Page images
PDF
EPUB

1

inducti: verum et donatio illic facta, et diplomatis contextus ipfe oftendit, Merifam non regis, fed Vidonis, cuius donationem rex confirmat, fuiffe filium (a).

§. VII.

Quid in bierarchia Hungarica a 'Stephano III. conftitutum.

Medios inter bellorum ftrepitus, curas fuas in hierarchiae Hungaricae commodum intendit Stephanus III. Tria autem fere funt, quae ab eodem A. 1169. fancita legimus (b. Primo cum pater eius Geifa II. rex Alexandro III. papae fidem dediffet, fe praelatos Hungariae nec translaturum de ecclefia vna ad aliam, nec depofiturum, fine fcitu fedis apoftolicae, ipfe quoque id ratum effe voluit. Secundo. Mos erat antea, vt demortuis praelatis vacantium ecclefiarum bona fecularibus viris adminiftranda traderentur, qui non raro parte reddituum, vt ipfis collibuerat, in aerarium regium illata, ceteros prouentus, ac emolumenta omnia in priuatos vfus fuos

(a) Vide cl. Katona pag. 145.
(Inftrumentum hoc aliqui ad A. 1179. affigunt,
ac Belae III. regi attribuunt, verum, cum illie
Lucae Strigonienfis, ac Cofinae Colocenfis, et
Batfienfis archiepifcopi mentio fiat, euidens eft,
illud a Stephano III. rege A. 1169. fuifle editum.
Vide cl, Katona Tom. IV. pag, 183.

[ocr errors]

conuertebant; et quoniam ecclefias, aedesque epifcopales conferuare, opportuneque reficere negligebant, fieri neceffe fuit, vt, fi diutius vacabat fedes, haec omnia vitio curatorum defolarentur. Damna haec ab ecclefiis prohibiturus Stephanus III. conftituit, vt deinceps vacantium ecclefiarum bonis ad miniftrandis delecti e facro ordine viri praeficerentur, qui definitis fibi a principe ftipendiis contenti, redditus patrimonii facri omnes in ecclefiarum, aedium epifcopalium, et canonicalium feu inftaurationem, feu, fi opus fit, erectionem bona fide impenderent, fiquid autem ab his rite procuratis refidu um foret, id in egenorum, viduarum, ac orphanarum prolium fubfidium, vtilitatemque erogarent. Cauit infuper rex, fe nil inde ad aerarium fuum decerpturum, nifi tum, cum aut folito validior hoftis regnum inuaderet, belloque propulfando communis neruus deficeret, aut certe grauiflima aliqua, vrgensque neceffitas Hungariam premeret, cui depellendae aliter fuccurri nequiret. Poftre mo a pluribus retro annis is abufus inualuerat, vt archiepifcopi et epifcopi non modo minoris ordinis beneficiatos, verum etiam canonicos, dignitates, ac ipfos adeo capitulorum praepofitos indicta caufa, citra omnem iuris formam, pro arbitrio fuo dignitate, beneficioque priuarent: qua in re cumprimis exceffiffe notatus fuit Cofmas Colocenfium, et Batfienfium antiftes, qui id in publico regni conuentu vltro confeffus, vna emendationem fpopondiffe memoratur. Rex Stepha

nus III. fua principis, communis omnium fubditorum patris, plurimum intereffe ratus, ita praelatorum iurisdictioni, autoritatique profpicere, vt nihilominus inferiores ab iniqua eorumdem oppreffione , atque iniuria immunes praeftarentur, aequiffime fanxit, ne quis praelatorum porro quemquam cuiuscumque demum gradus, atque conditionis beneficiatum dignitate, beneficioque priuare aufit, nifi ille crimen fuum confeffus, aut certe legitimo iudicio de eodem fit conuictus. His fanctionibus folenni inftrumento editis, Stephanus III et eximiam Dei ecclefiarum, ordinisque ecclefiaftici curam, et infigne aequitatis ftudium teftatum fecit. (a).

BELA III.

REX XVI.

A. C. 1174.

S. I.

Blae viciffitudines in aula Bizantina. Alter Geifae II. regis filiorum, dux Bela confentientibus Hungaris, iam A. 1162. Con- 1162 ftantinopolim, vt fuo loco diximus, concef

Vide hiftor diplom. de iure patron. regum Hung. pag. 129. ac apud cl, Katona Tom. IV.pag. 183.

[ocr errors]

ferat, vbi defpotae dignitate exornatus, fimul Manuelis imperatoris gener, fimul in imperio orientali fucceffor defignatus, in geminas has fpes ibidem adolefcebat, vt autem praeter literarum, et virtutum principe dignarum adiumenta, imperatorias praeterea belli, pacifue artes vfu ipfo condifceret, afliduus vbique Manuelis comes, cum bellis aliis, tum vero repetitis in Hungariam expeditionibus interfuit, vt adeo nemo dubi taret eum multa cum laude olim orienti imperaturum. Verum fplendidae hae deftinationes octennio vix euoluto in irritum abiere. Poftquam enim altera Manuelis coniux Maria, Raymundi Pictauienfis comitis, et Antiochiae principis filia poft plurium anno1170 rum fterilitatem, die X. Septembris A. 1170. aufpicato partu Alexium filium in lucem edidit (a), hunc Manuel imperator altero mox anno, propalam in bafilica Deiparae virginis, auiti folii heredem proclamari, folitisque ri tibus coronari iuffit: quo tempore, cum imperii principes iureiurando fidem fuam nouo heredi Alexio obligaffent, ab eo iuramen, to, quod Mariae Auguftae filiae, eiusdemque fponfo Belae Hungaro decennio abhinc nuncupauerant, abfoluti funt (b). Hac ra

() Vide cl. Katona Tom. IV. pag. 199.

(b) Nicetas lib. V. Poft natiuitatem Alexii filii, aliud, inquit, confilium coepit imperator, et iusiurandum de imperii fucceffione a Maria filia, et eius mari10, corrige fponfo, Alexio Pannonio, Bela, in filium transferre inftituit: proinde cum filio, et ciuibus in

[merged small][merged small][ocr errors]

tione Bela ab imperii fucceffione remoto, non leuis Manuelem angebat cura, ne Maria filia ab arrogantia, et turbido ingenio notata, eo nomine, quod ex prima coniuge nata, heresque olim, vt diximus, declarata erat, ius fibi ad imperium prae Alexio fratre e fecunda coniuge genito, aliquando arrogaret, turbasque eapropter cieret: quibus etiam fubinde vniuerfam aulam Bizantinam illa commouerat. Periculum inde etiam grauius fore apparebat, quod et multi e Graecis primoribus Mariac adhaefuri, et Hungari popularem fuum Belam ducem illius fponfum ad occupandum imperii diadema perlibenter adiuturi videbantur. Quapropter vt diffidiis domefticis tempeftiue occafionom praecideret, ficque Alexio filio certam, fecuramque redderet fucceffionem, Mariam filiam ab ineundo cum Bela duce matrimonio prohibere atque vel innuptam relinquere vel certe inopi alicui principi, viribusque ad res nouas moliendas deftituto collocare constituit (a).

[ocr errors]

ampliffimo templo genitricis Dei conuenit, et per iusiurandum, fucceffione in filium vt putabat, translata, paulopoft filiam Mariam ab Alexio, Bela, feiungit, eique vxoris fuae fororem, recens cum Balduino fratre Antiochia profectam, defpondet. (4) Maria haec oc:ennio poft Raynero Montisferrati marchioni tradita, poftquam factionibus aulam Bizantinam perturbaffet, vna cum marito fuo veneno fublata obiit. A. 1182. Vide cl. Schier in reginis Hungariae pag. 131. et fequ.

« PreviousContinue »