Page images
PDF
EPUB

fis, Sirmienfis, dictus hodie Diacouarienfis Segnienfis, Nandor Albenfis, feu Belgradenfis a Carolo, I. Roberto fundatus, ac per Carolum VI. imp. reftitutus, His noftra iam aetate, auguftae Mariae Therefiae in religionis facrofanctae incrementum cura, et folli. citudo adiecit: Albaregalenfem, Neofolien, fem, Rofnauienfem Sabarienfem, et Scepufienfem Latinos; Graeci autem ritus Catho licos: Crifienfem, Munkatfienfem, et Varadinenfem. Quamdiu Dalmatia tota regibus noftris paruit, inter S. coronae praelatos fuere pariter Iadrenfis, Spalatenfis, et Ragufinus archi-epifcopi fuis cum fuffraganeis, quarum ecclefiarum nunc fub Ottomannorum, aut Venetorum dominio fitarum titulos in hodiernum vfque diem Hungaris eccleftafticis reges noftri conferre folent, vt hac etiam ratione vetera fua in Dalmatiam iura fuftentent. Atque huius generis epifcopi apud nos ele. cti, ac titulares appellantur. Epifcopos confequuntur archiabbas montis Pannoniae, et 1625. qui in prioris Auranae locum A. 1625. fucceffit cathedralis ecclefiae Zagrabienfis praepofitus maior. His adde metropolitanarum, cathedralium, et collegiatarum ecclefiarum praepofitos vno dumtaxat voto fuis cum capitulis in publico regni conuentu gaudentes, ac denique conuentuum abbates, atque praepofitos, fiue feculares, fiue regulares. Quorum omnium ordo fedendi in comitiis non vna lege definitus eft (a).

(4) Mathiae II. decret. I. poft coronationem art. I.
§. IV. et fequ. Leopoldi I. decret. IV. art. 1o. Ty-
rocinium juris Hung. P. I. tit. II.

S. IV.

Quinam olim barones regni, et magnates ? qui bodie bis accenfendi?

[ocr errors]

Alter a praelatis ftatus, ac ordo eft baronum, atque magnatum, quorum inftitutio D. Stepbano regi debetur. Barones regni, qui olim iobbagiones regis erant fiue iobbakiones, quod idem ac potiores feu optimates fignificat, (a), quos pro temporum ratione auctos, aut diminutos fuiffe, diplomatum fi. de certum eft. Hos inter primum femper tenuit locum comes palatii, feu palatinus : quae dignitas, quoniam apud exteros non ita, vt oportet, cognita eft, operae pretium fore putauimus, eius officia, vt publicis regni decretis definita funt, paucis hic loci explicare. Palatinus igitur pupilli regis, ac per aetatem adhuc regno imparis tutor fuit. Idem et tum, et interregni tempore, ordines Hungariae ad comitia euocabat. Antequam hereditaria fucceffio introducta fuif fet, in noui regis electione, primum illius Votum fuit; fi quando accidit, vt hofte limitibus regni imminente, generalis toti regno infurrectio imperaretur, palatinus vniuerfis copiis fupremi, ac generalis capitanei titulo, ac poteftate praefuit: ne tamen imperio hoc

) Bullae aureae Andreae II. art. XXX Appellatio haec inde ortum traxerit, quod potiores, et meliores e feruientibus, feu nobilibus inter baro nes adfcribi confueuerint.

in perniciem reipublicae abuti poffet, ea cautio adjecta fuit, vt non minus palatinus ipfe, quam exercitus regi fubeffet, nec quidquam eo inuito, aut inconfulto aggrederetur. Palatini fuit, feditiones domi coortas prudentia, et autoritate fua componere: querimonias totius gentis candide, ac fine fuco regi explicare, ficque opportunum malis remedium impetrare. Quodfi rex fiue ob hebetudinem, fiue ob fupinam negligentiam negotia cum exterorum principum legatis tractare non poffet, aut non vellet; ne monarchia Hungarica aliquod inde detrimentum caperet, palatinus legatos audire, et, quae e re communi erant, refponfa reddere debuit, Quando rex longiore tempore, procul a re gno, aberat, is cum delectis e regno affefforibus, vicaria interim locumtenentis poteftate rempublicam procurabat: quo tempore eius autoritas ita circumfcripta fuit, vt nec bonorum donationes facere, nec ea, quae ad fummi imperantis maieftatem pertinent, iura exercere potuerit. Domi fupremus omnium iudex, decretoria fententia litibus omnibus finem imponebat, quam tamen regi integrum fuit, abfoluta potentia et autoritate relaxare, atque corrigere. Qua Cumanorum iudex e Ludouici M. conftitutione, ter mille aureos accipiebat: et quoniam Dalmatiae pariter iudiciis praeerat, aliquot littoris Dalmatini infulae palatini dignitati fuere adnexae. Ex quibus clarum fit palatini apud Hungaros jura non fuiffe regum maieftati inimi

ea (a). Alter a palatino dignitate, et autoritate, præfertim in iudiciis, eft, femperque fuit iudex curiae regiae (b) : tum vero ceteri, quos ordine recenfebimus: Dalmatiae, Croa tiae, et Sclauoniae banus: qui baronatus interdum diuidi folebat, vt alter Dalmatiae, et Croatiae; alter Sclauoniae fuperiori, cuius caput Zagrabia eft, iura daret (c). Vaiuoda Tranfiluaniae (d), magifter tauernicorum regalium, qui omnia omnino bona, et prouentus regios adminiftrabat (e). Magifter curiae, cuius iurisdictioni vduarnici fiue aulici, et curiales regis fuberant.

༄་

His

adde agazonum, cubiculariorum, dapiferorum, ianitorum, et pincernarum regalium magiftros: quorum quae in aula fuerint munia, ex ipfa eorum appellatione non obfcure colligitur, (f) Porro inter barones regni,

(4) Vide articulos de officio palatini fub Mathia Coruino A. 1485. pronunciatos, item Alberti decret. A. 1439. art. II. Mariae Therefiae decreti A. 1741. art. IX. et XX.

Decret. Mathiae II. ante coronat. art. III. Caro-
li VI. decreti A. 1723. art. XXIV. et XXVI.
(e) In diplomate Ludouici M. A. 1382. lego E-
mericum Bubek Dalmat. et Croat. Stephanum all.
tem de Lindua totius Sclauoniae banum.

(d) Vltimus hoc titulo, et dignitate vfus fuit Ste-
phanus Báthori de Somlyo, a Maximiliano imp
A. 1571 confirmatus, poftea rex Poloniae,
(e) Verbötzi tripart. part. III. tit. X. Sigismundi
decret. II. art. XII. Decret. III. art. XI. M. The-
refiae decret. I. art. XII.

(f) De baronum regni officiis, confule cl. Mathiam
Bel in apparat Docum. I. et huius filium cl. Ca-
rolum Bel in diffent. de archi-officiis regni.

qui magiftrum tauernicorum confequuntur, nullum omnino dignitatis eft difcrimen, fo liusque temporis, quo quis baronatum adeptus fuit, habetur ratio. Horum caetui A. 1764. 1764. adfcriptus fuit praetorianae nobilium Hungarorum turmae capitaneus. (a) Baronibus, quos mox nominaui, fubiunguntur in diplomatibus, comes Pofonienfis, et gemini facrae coronae noftrae conferuatores. Olim, praefertim tertiodecimo poft Chriftum natum feculo, paulo plures cenfebantur regni barones. Sic nominatim fub Ladislao IV. Cu. 1273. mano cum alias, tum vero A. 1273. (b), leguntur fequentes: Erneus banus de Bofzna. Henricus banus de Sóo, et Wozora (c); Ioannes banus de Machov, feu Matfcbov (d); Ste

(a) Mariae Therefiae decret. III. art. VI.

Plura anni huius diplomata reperies in epilcops Agrienfibus Tom. I. p. 165. aç in imagine nouae Hung. pag. 43.

(c) Sóo, et Woffora arces cum ditione cognomine in Boffina fuiffe certum eft ex Lucio, apud quem legitur Stephani ducis Bofiniae fequeas titulus: magno, et potenti domino Stephano libero principi Boffnae, Vorae, et Salae, haec arx apud falinam; illa apud flumen Vfforam fita erat. Ex inftru

mento A. 1412. colligitur arces has: Zolnik, et Offora fuifle appellatas. Vide Timon. in imag. nou. Hung. P 45. et 50.

(d) Matfchouienfis ditio, et banatus illic fitus erat, ubi Ramae regnum collocamus: diuidebatur a Sir. mio, flumine Sauo, ac hodiedum in certis geogra phicis Mafcua fcribitur: fub bani Matfchouienfis iurisdictione fuit Belgradum, cum adiacente ditione, vt videre eft in literis F. Taliacatii in annal, reg. Hung, ad A. 1456. recitatis,

« PreviousContinue »