Page images
PDF
EPUB

tione fanxit, vt fubditi deinceps petitiones omnes fcripto complecterentur, easdemque delectis viris precum miniftris confignarent: horum poftea munus erat fupplices libellos ad regem referre, vt eos per otium examinare, ac id, quod aequitati confentaneum videretur, poffet decernere. Iidem hi precum miniftri regis refponfa fumma fide in fcriptum relata illis, quorum intererat, reddebant. Hoc inftituto Bela non modo decoro maieftatis regiae, verum etiam fubditorum commodo fapienter profpexit, ac fortafle illud etiam confecutus eft, vt plures iam ex Hungaris literis operam darent, ne in libellis fupplicibus concinnandis aliena femper opera vti cogerentur (a). Viderat denique Bela apud Bizantinos effe quosdam, qui imperatorum orientis res geftas ad pofterorum memoriam confcriberent: qua praeteritorum temporum hiftoria fucceffores facis inftar vterentur, ad ea confilia inde feligenda, quae monarchiae fuae vtiliora viderentur: falubrem hunc morem a Bizantinis ad Hungariam traducturus, populares fuos ad elucubrandas res patrias excitalfe videtur, cum viros, hiftoriae ftudio deditos, ad aulae fuae obfequia adfciuit. Hoc in numero fuit anonymus quidam, regis aulae notarius, vir et Graecis literis excultus, et in veteribus hiftoriarum monumentis egregie verfatus. Huic

(a) Chronicon cap. cit.

[ocr errors]

acceptam debemus VII. ducum hiftoriam, e Graecis potiffimum, Rufficisque chronicis erutam, atque concinnatam. Pollicitus prae-, terea fuit, fe regum Hungariae, nobilium que genealogiam confcripturum (a); verum opus hoc aut morte praeuentus non abfoluit, aut certe cum pluribus aliis eius aetatis chronicis, atque monumentis illud interiit tum, cum Belae IV. temporibus, Tartari complura Hungariae tabularia exufferunt.

S. VIII.

Belae III. obitus, memoria, coniuges,
et liberi.

Has inter curas exactis in regno annis XXIII
menfe vno, ac diebus XIX. non tam aetate,
quam morborum vi confumtus Bela III. vi.
tam claufit XXIII. menfis Aprilis, feria III.
poft dominicam refurrectionis domini A. 1196.1196
Albae-regiae tumulatus (b). Multa, magna-
que egit regni fui tempore, quibus gratam
promeruit pofterorum memoriam (c). Pecu
fiare fuum ad ornandam, illuftrandamque ec-
clefiam Hungaricam ftudium, non modo con-

(a) Vide fis praefationem anonymi Belae regis no-
tarii ad hiftoriam ducum Hungariae inter fcripto,
res rerum Hungaricarum editam.

(b) Chronicon ca. LXIX.

8

(c) Res fub Bela III. rege geftas omnium copiofiffi-
me enarrat el Katona Hiftor, Tom, ¡V.

dita in fpirituale Scepufienfis populi folatium praepofitura S. Martini de Scepufio, aliisque piis locis partim erectis, partim dotatis, verum etiam fingulari in florentiffimum difciplina regulari Ciftercienfium ordinem mu. nificentia, luculenter teftatus fuit (a). Etfi Manuelis Graecorum imperatoris imitatione eximia erat in Alexandrum III. pontificem obferuantia, et amicitia, nihil tamen fibi de apoftolicorum Hungariae regum in ecclefias, ditione fua comprehenfas, patronatus iure detrahi, adimiue fiuit (b). D. Ladislaum regem poft vfitatum de eius virtute, atque prodigiis examen ecclefiafticum, per Caeleftinum III. papam in Diuorum fyllabum A. 1192 1192. referri procurauit: quo tempore gemini dies fefti eius memoriae inftituti funt: alter XXVII. Iunii, alter autem XXIX. Iulii, quo ille ante XCVII. annos obierat (c). Literarum apud fuos ftudium feliciter inftaurauit. Regiae apud Hungaros dignitati, Bizantinae aulae exemplo, primus dignam fum. mo illo faftigio maieftatem, reuerentiamque conciliauit. Bella inuitus mouebat, eademque per delectos potius duces, quam per fe ipfum adminiftrabat, id quod fingulare eft,

[ocr errors]

(a) Ibidem pag. 287. 346. 371.409.
(6) Ibidem pag. 277. et 295.

(c) Fidem faciunt vetera calendaria omnia, nomina-
tim, quod miffali A. 1480. Veronae impresso, et
aliud, quod breuiario de tempore, et fanctis in v
fum Strigonienfis ecclefiae A, 1484. praefixum eil.

illius humanitatis, et manfuetudinis argumen. tum: praeterea paulo ftudiofius, et diligentius pacem coluit cum vicinis populis, quo fic Hungari diuturnis ante bellis exhaufti, populo, artibus, fcientiis, commerciis, ac opibus denique crefcendi otium nancifcerentur; quapropter regnum tranquillum, opulentum, fapientiffimeque conftitutum moriens reliquit. Sirmium, Ramam, feu Boffniam et Dalmatiam e Graecorum manibus vindicauit, Galliciae, Seruiaeque principes fibi facraeque coronae fuae clientelae iure obftrinxit, yt ex iis, quae fub fuccefforibus regibus acta funt, licet intelligere. Bis coniugio illigatus fuit Bela III. omnium nihilominus prolium fuperftitum mater fuit coniux prior Anna, Auguftae Graecorum imperatricis foror. Pri mogenitum filium Hemericum, Hungaris Emericum, peculiari ftudio ad fcientias, artesque fummo imperanti neceffarias erudiri curauit: quem in finem duodenni circiter moderatorem dedit Bernardum clericum, Perufio oriundum, virum et literis egregie excultum et eloquentia praeftantem (a), labente aetate ad Spalatenfem ecclefiam promotum. Eumdem hunc Emericum, ne quid a morte fua turbarum oriri poffet, ante A. 1185. regni 1185 Hungarici heredem inftituit, facroque diademate coronari fecit (b): qui poftquam adole

(a) Teftis eft Thomas archidiaconus Spalatenfis hiftor. Salonit. cap. XXIV.

(6) Eruitur id ex actis concilii a Petro Spalatenfi archiepifcopo celebrati, quibus học initium praefixpın

uit, vt difficillimam gubernandi artem fe duce, et magiftro, vfu ipfo condifceret, Dalmàtiae, et Croatiae vicaria cum poteftate cir 1194 ca A. 1194. praefectus fuit. De Andrea filiorum altero, cuius praeferuidam indolem perfpexerat, ea conftituit prouidus pater, quae fingularem eius commendant prudenti. am. Cum enim optime adhuc meminiffet quam atrocia, totique genti noxia inter patrem fuum Geifam II. patruumque Stephanum IV. exorta fuiffent diffidia, vt his occafionem mature tolleret, Andreae duci a regiminis communione remofo, nullum prorfus ducatum, aut prouinciam, cui fummo iure praeeffet, contulit, eiusdemque loco caftella quaedam, dominia, atque praedia ceffit, eo quo ceteri Hungariae dynaftae modo, iureque tenenda: magnam infuper pecuniae vim eidem moriens legauit eo fine; vt ad eliberandam e manibus Saracenorum Palaeftinam in orientem proficifceretur, ficque votum, quo ipfe fe Friderici I. imperatoris, ac aliorum Europae principum, certatim eo proficifcentium, exemplo, graui tum preffus infirmitate obftrinxerat, ac poftquam conualuit, exequi nequiuerat, filius expleret (a). Noluit fapiens

eft: A. ab incar, dəmini 1185. indict. III. D. Lu cio papa III. apoftolicae fedi praefidente, ac D. Bela III. Hungariae regnum gubernante, et domino Émerico filio eius co viuente coronato,

boc actum

eft. Apud Farlatum Tom. III. pag. 213. (b) Godefridus monachius apud Freherum Tom. I. pag. 366. ad A. 1199.

« PreviousContinue »