Page images
PDF
EPUB

me diuturnum. Miccislaus enim ope, atque armis Cafimiri Poloni depulfo fratri A. 1182. illud eripuit. Lodomerius regno exul in Hungariam ad cognatum Belam III. Euphrofina Ruffa genitum confugit, orans, vt illatam fibi a fratre iniuriam vlcifceretur. In. terea Gallicientes Miccislai cum Polono amicitiam non ferentes, veritique, ne a Polonis fubinde in feruitutem redigerentur, eumdem clam A. 1185. e medio fuftulere. Id 1185 rbi Cafimirus intellexit, fine mora valido cum exercitu adfuit, ac Lodomerium a regno excludere certus, Romanum Lodomeriae ducem inuitis Gallicienfibus principem imponit. Vt primum inde receffit Cafimirus, mittuntur e Gallicia nuncii ad Belam III. regem, communi primorum gentis nomine flagitantes, vt eos cum ab intrufi ducis Romani, tum vero a Polonorum oppreffione liberatos in fidem reciperet, quin tamen Lodomerium exulem, a crudelitate notatum, fibique inuifum repetierint. Auide hanc priftina Hungarorum in Galliciam iura vindicandi opportunitatem amplexus fuit Bela III. Itaque Lodomerio exule, ne quid confiliis fuis obturbaret, ipfis haud dubie Gallicienfium legatis id poftulantibus, in cuftodia apud fe retento, 1186. Andream filium fecundo genitum cum exercitu in Galliciam dimittit: qui poftquam fuorum virtute Romanum profligaffet, inter fauttas populi acclamationes, principem regni arcem Galliciam ingreffus, accepto a primoribus fidelitatis iuramento, Galliciae regni poffeffionem adiit. Hanc Galliciae, per

amo

Andream ducem occupatae, hiftoriam ne ipfi quidem Poloni fcriptores inficiantur, id folum criminantur, Belam III. iura hofpitalitatis violalle, cum Lodomerium ducem, opem apud fe implorantem, cuftodiae mancipauit, eodemque ab hereditate fua per vim exclu fo, Galliciam filio fuo afferuit. At enim Belam regem fingulari religionis, aequitatis, ac humanitatis laude confpicuum principem, iuftis de caufis ad id confilii adductum fuiffe, non eft, cur dubitemus; quae quoniam nobis ignotae funt, nos eum ab omni inhumanitatis crimine abfoluemus. Ceterum Andreae ducis in Gallicia dominatus minime diuturnus fuit. Lodomerius enim corruptis auro cuftodibus é carcere Hungarico elapfus, collecta feditio. 1187 forum manu A. 1187. Galliciam inuafit, fed ab Hungaricis, Ruflicisque Andreae copiis victus, profligatusque, cum nullibi perfu gium reperiret, Cracouiam ad Cafimirum PoTonum fe recepit, fupplexque eius opem implorauit. Cafimirus etfi crudelem hominem deteftaretur, vt tamen Hungaros a Ruffiae poffeffione prohiberet, Nicolao palatino comiti, et Cracouienfi wayuodae negotium dedit, vt iufto cum exercitu in Galliciam tenderet, eiectisque inde Hungaris, Lodomerium reftitueret. Andreas dux hoftium aduentu cognito, cum fruftra aliquamdiu fup. petias ex Hungaria praeftolatus fuiffet, fuorum paucitati diffifus, ne falutem fuam difcrimini obiiceret, vltro fuis cum Hungaris 1198 difcedens, Galliciam Lodomerio duci A. 1188.

occupandam reliquit. Exinde grauiffimae

Belam inter et Cafimirum Galliciae caufa lites exortae funt,quae demum conftitutis vtrinque arbitris,priftino oedere renouato,defierunt(a). Atque hoc tempore contendunt fcriptores Poloni Belam III. fuis in Galliciam iuribus renuntiare coactum fuiffe; at, praeterquam quod Vincentius Kadlubko, eius aetatis fcriptor, vbi foederis huius capita refert, ne verbo quidem huius renunciationis meminerit, falfo eam a recentioris aeui fcriptoribus adftrui vel illud fatis indicat, quod Bela III. poft eam pacem Galliciae titulo vfus legatur. (b).

(a) Vincentius Kadlubko cap XVIII. pag. 797. haec narrat: Regis quoque Pannoxiorum Belae III. foedera, idem, qui eadem, Lodomerium contra Andreain adiuuando, diffoluiffe arguebatur, palatii comes Nicolaus, cum femper memorato Cracouienhum praefule Fulcone ad perfectum redintegrant, iuxta fanctorum inftituta, regis videlicet B. Stephani, et S. Polonorum patroni Adalberti: communiter debere çoli vtriufque regni amicitias, communiter alterius boftilitates infectari, communes fore profperitatum fucceffus, ad indirimentes neceffita-' tum fuccurfus.

(b) Gemina ad id oftendendum proferimus inftrumenta: In literis epifcopi Scardonenfis Michaelis, monafterio monialium ladrenfium datis, hoc legitur initium: Anno ab incarnatione domini 1189. menfe Maii, die II. aftante indictione VII. temporibus equidem domini noftri Belae, gloriofiffimi regis Hungariae, Dalmariae, Croatiae, Ramaeque, et Gallaciae. Apud Farlatum Tom. IV. pag. 12. In tabulis concordiae Iadrenfes inter, atque Arbenfes initae. Anno dominicae incarnationis MCXC, menfe Iunii, die SS. Ioannis, et Pauli, in

Vt adeo illud congrue affirmari poffit, Lodemerium, vt fecuram fibi praeftaret Galliciae poffeffionem, vtrique principi, et Hungaro, et Polono clientelam fuiffe profeffum, cuius exemplum eius in ducatu fucceffores funt imitati (a).

§. VII.

Quaepiam fapienter, vtiliterque a Bela III. inftituta.

Quam egregiam in Manuelis imperatoris aula Bizantii inftitutionem acceperit Bela III. abunde licet colligere ex iis, quae ad monarchiae fuae vtilitatem, atque gentis Hungaricae culturam fapienter inftituit. Domum Bizantio reuerfus, vbi primum feditionem femel ac iterum a matre, fratribusque fufcitatam compreffit, toto conatu in id incu buit, vt fùres, atque latrones publicos, quibus Hungaria tum fcatebat, exftirparet, ac illud demum prudentia, conftantiaque fua ef

dictione VIII. Iadrae temporibus domini noftri Belae, Dei gratia inuictifimi regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, nec non Gallaciae. Apud Lacium lib. III. cap. XII.

(a) Haec copiofius explicata reperies in differt. de peculiaribus titulis, et infignibus M. Mariae Therefiae Auguftae, vt apoftolicae Hungarorum reginae, quam appendicis inftar adiecimus ad fpecimen genealogico-progonologicum Auguftae domus Habsburgo-Lotharingicae, Viennae A. 1774.

fecit, vt Hungariam a malo hoc liberatam ei vni chronica noftra in acceptis referant (a). Primus item correxit praepofterum quemdam, ac venerandae fummorum imperantium maieftati parum decorum, inueteratum tamen in aula Hungarica morem. Ad eum diem promifcue quilibet, quouis loco, ac tempore adibat regem, publica aeque ac priuata negotia, lites, querelas, ac preces denique voce depromebat, voceque viciffim, quafi ex ftapede, refponfa ab eodem accipiebat: vnde quanta, quamue grauia incommoda prouenire oportuerit, facile quiuis perfpicit; faepe ob proponendi infcitiam, faepe ob intolerandam res fuas exaggerandi garrulitatem, faftidio affecti reges, perperam ferebant iudicia, faepe ob minus finceras, finiftrasque narrationes in errorem inducti, multa aequitati contraria decernebant, vt adeo veritatem fubinde edocti, quae ante conftituerant, antiquare, mutareue cogerentur. Sed neque ea, quae decretis regiis ineffe debet, refponfis his autoritas tribuebatur: quod enim oretenus folum data, neque vllo idoneo tefte confirmata erant, aut in alium fenfum detorqueri, aut etiam contemni poterant. Bela rex haec, aliaque incommoda, ex promifcua illa regem alloquendi licentia fapienter perfpiciens, id, quod in aula Bizantina apud Manuelem imperatorem vfitatum viderat, publica conftitu

(a) Chronicon cap. LXIX.

« PreviousContinue »