Page images
PDF
EPUB

piens pater onus hoc peregrinationis facrae Emerico filio, fuo in folio fucceffori, imponere, quod recte cenfuerit, longam principis a regno, populoque fuo abfentiam numquam non cum reipublicae detrimento effe coniunctam. Praeter Emericum, et Andream, ter tium adhuc Belae III. filium A.1198. fuper- 1198 ftitem fuiffe, certum eft ex Innocentii ÎÎÎ. literis eo anno ad Andream ducem datis (a). Verum, quod huic nomen fuerit, quae deinceps fata fubierit, ac, quo demum anno vixerit, a nemine fcriptorum adnotatum eft, vt adeo credi poffit, eumdem non multo poft diem fuum obiiffe. Filiarum Belae III. altera Margarita,Graecis Maria dicta. A. 1187. 1187 Ifacio orientis imperatori nupfit, eo vero demortuo, Bonifacium Montisferrati marchionem maritum A. 1204. accepit. Altera Con- 1204 ftantia Premislao I. Ottocaro Bohemiae regi a fratre fuo Emerico rege A. 1199. colloca- 1199 ta, arcem Tyrnauienfem cum adfitis bonis. dotis nomine accepit, quam fubinde Bela IV. rex perfoluto aere vindicauit (b). Con

(a) Has vide apud cl. Katona Tom. IV. pag. 477vbi haec in fine leguntur: Et regnum ipfum ad minorem fratrem tuum appellatione poftpofita deuoluendum.

(b) Huius memoria fit in literis fundationis coenobii S. Clarae Tyrnauiae a Bela IV. rege editis: Quod nos, inquit rex, faluti animae noftrae inuigilare cupientes Diuini nominis interuentu ad fuftin

[blocks in formation]

1183 iuge prima Anna regina A. 1133. orbatus Be la III. mox anno infequente miffis Parifios legatis, Margaritam, Ludouici VII. Gallorum regis filiam, atque Henrici iunioris Angliae regis viduam in coniugium petiit: quae tas 1186 men non prius, quam exeunte A.1186. illi in manus conuenit: ex qua fortaffe natus fuit tertio genitus Belae regis filius. Haec tot Europac principum imitatione, a morte mariti, in Palaeftinam conceffit, atque Ptole 1197 maide fub initium Septembris A. 1197. ad quietem aeternam tranfiit (a).

rarionem dilecrarum in Chrifto fororum; regulam, è ordinem B. Francifci profitentium, quae in vi la Terna, hodie Tyrnauia, ad famulandum Deo fune collocatae, contulimus villam Balaras cum omnibus redditibus exemptam a iurisdic.one comitis, feu iudicis de Pofonio, ficut ipfa villa de Terna, de cuius membris dictam villam Balaras excepimus, eft exempta, quam nos a dilecta forore noftra Conftantia regina Bobemike illustri comparauimus perpetuo pofilendam praefentes in perpetuum conceffimus literas, daplicis figilli noftrí munimine peremptniter roboratas. Datum anno domini MCCXLVII. VII. idus Ne nembris, regni axtem noftri anno tertio decimo. () Vide Cl. Schier in reginis Hungariae primee ftir pis a pag. 148. et al. Katona pag. 463. et feq.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Andreas dux complures prouincias Emerico eripit.

Quod tranquillum, optimeque domi conftitutum adierat regnum Emericus, non multo poft Andreae ducis ambitio, et cupiditas prope euertit: id illi imprimis acerbum erat, quod contra vfitatum ante regiae domus principibus profpiciendi morem, vltimis patris tabulis ducatu deftitutus, a regiminis communione exclufus, priuati inftar hominis vitam agere, fratrique fuo fubeffe cogebatur: praeterea iuuenili abreptus impetu, mox a morte patris liberalius, fplendidiusque viuen. do, multas largitiones ad amicos, clientesque comparandos profundendo, immenfam illam pecuniae vim, quam moriens pater in peregrinationis Ierofolymitanae fumtus deftinauerat, breui tempore abliguriuit: cum itaque ad affuerum iam luxum porro profequen dum patrimonii fui redditus minime fuffecturos praeuideret: neque Emericus, vltimae patris voluntati inhaerens, quidquam vltra

prodigo fratri largiri vellet, is prauis affen tatorum confiliis feductus, atque amicorum, clientumue, quos magno iam numero fibi de1196 uinxerat, fiducia fretus, coepit A. 1196. copias fpecie peregrinationis cruciatae colligere, quibus poftea Dalmatiam, Croatiamque inuafit. Id vbi Emericus intellexit, traducto eo exercitu vim vi, arma armis oppofuit ; at euentu plane improfpero. Andreas enim nouis interea fuppetiis a Leopoldo Auftriae duce obtentis, validior redditus, commiffo certamine, memorabili potitus victoria, liberius deinceps in Illyrico graffatus fuit (a). Emericus e triftibus his initiis peiora pertimefcens, ac de conferuandis imprimis in fide Hungaris follicitus, nil feu humanitatis, feu munificentiae praetermifit, quo cum alios regni primores, tum vero Mogbonem palatinum, Tobum Strigonienfem, Saulem de Hederuara Colocenfem archiepifcopos, ac reliquos praelatos, ipfumque adeo Templariorum ordinem, arctius fibi adiungeret, vt fidem faciunt variae donationes, ac priuilegia, quae feruentibus cum fratre diffidiis Emericus eisdem contulit (6). Neque hic conquieuit regis in arcto tum pofiti follicitudo: miffis Ro

(a) Narrat hoc Godefridus monachus apud Freh. Tom. I. cit. a cl. Katona pag. 464. Item Innocentius III. in literis A. 1198. ad Andream datis. Ibidem pag. 477.

(b) Recitantur haec apud cl. Katona pag. 503, et sequ, item pag. 525.

mam legatis, orauit Coeleftinum III. pontifi cem, vt cum aliis opportunis remediis, tum vero facrarum poenarum comminatione factiofos a rebellis fratris fui partibus abducere fatageret. Indoluit fane Emerici fato Coeleftinus, vtque eiusdem votis fatisfaceret, miffis extemplo A. 1197. ad antiftites Hun. 1197 gariae literis apoftolicis, anathema promulgari iuffit in eos omnes, qui Andreae duci aduerfus legitimum principem adhaererent, opem, confiliumque praeftarent, aut etiam literarum, nunciorumque commercium fouerent (a). Ipfe quoque Innocentius III. pontifex, qui Coeleftino III. die VIII. Ianuarii A. 1198. fuccefferat, paucis poft aditum pon- 1198 tificatum diebus, primum Andream ducem paterne prorfus ad ponenda arma, peregrinationemque facram aggrediendam cohortatus fuit (b), tum vero datis ad antiftites regni literis, easdem, quas deceffor in feditiofos tulerat, poenas confirmauit (c). Sacra haec arma per vtrumque pontificem intentata optatum quidem apud Hungaros fructum tulere, non item in Illyrico; vbi non profani folum proceres, verum etiam antiftites aliquot, infuper habitis apoftolicis comminationibus, aperte

(a) Teftatur id Innocentius III. P. in literis A. 1198. ad praelatos Hungariae datis ibidem pag. 484. et 486.

(b) Referuntur hae ibidem pag. 477.

(c) Ibidem pag. 484. et fequ.

« PreviousContinue »