Page images
PDF
EPUB

differri voluit, dum res Hungariae domeftico bello perturbatae, ad ordinem, et quietem reuocarentur, id quia ad obitum vfque Emerici regis obtineri non poterat, numquam voto illi fatisfactum fuit.

S. III.

Nouis diffidiis inter fratres exortis Andreas capitur.

Confecta iam pace, Conftantia regina A, 1201. 1201 aut certe mox infequente filium enixa eft, cui in baptifmo Ladislai nomen inditum fuit. Inopinata regii principis natiuitas non mediocrem vtrique fratri follicitudinem pepe. rit. Andreas non immerito vereri coeperat, ne contra, quam nuperna pace cautum fuit, fe exclufo, filius patri in folio fuccederet: Emericus ex aduerfo non abs re timebat, ne Andreas, eidemque ftudentes vtriusque ordinis proceres Ladislai filii fucceffioni obicem aliquando a morte fua ponerent, atque id circo illud fibi ante omnia perficiendum putauit, vt priusquam in Palaeftinam proficifceretur, filium heredem inftitutum, inauguratumque cerneret: quia vero prouido huic confilio contraria multorum fenferat ftudia, Innocentium III. pontificem permouit, vt datis A. 1203. ad archiepifcopos, et epifcopos 1203 Hungariae literis, non folum eos iuberet Ladislao, tamquam hereditario principi, atque fucceffori fidelitatis iuramentum praeftare; verum etiam id efficere, vt ceteri ecclefia

ftici omnes, fecularesque regni ordines eo. rum exemplo, confimili fidem fuam iureiu. rando obftringant (a). Quod cum ex Emerici regis voto a plerisque factum fuiffet, nondum fatis fopitis fratrum diffidiis nouum acceffit fomentum aliud quoque interea euenerat, quo fuapte iam aeger Andreae ducis animus non mediocriter concitatus fuit. Cum relictos fibi a Bela III. patre thefauros, vt fuo loco diximus, penitus abfumfiffet, nouos fibi ab Emerico rege in peregrinationem cruciatam fumus praeftari petiit, quod cum non impetraffet, Innocentium III. interpellauit, vt, fi cruciatam expeditionem a fe fufcipi vellet, regem ad numeranda fibi fubfidia permoueret: fed neque pontificis commendatio (b) quidquam apud Emerici animum effecit: partim propterea, quod annuos fratris redditus per nuperuam pacem liberaliter auctos, pio illi itineri fufficere exiftimabat, partim quod metueret, ne is data fibi pecunia in perniciem reipublicae abuteretur, ac, quemadmodum ante fecerat, eamdem ad confcribendos aduerfum fe milites conuerteret, partim denique, quod pontificiae literae fero

(a) Literae huius argumenti datae funt V. Calendas Martii, quas lege apud cl. Dobner Monument. inedit. Tom. II. pag. 331. et ex eo apud cl. Katona pag. 659.

(b) Literae datae funt nonis Nouembris A. 1203. apud cl. Dobner Tom. cit. pag. 339. et apud cl. Katona pag. 687.

[ocr errors]
[ocr errors]

iam fortaffe poft confectum bellum Emerico
fint redditae. Id quidem certum, Andream
non vfquequaque bona fide cum fratre egif
fe. Sub idem quippe tempus A. 1203..ite- 1203
rum clafficum feditionis fuftulerat, eo ma-
iore cum fiducia, quod vniuerfos pene pro-
ceres, nobilesque Hungariae a legitimi priu-
cipis fui fide abftractos, partibus fuis autora-
tos effe nouerat. Itaque vbi primum in cam-
pum prodiit, incredibilis armatorum multitu-
do ad illius caftra confluxit, vt nemo fere
effet, qui regis lateri adhaereret. Inexfpe-
ctata hac fuorum ad fratrem defectione ve-
hementer commotus Emericus, paucorum, qui
apud eum remanferant, antiftitum, ac proce-
rum confilia exquirit: nemo erat, qui cum
tam valido hofte belli aleam experiendam
fuaderet: omnium vox vna fuit, vt, fi faluti
fuae vellet profpicere, declinata tempeftate,
fuga fe fe in vicinam aliquam regionem fub-
duceret. Vnus Emericus vltimo eo in difcri-
mine non defpondit animum, turpe, inde-
corumque exiftimans, ne tentata quidem for-
tuna, vltro coronam perduelli fratri relin-
quere. Poft imploratam igitur Diuinam opem,
multaque animo agitata, audax profecto, ac
prope temerarium arripuit confilium, cuius
profper euentus Diuinae cumprimis prouiden-
tiae adfcribendus eft. Cum enim mutuo in
confpectu in Hungaria ftarent aduerfae acies,
iamque rebelles, vifa regis copiarum paucita-
te, victoriam canerent, Emericus collocata
in Deo, cui fummorum imperantium falus
cumprimis curae effe folet, fiducia, arma exuit,

arreptaque manu virga, nemine comitante, caftra rebellium ingreditur, lentoque incedens pallu, elata, vt ab omnibus exaudiri pollet, voce per vices inclamat: Nunc, inquiens, videbo, quis erit aufus manum extendere ad cruorem regalis profapiae. Vifo rege, vo ceque eius audita, tacitus quidam timor, ac reuerentia fubiit rebelles, vt ne mutire quidem aufi, laxatis continuo ordinibus progredienti regi viam aperirent: fic vbi nemine refiftente ad fratris vfque tentorium peruenillet Emericus, manu fua arreptum e caftris eduxit, fuisque cuftodiendum tradidit: nec mora, vniuerfa illa rebellium multitudo abiectis armis, in genua prouoluti, veniam deprecati funt. Rex ea fcena ad clementiam commotus, omnes, et fingulos in gratiam recepit. Vnus Andreas feditionis autor Strigonii primum cuftodiae datus, inde autem in Croatiam deductus, in arcem Kheene conjectus fuit (a). Coniux quoque illius Ger trudis vindictam Emerici regis experiri debuit, domum ad parentes fuos remiffa, Hac ratione feralis illa tempeftas, quam Andreas ad fratrem fuum folio deiiciendum concitauerat, in autoris caput recidit.

(a) Hanc rebellionis, et captiuitatis Andreae hiftoriam copiofe narrat Thomas archidiaconus, hiftor. Salon, cap. XXIV. Oe elius ad A. 1203. In fcriptor. rerum Boicarum Tom. II.

S. IV.

Ladislai filii coronatio. Vltima Emerici voluntas, et mors.

Tanto igitur difcrimine liberatus Emericus, accelerandam fibi putauit Ladislai filii coronationem: qua in re ne quidquam morae a quoquam poffet obiici, illud tempeftiue ab Innocentio III. obtinuit, vt is Guilielmo Strigonienfi tum archiepifcopo VIII. calendas Maii A. 1204. mandatum tranfmiferit, quo iube- 1204 batur, quocumque tempore Emerico regi vi fum fuerit, eius filium, infantem licet adhuc, folitis ritibus inaugurare (a). At cum inter ea Strigonienfis diem fuum obiilfet, fuccef forisque electio ob contraria fuffraganeorum prouinciae epifcoporum, metropolitanaeque ecclefiae canonicorum ftudia in longius protraheretur (b), nec Emericus rex litis finem praeftolari vellet, Ioanni Colocenfi archiepifcopo, ad Strigonienfem metropolim poftulato, coronandi filii officium detulit, quo ille etiam

(a) Literas vide apud cl. Dobner Monum. Tom. II.
et apud cl. Katona pag. 712.
(b) Illud eo aeuo in Hungaria vfitatum fuit, vt e-
pifcopum eius ecclefiae canonici: archiepifcopum
autem et canoniei, et fuffraganei eius prouinciae
epifcopi eligerent. Sic electum regi praefentare o-
portuit, qui interdum electionem ratam habuit,
interdum, ea infuper habita, alium nominauit. Mul-
tum nihilominus tot virorum, qui et ecclefiae va-
cantis neceffitates, et electi dotes optime habebant
perfpectas, iudicio reges deferebant.

« PreviousContinue »