Page images
PDF
EPUB

gui non potuit: praedae magnitudinem vel inde colligas, quod fpolia per Gallos tum obtenta, CCCC. argenti marcarum millibus aeftimata fint. Ea re, tamquam infigni aliquo in commodum religionis Chriftianae patrato facinore, laeti Latini, VI. Gallos, totidem que Venetos electores iuffere; quorum fuf fragiis Balduinus Flandriae comes orientis imperator conftitutus, die XVII. Maii eiusdem anni in principe vrbis S. Sophiae ecclefia folenni ritu inauguratus fuit. Verum hie a iuftitia, temperantia, et caftimonia vel Craecis iptis amatus imperator, non multo poft commilla per Latinos in oriente fcelera vnus iple expialle vifus fuit. Anno evim nondum euoluto infelici apud Adrianopolim praelio a loannitio Bulgariae rege, per Graecos in fubfidium contra Latinos euocato, victus captusque, poftquam annum, et amplius in diro carcere exegiffet, praecifis manibus, atque pedibus ex alto praeceps actus volucribus in praedam ceflit, atrocique hoc fupplicio tridui fpatio enectus obiit: habuit is in imperio fuccefforem, germanum fuum Henricum, qui decennio poft die XI. Iunii A. 1216. 1216 e viuis exceffit. Hoc igitur cum loco Latinorum in oriente res ellent, non mirum eft, id eos apud Innocentium III. et qui ei A. 1216. fucceffit Honorium III. pontificem per 1215 literas, et nuncios egille, vt Latinos Europae principes ad pecuniaria fubfidia, exercitusque quam maximo numero in orientem mittendos excitarent, vt horum ope debellatis penitus Graecorum, variis in Afiae re

gnis adhuc dominantium, reliquiis, fibi imperium orientale in perpetuum affererent. Cum itaque Innocentius III. pontifex, et ceteri Latini principes maiorem in modum Andream regem ad implendum aliquando Belae III. regis votum vrgerent, vt eorum defiderio morem gereret, coepit demum ea, quae ad expedi tionem neceffaria videbantur, follicite apparare. Ante omnia, vt tenerarum prolium, Gertrude matre orbatarum, faluti, et rectae inftitutioni abfentiae fuae tempore profpice1215 ret, iam A. 1215. coniugem duxit folantem, Petri çomitis Antifiodorenfis, et Iollae Haynonienfis filiam, quae fingularibus virtutibus fuis totius fibi gentis amorem conciliauit, ex eo autem tempore Andreas ad colligendum belli neruum, confcribendosque domi cruce fignatos incubuit: lentius haec agenti geminum calcar breui fubiectum fuit, quod omnem iam moram abrumpere coegit. Primum Europae principes in Palaeftinam profecturi communibus votis eum fibi facrae expeditionis ducem expetiere, eius aufpiciis, et ductu militaturi: quod in copias tam illuftres imperium velut fibi, gentique Hungaricae perhonorificum libentiffime Andreas admifit (a). Alterum illud erat: poft expugnatam per Latinos vrbem Bizantinam, Theodorus Lafcaris primo defpotam fe proclamari; poftea vero Nicaeae in Bithynia orientis imperatorem

(a) Chronicon Turotzii cap. LXXIII,

imperatorem A. 1206. coronari procuraue- 1206 rat, quo illic imperante, cum Graecis fenfim animos, viresque redire fentirent Latini, Bizantii domini, vt Andream eo certius ad noua fibi fubfidia adducenda permouerent, miffis in Hungariam A.1216. legatis, fignificari 1216 curauerunt, fe imperium orientale poft HenTici eodem anno die XI. Iunii e viuis erepti obitum vacans, aut Andreae regi, aut eius focero Petro, comiti Antifiodorenfi, delaturos: qua oblatione vltra modum delectatus Andreas, ab Honorio III. pontifice confilium de admittendo, aut deprecando hoc honore petiit (a). Verum ille feu fponte fua, feu Latinorum Bizantinorum voluntate Petro prae Andrea fauit: quem etiam Romam ea de caufa profectum, die IX. Aprilis A. 1217. orien- 1217 tis imperatorem inaugurauit. Ceterum properata haec inauguratio peffime ceffit Petro. Is enim in itinere Conftantinopolim verfus fufcepto a Theodoro Angelo Comneno interceptus, poft toleratum biennio carceris fqualorem, miferum in modum interiit, quo tempore interea coniux eius Iola volentibus ita Latinis, rerum Bizantii potita fuit, atque A. 1219. eodem pro- 1219 pe cum marito tempore, viuere defiit. Seu itaque cariffimi fibi foceri Petri e Theodori Angeli Comneni captiuitate liberandi ftudio, feu eidem in orientis folio fuccedendi fpe animatus Andreas, exeunte aeftate A. 1217. 1217.

(a) Ex literis Honorii III. quas ex Raynaldo recitat cl. Pray Annal. reg. Hung. Tom. I. pag. 208, PALMA, P. I.

PP

facram expeditionem fufcipere conftituit, orauitque Honorium III. pontificem, vt ceteros Europae principes de iungendis fibi praefinito tempore cruce fignatorum copiis tempeftiue admoneret: eadem occafione vl. timae voluntatis fuae tabulas Romam fubmifit, quarum haec praecipua fuere capita: fiquid fibi humanitus interea accideret : Bela primogenitus regni Hungarici, Colomannus Galliciae heres efto, his forte demortuis Andreas tertiogenitus fuccederet (a). Ac reapfe priusquam ex Hungaria exceffit, Belam filium, vndecim tum annos natum, folenni ritu in regem inaugurari, eidemque ab omnibus regni ordinibus fidelitatis facramentum praeftari voluit. Quamuis autem omnia fupremae maieftatis iura abfente fe filio exercenda permiferit, vt tamen is femper meminiffet, poteftatem regiam fibi nonnifi ad tempus reditus e Palaeftina effe communicatam, ac tum penitus iterum exfpiraturam, figillo eius haec verba circumfcribi curauit. Dei gratia, et voluntate fui patris rex Hungariae. Quibus omnibus rite conftitutis in Thomae Agrienfis, Petri Iaurinenfis epifcoporum, multorum magnatum, et nobilium Tuis fumtibus militaturorum comitatu, cum X. millium exercitu, exeunte Augufto, e Dalmatia in Palaeftinam nauigauit.

Bela

(a) Apud Raynaldum ad A. 1217.

1

S. V.

Expeditio Ierofolymitana.

Annum non integrum in cruciata expeditione commoratus Andreas rerum ab fe praeclare geftarum fama orientem vna, atque occidentem compleuit. Profligatos non vna vice Saracenos, multisque et locis, et ditionibus fpoliatos, adeo in arctum redegit, vt numquam ante miferiore fuerint loco (a). Superato Iordane fluuio, cum victricia arma Babilonem vfque proferre parat, praeter omnium exfpectationem vis omnis cruciatorum in arcis Thabor obfidione adhaefit. Hic 1 quippe cruce fignatorum principes fummo belli facri imperatori morem gerere detrectantes, id, quod cuique collibuerat, agere, atque Andreae regis caftra fenfim deferere Foeda nempe auaritia, et aemulatio optimos Andreae conatus corrupit. Cum enim confecto profpere bello, et gloriae plurimum Hungaris attributum iri, et opulentiffima Afiae fpolia eis in praedam ceffura praeuiderent ceteri cruce fignati, medio in curfu victoriarum Hungaros, non fine irreparabili rei Chriftianae damno, de

[ocr errors]

coeperunt.

(a) Ex literis Templariorum magiftri ad Honorium III. papam: quibus ce.era inter fignificat: Etiam boc vobis intimamus, quod annis pluribus retroa cris non recolimus paganifmum in ftaru fuifje debiliori, quam nunc exfiftar. Ex Raynaldo in Annal, reg. Hung. Tom. I pag. 212.

« PreviousContinue »