Page images
PDF
EPUB

coronaret: quem cum nullis rationum momentis ad id adduci poffe videret, quo Hungariae pacem, tranquillitatemque procuraret, Paulo Colocenfium archiepifcopo in mandatis dedit, vt, abrupta omni mora, in Bela inaugurando Strigonienfis archiepifcopi vices obiret, accepta tamen prius a neoinaugurato rege fcripta cautione, nihil fingulari hoc facto Strigonienfis fedis iuribus detractum, derogatumque iri (a), id quod reipfa etiam poftea a Bela rege praeftitum fuit.

§. III.

Bela a Graecia redux per Colocenfem archiepifcopum inauguratur.

Sic dum diffidiis, factionibusque domefticis crimine Euphrofinae, reginae fenioris, fufcitatis Hungaria agitatur, Manuel imperator cognito Stephani III. regis obitu, oblatam fibi Belae ducis ad folium Hungaricum euehendi opportunitatem auide arripuit. Primum igitur regem illum Hungariae adhuc Bizantii proclamari iuffit, ac, vt rem, quam aggreffus erat, perficeret, exercitum primo quoque tempore Hungariam verfus praemifit, quem ipfe etiam in Belae, eiusdemque coniugis

(a) Haec tu acta fuiffe teftimonium perhibet Innocentius HI. P. in literis A. 1204. ad Emericum regem datis apud Raynaldum ad h. a. Item in aliis A. 1209. quas recitat cl. Pray. in fpecimine hierarchiae Hung. Part. I. pag. 113.

Annae comitatu mox confecutus, vbi Sardicam peruenit, praeter fpem, obuios habuit, quos miffos diximus, Hungarorum legatos, qui peractam Belae electionem retulere, obteftantes, vt eumdem ocyus ad occupandum regnum dimitteret. Manuel fua in clientem ftudia per Hungaros anteuerfa effe mirifice laetatus, priusquam Belam ab fe abire fineret, id ab eo exegit, vt iuramento interpofito caueret, fe ea omnia, quae Manueli imperatori, et Romanis, fcilicet orientalibus, profutura effent, per omnem vitam curaturum. Hac cautione paulo arctius Bizantinae aulae obftrictus Bela cum Anna coniuge, multisque illuftribus viris, quos Manuel et honoris, et fecuritatis caufa addiderat,. iter in Hungariam profecutus fuit, (a) etfi autem indubi1173 um fit eum aeftate A. 1173. eo perueniffe, non tamen illico, vt optarat, inaugurari regnique poffeffionem adire potuit, quod Euphrofinae reginae matris affeclae armata iñanu eidem obfifterent: quo tempore etfi ad compefcendam factioforum audaciam non leue momentum attulerit in vicina Hungariae Seruia confiftens Manuelis imperatoris exercitus, cuius vindictam denuo prouocare multi, nec immerito, verebantur: plurimum tamen ad bellum reftinguendum operae collatum fuit ab Alexandro III. P. vt qui miffis in Hunga

(a) Cinnanus lib. VI. pag. 167. Nicetas Choniates lib. V. pag, 110,

riam nunciis, et literis apoftolicis, non mo-do multos e feditiofis ad ponenda arma, deferendasque Euphrofinae partes adduxit, ve rum etiam Arpadum, et Geifam duces, ad ineundam cum Bela rege germano fuo concordiam permouit (a). Sopitis aliquantum turbis, coronationis folennia Albam-regiam ad diem XIII. Ianuarii, qui in dominicam I. poft epiphaniam A. 1174. inciderat, funt in- 1174 dicta (b). Vnus ab his, quem maxime praefentem effe oportebat, abfuit Lucas Strigonienfis, qui feu, quod reipfa adhuc a Bela diffideret, feu quod errorem ante admiffum propalam agnofcere, retractareue turpe fibi duceret, contractam e morbo virium debilitátem obtendebat, quo minus inaugurationem per fe ipfe perageret (c). Quapropter,

(a) Raynaldus ad A. 1204. refert Innocentium IH. cetera inter haec Emerico regi fcripfiffe: Ipfius patrem Belam III. Alexandri iuffu a Colocenfi archiepifcopo corona fuiffe redimicum, quo tempore maximas illius adipifcendae difficultates pateretur, quin et circa regni primordia cum bello grauiore appereretur, fedis apoftolicae cura ad pacem, atque officium fratres ipfins, ac fequaces fuille adductos. (b) Chronicon cap. LXIX.

(6) Patet id ex literis Innocentii III. A. 1209. ad Ioannem Strigonienfem archiepifcopum datis: Idem praedeceffor nofter Alexander III. praedeceffori tuo Lucae per apoftolica fcripta mandauit, et in obedientiae virtute praecepit, vt fupradictum Belam III. electum in regem, omni dilatione, contradictione, es appellatione poftpofitis, coronaret, aut fi per fe ipfum eum forte prae debilitate corporis coronare non

vt iam ante proceres inter, atque Alexandrum papam conuentum erat, Colocenfis archiepifcopus Paulus facro regni Hungarici diade. mate, eo, quo diximus, die Belam III. regem redimiuit.

S. IV.

Seditio domeftica recrudèfcit, et feuere caftigatur.

Peracta Belae regis inauguratione, noua iterum tempeftas coorta eft per Euphrofinam reginam, eiusdemque filium Arpadum fufcitata, verum hanc, quod multi interea ad obfequium redierant, facile diflipauit Bela, rebelli Arpado duce victo, atque intercepto: qui ne deinceps quietem domefticam turbare pollet, rex falutem reipublicae fraternae.caritati anteponendam exiftimans, eumdem eo1174 dem A. 1174. perpetuae cuftodiae mancipauit, vbi poftquam annos XV. exegiffet, Fri. 1189 dericus I. imperator A. 1199. iter per Hungariam cum cruciatis habens, aegre a Bela III. impetrauit, vt in libertatem afferere

tur

poffet, bonae memoriae Colocenfi archiepifcopo inti maret, ut eum abfque pracindicio honoris, et di gnitatis ipfius, ae Strigonienfis ecclefiae, congrega tis epifcopis regni in loco, vli reges coronari con fueuerunt, in regem inungeret, et fibi coronam imponere non differret. Hierarchiae Hung. P. I. pag

tur (a). Rurfus A. 1176. fratrum minimas, Geisa dux, incertum qua de caufa, ab Eu• phrofina matre haud dubie animatus, acerrime a Bela rege diflidere coepit; fraterna odia vfque eo creuerunt, vt Geifa de eripiendo eidem regno confilia agitare coepe rit: quem in finem ex Hungaria clam elapfus, in Bohemiam fe recepit, vt Sobieslai ducis opera, atque commendatione, facilem aditum ad Fridericum I. imperatorem impetraret, a quo eo promptius auxilia fibi praeftitum iri, fperabat, quod Belam regen, fra trem fuum, ob intimam cum Alexandro III. pontifice, fibi triennio abhinc in aditu regni fauente amicitiam, eidem exofum effe non ignoraret. Verum fecus, ac fperarat, res accidit: Sobieslaus enim rebellem ducem amicitiae fpecie aliquamdiu apud fe detentum, captumque A. 1177. in Hungariam ad Belam 1177 regem remifit, in attentatae perfidiae poenam carceri poftea mancipatum (b). Atque hac, vt nobis quidem videtur, tempeftate, regina mater Euphrofina ob turbatam toties domi pa

(a) Teftem captiuitatis, et liberationis habemus Arnoldum Lubecenfem lib. I. cap. XXXIX apud Leib. nitium Tom. 11. pag 677.

(b) Chronographus Siloenfis ad A. 1177. apud cl. Dobner monument. Tom. II. pag. 89. Meminit huius facti chronicon MS. Pofonienfe ad annun MCLXXXVII. cui tamen fubftituendus annus MCLXXVII. Dux, inquit, Geyza tranfuit de Auuftria in Bobeniam, unde a rege fratre fuo reductus eft in Vngariam,

PALMA P. I.

M m

« PreviousContinue »