.

(b) Cinnamus lib. V. Nicetas lib. IV.

(c) Cinnamus lib. V.

(d) Chronicon cap. LXVIII.

1163.

10

fuit, ipfe excideret. Obiit autem in ipfo aetatis flore, annos non plus triginta natus. Coniugem habuit, vt diximus, Mariam, Manuelis imperatoris neptem, ex qua num aliquam fuftulerit fobolem, admodum incertum eft, nemo enim fcriptorum de hoc meminit.

S. V.

Bellum inde recrudefcens Hungaris fatale. Vix Stephanus III. inftauratis Zeugmini moenibus, pedem e Sirmio retraxerat, adfuit valido cum exercitu Manuel imperator, ac non tam Stephani IV. Graeci mortem vlturus, quam Sirmienfem regionem iterum Hungaris erepturus Zeugminum obfedit. Eluxit tum pofterorum et memoria, et imitatione digna Hungarorum praefidiariorum virtus, ac fortitudo: reiecta enim deditione proftratis licet moenibus pectora fua hofti oppofuere, fortiterque dimicantes ad vnum omnes caefi, non prius vrbem, quam vitam amifere. Ex eo tempore bellum recruduit, ac ad obitum vfque regis Stepbani III. odiis non minus quam armis decertatum fuit: etfi porro Hungari interdum victores euaferint, ea tamen fuit fortunae iniquitas, vt praeter Sirmium, et Boffniam, feptem fupra fexaginta vrbes in Croatia, et Dalmatia Manuel in fuam redegerit poteftatem : tantae iacturae culpa merito Stephano III. regi, aut certe eius ad. miniftris tribuenda eft, vt qui etiam tum, cum a foederatis omnibus deftitutos fe vi

derant, maluere inaequalibus viribus bellum profequi; quam pacem, à qua Manuel minime abhorrebat, amplecti: ita faepe vfuuenit, vt ob priuata fummorum imperantium odia, imperia etiam validiffima in ruinam impelJantur (a).

§. VI.

Stephani III. coniux, obitus, et fata. Diuturni, atque infelicis belli taedia non mediocriter auxit illud, quod connubio pariter parum felix erat Stephanus III. Defponderat ille fibi iam antea Hieroslai Galliciae ducis filiam, eamdemque ad fe in Hungariam traduci curarat, vt illic et mores gentis addifceret, et, quoniam tenera adhuc erat, in fpem nuptiarum adolefceret. Manuel bello tum Hungarico implicitus, vt Stephano III. Ruffica fubtraheret auxilia variis accufationibus eo demum permouit Hieroslai ducis animum, vt is generum atris adeo coloribus fibi depictum auerfatus, non modo fponfionem nuptialem irritam declararit, verum etiam foedus cum Manuele aduerfus Hungaros percufferit. Atroci ea iniuria vehementer offenfus Stepbanus III. rex, Henrici quoque Auftriae ducis, e Graecia

(a) Fatalis huius belli hiftoriam e Graecis roui mum fcriptoribus concinnatam vide apud cì, Katona Tomo IV.

Si

Graecia reducis, hortatu accedente, non coniugem, vt fallo quidam credidere fed fponfam, ac tefte Cinnamo puellam e regno exacram, ad fuos in Galliciam A. 1165. remifit 1165 (a), nuptiasque poftea cum eiusdem Henrici filia Agnete iuiit, quam etiam vterum gerentem moriens reliquit, praematuro fato ereptus Strigonii A. 1173.IV. nonas, feu die 1173 IV. mentis Martii, dominica fecunda quadra gefimae, ibidemque fepultus b). Imperauit Hungaris annos XI. menfes IX. dies tres. quis vnquam regum decefforum, certe Stephanus lil. de conftante in fe Hungarorum fide gloriari potuit: qui eumdem aduerfus potentiflimi imperatoris Manuelis vim, artesque politicas omnes non fine multa proprii fanguinis profufione funt tutati, maluerunt. que iniquae übi fortunae fuccumbere, pluriumque ditionum iacturam pati, quam a iurata regi fuo fide difcedere; ceterum bellohuic duplex fomentum addidit Fridericus I. imperator. Feruentibus enim cum Alexandro III. papa diffidiis, vt Manuelem orientis imperatorem partibus fuis adiungeret, foedus cum eo aduerfus Hungaros A. 1164. per- 1164

(a) Henricus ab obita apud Manue'em legatione do-
mum reliens cum in Hungariam perueniffet, Ste-
phano III. perfuafit, vt remiffa, ac pulfa Tauro-
Scythica puella filiam fuam in matrimonium du-
ceret. Cinnamus lib. V. pag. 153.

(b) Chronicon cap. LXVIII.

[blocks in formation]

cuffit (a); poftquam autem id apud pontificem agere intellexit Manuelem, vt fe exautorato occidentalis quoque imperii imperator ille crearetur, eiusdemque opera Italiae principes, atque vrbes in fe concitatas fenfit (b), quo fecundis aemuli, fucceffibus aliquam iniiceret moram, Hungaris aggeris inftar vfurus, Stephanum III. auxiliorum pollicitatione in profequendo bello confirmauit: verum fidem datam minime expleuit Fridericus, neque vllas vnquam fubmifit fuppetias, etfi ad militem comparandum V. millia auri marcarum ab eodem acceperat (c): quin potius Hungaros validiffimo cum hofte colluctantes otiofus fpectauit, feu vincerent hi, feu vincerentur, id fibi perinde femper commodo fore putans: ita ille facile credulum Stephanum III. delufit. Sunt, qui regem hunc feu ex Ruffica fponfa, feu ex illegitimo thoro filium Merifam nomine fuftuliffe autu 1166 ment, diplomatis A. 1166. editi autoritate

(a) Cinnamus. Dum haec geruntur, Fridericus Alemannorum rex, vbi in occidente ftrenue fe gerere imperatorem Manuelem refciuit, diremtis fimultaribus, pace cum Romanis inita, fe quoque belli aduerfus Stephanum III. focium fore principi Manueli pacifcitur. Lib. V.

(b) Machinas Manuelis contra Fridericum I. defcribit Nicetas Choniates lib. IV. Cinnamus lib. V. Baronius Annal. Ecclef. ad A. 1166. Vide cl. Katona Tom. IV. pap. 131. et fequ.

(c) Chronicon Auftriacum ad A. 1166 apud Hieron. Pez Tom. CL. 1. Calles Annal Auftr. P. I. pag. 46.

« PreviousContinue »