Page images
PDF
EPUB

Confilium hoc fane quam prouidum cum ra tione exequendi, opportunitatem praebuit feuerior id temporis ecclefiae, praefertim La tinae, circa matrimonii impedimenta vfus, ac difciplina. Tum quippe affinitatis impedimentum paffim inter viriufque coniugis cognatos contrahebatur, vetabatque eos inter coniugia iniri (a). Cum igitur Stephanus IV. Graecus Hungariae rex, Belae ducis patruus, Manuelis imperatoris ex Ifaacio fratre neptem in matrimonio habuiffet, Bela dux cum Maria Manuelis filia affinitatis mutuae vinculo coniunctus, vi legis memoratae, ab eadem ducenda arcebatur. Hanc affinitatis legem confiliis fuis opportunam perlibenter tum arripuit Manuel imperator, maluitque ea de caufa fponfionem nuptialem diffolui; quam obtenta, quod facile fieri poterat, ecclefiae difpenfatione in effectum deduci. Hunc in modum a Mariae filiae nuptiis femotum Belam, vt fibi nihilominus, atque filio Alexio arctius adftringeret Manuel, Auguftae coniugis fuae Mariae fororem Agnetem, mutato nomine Annam dictam, eximiae virtutis fe

(a) Lex haec affnitatis A. 1215. in concilio Latera nenfi IV. fub Innocentio III. P. celebrato relaxata fait, iudicioque ecclefiae fancitum, vt afficitas deinceps nonnifi inter coniugis vnius perfonam, et al erius coniugis cognatos ad quartum folummodo gradum contraheretur, liceretque geminis fratribus geminas forores feorfim coniuges accipere. Vide Ferraris Voce affinitas No. 1o. Item Benedicti de Syn, Dioec. lib, IX, cap. XIII.

minam (a) eidem vxorem dedit, caefaremque eodem tempore A. 1172. renunciauit (b). 1172 Bela his tum denuo auctus honoribus, vota Manuelis, quoad licuit, fideliter poftea expleuit, ab eius enim morte, enatis fubinde Andronici factione turbis, et Auguftae imperatricis viduae, et filii eius Alexii partes pro viribus eft tuitus.

S. II.

Ex

Bela abfens multorum ingratiis rex eligitur. Hoc loco cum Belae ducis, et Graecorum caefaris res effent Bizantii, Stephanus III. rex die IV. Martii A. 1173. e viuis fublatus, 1173 grauiffimis Hungariam obiecit turbis. fpectatum aliquamdiu fuit, dum Agnes regina vidua partu leuaretur, vt, fi filium edidif fet, is patri in auito folio fuccederet (c). At poftquam aut nulla proles nata, aut certe mox denata fuit, tum enimvero regnum

(a) Confule cl. Schier de reginis Hung. pag. 140.
(b) Haec omnia complectitur Cinnamius lib. VI, Ce-
terum Bela in generum imperatoris primo delectus,
quemadmodum in fuperioribus a me narratum eft,
poftea cognationis lege obftante, fororem
Auguftae duxerat, ideoque caefar fuerat renuncia-
tus, iftius dignitatis praerogatiua, ceteris praela-
tus in vrbe Bizantina proceribus.

(c) Cl. Pray. Annal reg. Hung. P. I. pag. 163. Cl.
Sch er in reginis Hung. pag. 142.

omne factionibus feindi coepit (a). Etfi enim Stephano III. fine mafcula prole dece. dente, Hungariam hereditario iure ad eius fratrem germanum Belam ducem deuolui neceffe fuerit, non defuere tamen, qui iure hoc eumdem fpoliare, regnoque excludere fatagebant. Prima omnium fuit Belae mater Euphrofina, Geifae II. vidua, cuius tamquam reginae fenioris maxima fuit interregni tempore autoritas: haec filium decem, et amplius annos domo abfentem, incertum qua de caufa, auerfata, eo ftudia omnia conuertit, vt tertiogenitus Guithardus, vel potius Arpadus eidem anteferretur, foliumque Hungaricum confcenderet. Eupbrosinae partes cum plurimi alii vtriusque ordinis illu. ftres viri fequebantur, tum vero cumprimis Lucas Banfi Strigonienfis archiepifcopus, infigni vitae probitate, et doctrina domi, forisque confpicuus. Verebantur hi fortaffe ne Bela tot annis in aula Bizantina verfatus, Graecis moribus, et confuetudinibus monar chiam Hungaricam gubernaret, neue cuncta ex Manuelis, cui innumeris nominibus obftrictus fuerat, nutu, ac voluntate ageret: quo id demum fieret, vt Hungari regi fuo, hic autem Graeco imperatori obtemperare cogeretur. Cum itaque implacabili in Manuelem ferrentur odio, id fibi totis viribus

[ocr errors]

(a) Cinnamus turbarum harum meminit lib. VI. Stephano, inquit, qui Hungariae imperauerat, exstincto, cuncta ibi perturbata, et confufa funt.

prohibendum putauere, ne eius cliens Bela regni habenas capefferet. Ex aduerfo Pau lus Colocenfis, et Batfienfis archiepifcopus cum altera procerum parte negabant, Belam ducem citra atrociffimam iniuriam, hereditario fuo iure a quoquam poffe priuari: atque eo libentius fua in eum contulere fuffra gia, quod ex eius electione maxima infuper commoda toti genti obuentura augurabantur. Spes quippe non vana apparebat fore, vt Manuel Botfniam, Sirmium, et quidquid nomine patrimonii Belae ducis occupauerat, ac ad eum diem tenuerat, Hungaris haud grauate effet reftituturus; videbant praeterea bello grauiffimo fibi a Graecis impendenti fe fontem obftructuros. Nam cum Manuel imperator nato fibi iam filio Alexio nequiret amplius Belam fuum in imperio orientali fuccefforem conftituere, euidens erat, illum totis viribus in id incubiturum, vt clientem fuum caefarem, ac coniugis Auguftae affinem Hungaris regem imponeret, cuius immenfae potentiae, et virtuti bellicae quam parum ab Hungaris refifti poffit, fuperiorum annorum bella fatis fuperque docuerant: quapropter vt lege ftabilitus, et longo vfu roboratus Arpadianorum principum fibi in folio fuccedendi ordo inuiolatus cuftodiretur, patriae autem a belli calamitatibus refpirandi oppor tunitas procuraretur, infuper habita Euphrofinae reginae, et Lucae Strigonienfis archi epifcopi interceffione, legati deliguntur, qui Manueli nunciarent, Belam a faniore proce. rum parte regem electum effe, atque vna

[ocr errors]

hunc ad capeffendum ocyus regnum inuitaQuia vero Strigonienfem archiepifcopum, ad quem veteri iure, et confuetudi ne coronatio regum pertinebat, propalam Belae electioni aduerfari conftabat, verebantur proceres, ne, vbi Bela in Hungariam perueniffet, is hunc folito ritu vngere, atque inaugurare detrectaret, quo tempore fi alius aliquis exHungariae antiftitibus id officii peregiffet, periculum erat, ne Euphrofinae reginae partium affeclae, inaugurationem Belae vt illegitimam, et nullam cauillarentur, diffidiaque domeftica augerentur potius, quam tollerentur. Vt itaque incommodo huic tempeftiue remedium adferrent, Belaeque coronationem accelerarent eodem prorfus tempore per celeres nuncios Alexandrum III. papam de Belae ducis in regem electione, aduerfaeque partis molitionibus edocuere, orantes, vt, fi Lucas Strigonienfis facrum diadema Belae vertici imponere porro etiam abnueret, munus coronandi regem Paulo Colocenfi archiepifcopo, aut, fi hic forte impediretur, cuiuis alteri epifcopo deferri pate retur. Alexander pontifex, qui Manuelem peculiari ftudio profequebatur, atque legitimae Belae caufae modis omnibus fauendum putauit, procerum votis perlibenter annuit, miffifque in Hungariam literis, fimul Euphrofinae partium primores Belae conciliare ftuduit, fimul Lucam Strigonienfem archiepifcopum paterne hortatus eft, vt pofito partium ftudio, nouum regem, vbi in Hungariam perueniffet, folitis folennitatibus Albae-regiae

« PreviousContinue »