Page images
PDF
EPUB

Praepoftero huic tutoris agendi modo cum nonnulli antiftites, atque optimates, pupillo principi ex animo fauentes, obfifterent, Andreas id iniuriae loco accipiens, grauiter viras honeftiffimos infectari coepit. Primus

eius vindictam experiri debuit Ioannes Colocenfis archiepifcopus. Hunc Strigonienfes probante Emerico fibi metropolitam delegerant, ipfeque Andreas dux in tutelae Ladislai aditu eumdem ab Innocentio III. pontifice confirmari petierat, at poftquam illum pupilli, reginaeque partibus adhaerere, fuisque cupiditatibus aduerfari fenferat, mutato repente confilio, Calanum Quinquéecclefienfem epifcopum, olim Dalmatiae, et Croatiae barum, eidem pontifici pro eadem Strigonienfi metropoli commendauit (a). Haec, atque alia, quae inde confequi poterant, grauiffimis in aula Hungarica diffidiis occafionem praebuere, vt adeo regina mater Conftantia, quo fuae, filiique faluti confuleret, accepto fecum diuite thefauro, infignibusque regiis, in plurium antiftitum, regnique optimatum comitatu, in Auftriam ad Leopoldum ducem A. 1205. fe fe receperit. Andreas ob inopi- 1205 natam eam reginae cum pupillo fugam, non mediocrem fe domi, forisque inuidiam incurfurum praefagiens, miflis continuo in Auftriam nunciis, egit apud Leopoldum, vt reginam

(a) Ex Innocentii III. literis e. a. datis apud el. Dobner Monum. Tom. II. cl. Katona pag, 770,

cum filio in Hungariam remitteret, cumque nihil nunciis proficeret, collecto exercitu hoftiliter Auftriam inuafit: obuiam il li proceffit Leopoldus, pupillum fuae fidei a matre creditum, extremis viribus tuiturus; ac reapfe atrox, cruentumque bellum tum exarfiffet, nifi praeter omnium exfpectationem, nun, cius Vienna allapfus retuliffet, Ladislaum eodem anno nonis Maii viuere defiiffe; caufa itaque belli fublata, princeps vterque pofitis odiis, dextras fibi mutuo dedere. Corpus Ladi. slai infantis Vgrinus laurinenfis epifcopus in Hungariam reuexit, Albae-regiae tumulo donandum. At regina Conftantia iniquum fibi affinem auerfata, recta inde ad Arragoniam rediit, quadriennio poft Friderico Siciliae regi, poftea Germanorum imperatori, collocata, filium olim editura Henricum, regem Romanorum. Denique diadema regium, ceteraque infignia per Leopoldum ducem in Hun gariam funt remiffa (a).

(a) Chronicon Admontense ad h. s. apud Hieron,

Pez. Tom. II. Col. 195.

ANDREAS II.

IEROSOLYMITANVS

REX XIX;

A. C. 1205.
§. I.

Andreas II. rerum in Hungaria potitur. Confecta cum Leopoldo duce pace, ex Auftria in Hungariam reuerfus Andreas fine mora fuis comitia Albam regalem indixit, cumque nemo alius e regia domo Hungarica fuperftes effet XXVII. diebus a Ladislai morte elapfis, IV. calendas Iunii ipfo die pentecoftes eiusdem anni 1205. per Ioannem Colo- 1205 cenfem archiepifcopum, nominatum Strigonienfem, vfitato ritu coronatus, regni, quod tot curis ambiuerat, poffeffionem adiit (a). Eodem tempore coniux Gertrudis, quam iam tum, cum A. 1199, exul in Auftria agebat, 1199 fibi coniunxerat, quamque e carcere Kheenenfi per Emericum liberatus ad fe reuocaue

(a) Chronicon cap. LXXII.

rat, diftincta corona reginarum more inaugurata, in regni confortium adfcita fuit (a), quam tamen dignitatem neque feliciter, neque diu tenuit.

§. II.

Primae turbarum domefticarum caufae. Andreae regnum diuturnum quidem, multiplicibus tamen turhis domefticis continuo agitatum, conuulfumque fuit, propria ipfius potiffimum culpa, quod gubernandi populos artem minime calleret, cunctaque impetu potius, et ex aliorum voluntate, quam maturo confilio, et prudentia ageret, neque in bene coeptis, fapienterque conftitutis, quae ad fubditos in officio continendos plurimum facit, conftantiam adhiberet. Seditionis primae, quae in reginae caput erupit, hae fere produntur caufae: vt erat mollioris animi princeps Andreas, coniugis fuae, matronae fane quam praeftantiffimae, dotibus, et blanditiis vfque adeo fe capi fiuit, vt illius nutu, et arbitrio non priuata folum aulae, verum etiam publica regni negotia perageret, ac ab illius

(4) Gertrudem coronatam fuiffe meminit MS. codex Germanicus feculi XV. a cl. Schier citatus in reginis Hung. pag. 184. nota 7) Coronam au em, qua redimita illa fuit, Wratislauienfi ecclefiae donatam refert Curaeus in annal. Silefiae apud Hennelium pag. 243.

fere gratia, et fauor regis, et fubditorum fortuna penderet; reginae voluntate exteros, magno numero e Germania illapfos, rex cum bonis, et latifundiis ampliffimis excoluit, tum vero maximis domefticorum ingratiis, ad praecipuas ciuiles aeque ac militares in regno dignitates, et magiftratus admouit (a). In reginae gratiam factum, vt Batfienfis, et Colocenfis ecclefiarum canonice vnitarum canonici, poft archiepifcopi fui Ioannis Strigonium translationem, Bertholdum reginae fratrem aetate legitima, ex difciplina ecclefiae ad epifcopatum neceffaria, deftitutum, nullis infuper fcientiis facris imbutum fibi A. 1206. metropolitam elegerint: vt adeo Innocentius III. qui Andreae regi fauebat impenfius, pluribus annis illius confecrationem differre debuerit; quo et fcientias interea condifceret, et ad idoneam aetatem pertingeret (b). Eumdem Bertholdum Andreas in locum Banci bani (c, toti Illyrico banum A. 1209. dedit (d),

(a) Hanc praecipuam caedis reginae caufam fuiffe af
firmat Dlugoffus hiftor. Polon. lib VII.
(b) Ex Innocentii literis ad Andream regem A. 1207.
quas ex Baluzio lib. X. recit. cl. Pray, Annal. Tom.
I. pag. 197,

(c) Claufula diplomatis anno 1209. habet Poth pala-
tino, et Muflunienfi comite B ANC BANO, Micha-
ele Wayuoda existentibus &c. In imag. Nov. Hung.
cap. III.

(d) In claufula diplomatis anno eodem 1209. dati legitur jam Bertholdo Colocenfi et bano exiftente apud el. Wagner Scepufii facri, et prof. P. I. pag, 105.

« PreviousContinue »