Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fàcram expeditionem suscipere conftituit, orauitque Honorium III. pontificem, vt ceteros Europae principes de iungendis fibi praefinico tempore cruce fignatorum copiis tempeftiue admoneret: eadem occafione vl. timae voluntatis fuae tabulas Romam fubmi. fit, quarum haec praecipua fuere capita : fiquid libi humanitus interea accideret : Bela primogenitus regni Hungarici, Colomannus Galliciae heres efto, his forte demortuis Andreas tertiogenitus succederet (a). Ac reapfe priusquam ex Hungaria excellit, Belam filium, vndecim tum annos natum, folenni ritu in regem inaugurari, eidemque ab ompibus regni ordinibus fidelitatis facramentum praestari voluit. Quamuis autem omnia fu. premae maiestatis iura absente fe filio exercenda permiferit, vt tamen is semper meminiffet, potestatem regiam fibi nonnifi ad tempus reditus e Palaestina elle communicatam, ac -tum penitus iterum exspiraturam, sigillo eius haec verba circumfcribi curauit. Bela Dei gratia, et voluntate fui patris rex Hungariae. Quibus omnibus rite conftitutis in Thomae Agriensis, Petri Iaurinenfis episcoporum, multorum magnatum, et nobilium fuis fumtibus militaturorum comitatu , cum X. millium exercitu, exeunte Augusto, e Dalmatia in Palaeftinam nauigauit.

(a) Apud Raynaldum ad A. 1217.

S. V.

Expeditio Terofolymitana. Anum non integrum in cruciata expeditione commoratus Andreas rerum ab se praeclare geftarum fama orientem vna , atque occidentem compleuit. Profligatos non vna vi. ce Saracenos, mulcisque et locis, et dicioni. bus fpoliatos, adeo in arctum redegit, vt numquam ante miseriore fuerint loco (a). Superato Iordane fluuio, cum victricia arma Babilonem vsque proferre parat, praeter omnium exspectationem vis omnis cruciato. rum in arcis Thabor obsidione adhaesit. Hic quippe cruce fignatorum principes fummo belli sacri imperatori morem gerere detrectantes, id, quod cuique collibuerat, agere, atque Andreae regis caftra fenfim delerere coeperunt. Foeda nempe auaritia, et aemulatio optimos Andreae conatus corrupit. Cum enim confecto prospere, hello, et glo. riae plurimum Hungaris attributum iri, et opulentissima Afiae fpolia eis in praedam cellura praeuiderent ceteri cruce fignati, medio in cursu victoriarum Hungaros, non fine irreparabili rei Chriftianae damuo, de.

(a) Ex literis Templariorum magistri ad Honorium

III. papain : quibus cedera inter fignificat: Etiam boc vobis intimamus , quod annis pluribus retroa ctis non recolimus paganismum in ftatu fuifje debi. liori, quam nunc exfiftat. Ex Raynaldo in Angal, reg. Hung. Tom. I pag. 212.

ftituere , quin etiam , incertum tamen quo autore, Andreae belli imperatori venenum propinatum fuit, ex quo grauius aliquautum aegrotauit (a). Soluta itaque arcis Thabor obsidione, vbi primum, depullo e visceribus malo, melius fe habere senlit, nil porto in Christianorum vtilitatem fiue per le, fiue per fuos suscipi poffe p:ruidens, redicum in Hungariam maturauit: dque eo maiore cum festinatione, quo plures ex Hungaria nuncios de perturbato totius regni ftatu interea acceperat. Graeci principes dissidia , quae Latinos inter ceteros, et Hungaros in facra hac expeditione intercesserunt , subodorati, certatim Andreae regis et foedera , et ami. citiam aucupari coeperunt. Leo Armepiae rex legacos ei obuiain misit Antiochiam, qui filiam, eius filio tertiogenito Andreae duci vxorem; atque vna dotis titulo Armeniae re. gnum, et suo, et omnium gentis primorum nomine offerrent(b). Inde in Graeciam transeun. tem Andream perhonorifice accepit Tbeodo

Tus Lafcaris, quem Nicaeae in Bithinia orien1206 tis imperatorem contra Latinos A. 1206. in

auguratum fuiffe iam meminimus.
Hungaros arctius fibi adiungeret , atque a
Latinorum Bizancii dominantium partibus sus.
tentandis eo certius abftraheret, icto cum

Hic vt

(a) Testis eft Thomas archidiaconus histor. Salonit.

cap. XXVI.

(1) Ex Andreae literis ad Honorium III, datis Annal.

reg, Hung. Tom. I. pag. 214.

[ocr errors]
[ocr errors]

Andrea rege folenni foedere , imprimis Honorio III. Romano pontifici,tamquam vniuer. falis ecclesiae capiti, obedientiam per legatos propediem inittendos le profeffurum pollici. tus fuit, ac vna fidem dedit, id se totis viribus curaturum, vt dux Andreas, Leonis Armeniae regis filiam cum regno affequeretur : foedera tum inita, cumulata funt fponfione nuptiali inter Tbeodori filiam Mariam, et Ben tan, Andreae regis primogenitum, Hungariae regem, quod vbi et regis, et primorum Hungariae illic praesentium iureiurando roboratum fuit , fponfa Maria in Hungariam abducta est, suo tempore, vbi aetas admififlet, matrimonio iungenda (a). Denique Assanes Bulgarorum rex Andream, per ditiones fuas iter habentem, non ante dimisit , quam is íuratam dedisset fidem , de filiarum fuarum altera Maria illi nuptui tradenda : neue religionis difparitas connubio huic obicem poneret, Allanes quoque pollicitus fuit, le recento ecclefiae Graecae ritu, Romanum pontificem Chrifti in terris vicarium agniturum (6), At. que haec Graecorum, Andreae regis foedus, et affinitatem ambientium, studia fatis indi. cant, quanta de Hungaricae gentis potentia, virtuteque bellica apud eos ea aetate fuerit exiftimatio: ex jisdem his Andreae cum Graecis foederibus , Latini Bizantini, Galli, et

(a) Ibidem.

Ibidein. Meminit horum etiain Thomas archidiacopus histor. Salonit. cap. XXVI.

Veneti clare iam peruidere poterant, quam paruin (pei deinceps in Hungarorum suppe. tiis collocandum habeant. Hic exitus fuit lei ofolymitanae expeditionis, maxima quidem nominis Hungarici gloria , nullo tamen seu totius Chriftianae reipublicae, seu Hun. gariae commodo peractae. Saraceni , Huu. garis e Palaeftina reuersis, ea, quae aptea amiserant, breui iterum recuperarunt: Andreae autem, et Hungaris irreparabili porius damno, quam lucro fuit ea peregrinatio, Praeterquam enim , quod immenfam pecuniae fecum ablatae vim in oriente profudeript, fpolia etiam, quae barbaris eripuerant, in diuturni itineris fumtus conuertere sunt co. acti, vt adeo facultatibus omnibus exhausti, nonnifi Sanctorum lypfana in Hungariam retulerint. Haec eadem expeditio lerofoly, mitana adeo neruos omnes monarchiae Hun. garicae absumsit, vt vnius propemodum se. culi spatio ad priftinam opulentiam viresque redire nequiuerit: non abfimile fatum fubiere plures alii Europae populi, qui immen. sa sublidia pecuniaria per Romanos pontifices, duorum prope seculorum interuallo, inipo. ni folita in orientem transmittebant , aut ipfi etiam in belli facri vsum eo fecum defere. bant: quae, poftquam Latinorum res in oriente collapsae sunt, Saracenis demum in prae. dam ceffere(a).

(a) Historiam cruciatao expeditionis oinniam elegan.

millime conscripfit cl. Meimburg in opere Gallico, quod haud ita pridem nonnemo rudi admodum la! tinitate donanit.

« PreviousContinue »