Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cem, in Boffniae arcem Broncz filii regis iuffu inclufa fuit, (a) vnde non multo poft liberata, miffo rebus humanis nuncio, Albae regiae in hofpitali Ierofolimitano, ab fe multis prius donis exculto, religiofum fufce pit habitum, quietemque deinceps, ad obi tum vfque coluit: (b) hunc in modum Bela rex ab iniquae fibi aliquamdiu matris Euphrofinae, ac fratrum Arpadi, et Geifae du. cum impetitionibus liber, tranquille deinceps res Hungaricas moderatus fuit.

S, V.

Bela fines Hungariae e Graecorum manibus vindicat.

Poftquam Belam regem apud Hungaros inauguratum intellexit Manuel, Sirmium, ac

(a) Chronicon MS. Pofonienfe ad A. MCLXXXVI. corrige LXXVI Mater vero eius tenetur captiua in Bronz. Item ad annum infequentein eodem tempore mater regis Euphrofina in exilium in Graeciam mittitur. Cum Boffnia tun in Graecorum fuerit manibus, arci Broncz inclufa regina recte in Graeciam miffa dici poterat. (b) Fidem huius faciunt literae Elifabethae, Belae III. regis fororis, atque coniugis Frideriei Bohemiae ducis A. 1186. datae, quibus nouo in Bohemia domicilio auget hofpitale Lerofolimitanum Albaregalenfe, diferteque meminit, matrem fuam Euphrofinam ibidem religionis h bitum fufcepiffe. Literas ipfas recitat cl. Schier, vel potius eius editor in reginis Hung, pag. 114.

alias ditiones nonnullas ab fe olim occupatas cidem reftituit; non tamen, omnes, quin etiam munitas quasdam arces, et ciuitates, quas inter nominatim Belgradum, et Branifoua fuit, fuo fub praefidio, atque imperio retinuit. Quamdiu Manuel vixit, haec ab eodem repetere partim verecundia quadam, et reuerentia prohibebatur Bela, partim autem turbatis adhuc in Hungaria rebus vicinam Graecorum opem ad refractarios compefcendos neceffariam fibi effe exiftimabat.

Obiit porro Manuel imperator VIII. Calendas Octo bris A.1180. poftquam feptem fupra trigin- 1180 ta annos immortali cum nominis gloria orienti praefuiflet. Succeffit illi in imperio filius Alexius imperator, cui, quod pueri tiam nondum egreffus erat, peffimo prorfus confilio, tutor datus Flauius Andronicus, is ipfe, qui olim Belam Manuelis in imperio heredem, atque fuccefforem agnofcere detrectauerat, quique tutela hac ad tyrannidem poftea abufus fuit. Hac itaque opportunitate Bela ad regni fui fines recuperandos animatus, poftquam de voluntatis fuae aequitate Mariam, imperatricem viduam, coniugis fuae germanam, atque per hanc Alexium ipfum edocuiffet, miffis in Dalmatiam literis, ac nunciis, vrbes omnes, vt ad facrae coronae Hungaricae obfequium vltro redirent inuitauit, easdem illis libertates, et praerogatiuas, quas olim a Colonianno rege acceperant, permiffum iri pollicitus: cui inuitationi fine mora Spalatenfes, Iadrenfes, pluriumque aliarum vrbium primores obfecuti,

defertis Graecis ad Hungaros tranfiere (a). Belgradum poftea, et Branifouam eiecto in1181 de Graecorum praefidio A. 1181. in fuam redegit poteftatem. His Belae regis progreffionibus obicem pofiturus Andronicus, Alexii tutor, validas copias Brana et Lamparda du1182 cibus A. 1182. in Seruiam mifit, qui tamen prohibere minime poterant, quo minus Hungari pedetentim res fuas recuperarent. Quia vero Flauius Andronicus Mariam imperatricem viduam fibi infenfam, Belae regi fauere nouerat, veritus, ne vtriusque artibus, et confiliis concitata Bizantii feditione, ipfe ex Alexii tutela deiectus, in ordinem redigeretur, quo expeditam fibi ad tyrannidem viam redderet, Auguftam imperatricem delectis per fe, corruptisque iudicibus de proditione ream agit: accufatio omnis in eo fita erat, quod Augufta ad Belam regem affinem fuum crebras dederit literas, eumdemque multis pollicitationibus eo adduxerit, vt Belgradum, ac Branizouam Graecis ereptum iret. Andronicus non fatis habuit, eamdem per iudices damnari, illud quoque ad amoliendam a fe inuidiam effecit, vt Alexius imperator ipfe latam in matrem mortis fententiam fubfcriberet. Itaque infelix Augufta imperatrix, poftquam carceris fqualorem, famem, fitim contumelias, atque ludibria a cuftodibus toleraffet, laqueo tandem fuffocata interiit

(a) Vide el. Katona hift. Tom. IV. pag. 274.

A. 1183. Equidem Bela barbaram Andronici 1183 cum Augufta agendi rationem vlturus, ditiones Graecas, ipfamque Bulgariam fuperiore iam anno ferro, et igne euaftare, ac in feruitutem redigere coeperat, (a) indignam nihilo. minus illius mortem impedire non poterat. Trifti hac fcena peracta laetus Andronicus id quoque impetrauit, vt Alexio aequali cum poteftate focius in imperio daretur, quo obtento, e focio praedo factus, Alexium ipfum imperatorem A. 1185. clam noctu ftrangula- 1185 tum, refecto capite, in mare praecipitem egit (b). At enim ab offenfa atrecibus tot criminibus plebe paulo poft e vita exturbatus, eodem anno fuccefforem in imperio nactus eft Ifacium Angelum Comnenum : quo imperante Hungari in Dalmatiae, Boffniae, ceterarumque ditionum poftliminio recuperatarum poffeffione confirmati funt. Is enim quo fe aduerfus domefticos non minus, quam exteros hoftes in folio tueretur, in ipfo regni aditu intimam cum vicino fibi, familiariterque olim Bizantii cognito Hungaro rege iniit foederis focietatem, quam etiam biennio poft A. 1187. ducta in matrimonium eius 1187

(a) Chronicon Auftr. apud Pez T. I. Col. 564. ad A. 1182. haec habet: Rex Hungariae Bela Graecorum caftra, et ciuitates in Bulgaria obtinuit. Item ad annum 1183. Rex Hungariae Bela terram Graecorum valida manu vaftat.

(b) Haec ex Niceta Choniate in rebus Alexii II. imp. et Andronici.

filia Maria, nouo affinitatis vinculo roborauit. Eamdem hanc amicitiam coram renoua, 1191 turus A. 1191. ad Sauum flumen aduenit, multisque illic diebus commoratus, fua cum Bela rege confilia contulit (a). Haec copio fius hic enarrari oportuit, vt quibus viis amiffae olim prouinciae ad obfequium S. coronae redierint, clarius intelligeremus: vnde illud etiam perfpicue videri poteft, Diuina prorfus prouidentia, infigni Hungariae commodo factum, vt Bela Bizantium abductus tot illic annis verfaretur, domumque inde rurfus accerferetur, Contracta enim eum Graeciae principibus viris amicitia, perfpectaeque aulae Bizantinae res ex vfu ei postca fuere.

S. VI.

Gallicia S. coronae Hungaricae dominio adiungitur.

Ruffia, quam olim iam fub S. Ladislao rege in Hungarorum ius conceffiffe meminimus, rurfus Belae III. regis temporibus eorumdem · dominatui adiuncta fuit. luuat rem, vt ge. fta eft, enarrare. Contendebant aliquamdiu de principatu gemini Gallicienfis ducis filii, ex Cafimiri Poloniae ducis forore geniti, Miceislaus, et Lodomerius, vfquedum pofterior et matris fauore et prouincialium confenfione regnum adeptus eft, fed mini

(a) Idem in rebus Ifacii Angeli imperatoris,

« PreviousContinue »