Page images
PDF
EPUB

triennio autem poft Tranffiluaniae Wayuodatu (a), ac denique Bodrogienfis, et Batfienfis comitis honore auxit: quos magiftratus ante Hungari feculares tenuerant. Atque immodico hoc affinis fui in reginae gratiam ornandi ftudio, vniuerfae prope Hungariae fe odium incurriffe. Andreas iple in literis A. 1214 1214. ad pontificem datis, aperte conteri non erubuit (b). Quo regis ipfius teftimonio ftante, non eft, cur alias communis Hungarorum in regem reginamque odii, coniurationisque fubinde conflatae caufas inueftigemus (c). Cum itaque haec omnia ex Gertrudis reginae confilio, et voluntate ab Andrea agi non ignorarent Hungari, atque ex his initiis grauiora adhuc incommoda fe perpeffuros praefagirent, poft multa inuicem agitata, communi plerorumque regni primorum confenfione, in reginae necem confpiratum fuit, Bancoque recens ad palatini diguitatem euecto (d) negotium datum, vt atrox id facinus

(a) In claufula diplomatis A. 1212. legitur ian Ber
tholdo Colocenfi archiepifcopo, et Wayuoda exiften
te. Ibidem pag. 389.
(b) Ob cuius, Bertholdi,vehementem affectionem, et pro-
motionem fuper alios, fere totius regni noftri ma-
iorum, ac minorum odium incurrimus &c. Literas
ex Raynaldo recitat cl. Pray Annal. Tom. I. pag.
203
(e) Hiftoriam Banci palatini coniugis, opera reginae
ab eius fratre violatae, inter fabellas reiicimus.
(d) In claufula diplomatis A. 1212. legitur Banc pala-
tino, et Keeuienti comite &c. Analect. Scepu iii
P. I. pag. 389.

éa, quae fibi opportuniffima videretur, ratio

ne perficeret.

§. III.

Gertrudis reginae caedes minime vindicata. Sub idem tempus Gallicienfes principes, et populus ditioni S. coronae Hungaricae fubiecti, miffis in Hungariam oratoribus, fupplices rogauere Andream regem, vt filium fuum fecundo genitum Colomannum eis non iam ducis, fed regis titulo praeficeret, coronarique procuraret, polliciti, fe, fi modo ritu Graecae ecclefiae fibi vti porro concederetur, Romano pontifici, feu vniuerfalis ecclefiae catholicae capiti obedientiam profef furos (a). Itaque Andreas vt res Gallicienfium coram in ordinem redigeret, fecuramque redderet Colomanno regni poffeffionem, ipfe filium cum copiis A, 1213. deduxit. Hac re- 1213 gis abfentia abufus Bancus palatinus, coniuratorum princeps, captata opportunitate, in aulam fe fe penetrauit, reginamque Gertrudem nil finiftri metuentem repente adortus, fupplices pro vita manus tendentem barbarum in modum confodit die XXVIII. Septembris, eiusdem anni 1213. Eadem occafione in au- 1213 licos quoque et exteros, tum forte apud reginam in aula hospitantes, faeuitum fuit; ac

(a) Ex literis Andreac ad Innocentium H. In annal.
reg. Hung. Tom. I. pag. 205.

nominatim Leopoldus Auftriae dux ad necem tum perquifitus, aegre admodum fuga fe fe periculo fubduxit (a). In Bertboldum quoque Colocenfem archiepifcopum reginae fratrem violentas iniecere manus coniurati (b), verum is, incertum cuius beneficio, feruatus fuit, ac non multo poft bona regis venia, peregrinationis cuiusdam praetextu, in Ger maniam receffit, clam ablatis fecum VII. mille marcarum thefauris, quos Gertrudis regina in commodum prolium fuarum parfimonia collegerat, ac apud ciuem quemdam confcio fratre Bertholdo depofuerat. Idem hic Bertholdus, fopita demum tempeftate, reftitutoque ex annuis ecclefiae Colocenfis redditibus thefauri a fe fubducti pretio (c) regi conci Jiatus, Colocam fubinde rediit. Interea Andreas e Gallioia redux, etfi cariffimae fibi con. iugis necem acerbiffime ferret, poftquam ta men eam a palatino, potiorum totius regni confenfione perpetratam intellexit, ne tot coniuratorum iras vindicta fua exafperaret, a quaeftione in neçis authores habenda fibi fuperfedendum putauit, totoque vitae fuae tempore tam atrox facinus, in reginam admiffum, impunitum reliquit. Atque haec

(a) Teftatur id Hafelbach in Chron. Auftriae, cit, a Cl. Schier in reginis Hungariae pag. 191. (b) Patet ex Innocentii III. epiftola 161. anno pon7tificatus XVI. data.

(c) Ex literis Andreae regis ad pontificem A. 1214. fcriptis in Annal. reg, Hung. T. I. pag. 205.

Andreae regis in parricidas indulgentia paulo vehementius doluit primogenito illius filio Belae, preffitque is diu, quoad nempe pater vixit, vindictam, at vbi eo mortuo A. 1235. auitum folium confcendit, praeter 1235 omnium exfpectationem non modo illos, qui fe inter, ac Andream patrem difcordias feminauerant, verum etiam fuperftitem Banci palatini progeniem feueriffimis poenis fubie cit (a). Erat Gertrudis regina mulier fane quam pientiffima, ac cum ab aliis fceleribus, tum vero a lenocinii crimine, quod illi falfo chronica noftra allinunt, immunis (b). Felix V. prolium genitrix: Belae lV. regis, Colo manni Galliciae regis, Andreae ducis, Mariae Affani Bulgariae regi, et S. Elifabethae Ludouico Thuringo nuptae. Eius corpus in Pilifienfi Ciftercitarum monafterio non fine honore conditum fuit.

S. IV.

Andreas expeditionem Ierofolymitanam apparat. Poft acrocem hanc procellam, quae multas adhuc nubes in regni Hungarici perniciem

(a) Huic tempori conueniunt ea, quae chronicon Turotzii habet, fub finein cap. LXXII. Item chronicon metro-rythmicum MS. apud el. Schier in reginis Hung. pag. 188. M. Rogerius in carmine miferabili cap. IV. et IX.

(b) Chronici cap. LXXII. et apud Bonfinium decade H. lib. VII. quae merito reiicit Dlugoffus hiftor, Polen. lih. VII.

collectas portendebat, Andreae regis domi praefentia cumprimis neceffaria fuit, vt inueftigatis odiorum domefticorum caufis, opportuna malis remedia adferre, turbatos fubditorum animos ad quietem reuocare, ac mo narchiam denique multis partibus laxatam ad optatum ordinem poffet reuocare. Verum communis ille omnibus eius aeui Latinis principibus, non tam Saracenos e Palaeftina eiiciendi, quam Latinorum dominatum in ori. ente conftabiliendi ardor, Andream quoque eodem proficifci coegit. Nil durius nos prolocutos fuille arbitrabitur ille, cui, quo loco tum res cruce fignatorum in oriente fuerint, eft exploratum. Poft Ifaacii Angeli, et huius filii Alexii Graecorum imperatorum interitum, certantibus de principatu Alexio Duca, cognomento Myrtylo, et Nicolao Canabo, Latini cruce fignati, qui iam annum, et vitra circum Conftantinopolis moenia haerebant otiofi, omni iure fibi licitum exiftimarunt, et vrbem, et imperium orientale fub iugum Latinorum mittere, ac aliquem de fuis, imperii non fui creare imperatorem. Poftquam itaque de fpoliis ex aequo diuidendis Gallos inter, et Venetos conuentum fuit, 1204 die XII. Aprilis A. 1204. generali affultu fa cto, vrbe armata manu funt potiti. Die poftero opulentiffima illa totius orientis metropolis fumma cum licentia non fine facrilegiis, ftupris, et adulteriis barbarum in modum direpta, implacabile in Graecorum animis Latinorum odium accendit, quod tot feculorum interuallo in hodiernum vfque diem reftin

« PreviousContinue »