Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

num in ecclefia Colocenfi fuccefforem nominauit. Sed neque Bela rex omni tum culpa vacabat. Affentatorum enim confiliis cor, ruptus, regia poteftate, quam folius patris gratia ad tempus exercuerat, fe fe abdicare, eumdemque fe fuperiorem agnofcere detre ctabat; fic geminis regibus patre, ac filio ab fe inuicem diffidentibus procerum quoque, vt cuiusuis feu vtilitas, feu cupiditas fuade bat, ftudia geminas in partes diuifa difcordiis domefticis, quae ad excidium vfque Hun. gariae per Tartaros inuectum perdurarunt, initium dedere.

§. VII.

Decreti Andreae II. feu bullae aureae occafia. Quadriennio prope poft reditum e Palaefti na, nauis inftar idoneo rectore carentis, continuis fluctibus agitabatur monarchia Hungarica. Communisque calamitas augeri potius, quam diminui videbatur, ea forte de caufa, quod Andreas nec apta fatis malis remedia adhiberet, neque ea libertate et constantia qua regem oportebat, fummo imperio vteretur. Ante omnia operam dedit inftaurando aerario regio, cuius fontes ipfi ita depecu. latorum fraude exhaufti, corruptique erant, vt rex ipfe teftatus fit, fe neque aes alienum, quo fe ad expeditionem Ierofolymitanam ob ftrinxerat, poffe expungere, neque quauis adhibita induftria, atque parfimonia id per

[ocr errors]

annos XV. effecturum, vt vfitati prouentus regii ad priftinam menfuram, quantitatemque reuocentur. (a). Ad farciendam igitur reddituum diffipatorum iacturam, primum hofpites, nobilium praedia excolentes, non modo ad collectam, feu vectigal, verum etiam, reuocata in vfum D. Stephani inftitutione ad liberos, feu libertatis denarias aerario fuo an, nis fingulis perfoluendos adegit: quin ipfos etiam praediales ecclefiarum populos tributo fubiecit: monetam quoque argenteam, admixto viliore metallo, magnopere deprauatam cudi, eodemque, quo ante valore reci pi a fuis procurauit. Sed haec etfi molefta multis erant, communis tamen boni caufa, leuius tolerari poffe videbantur, verum illud toti genti, praefertim autem nobilitati Hungaricae, acerbiffime doluit, quod aerario fuo certius profpecturus Andreas, mineras, rem monetariam, falinas, tricefimas, bona coronae, publica regni vectigalia, ac prouentus denique omnes Ifmaelitis, religione Saracenis, et Iudaeis quaeftoribus adminiftrandos locauerit: quibus muneribus nequiffimi homines magnam confecuti autoritatem, in omne hominum genus dominabantur: quamuis autem auctis magna parte redditibus, aerario regio infigniter profpexiffe viderentur, po tiorem tamen lucri partem, non fine egenae

(a) In lite ris ad Honorium III. in Annal. reg. Hung. pag. cit.

E

[ocr errors]

plebis ruina, in fuas deriuabant crumenas,
vt opibus, atque diuitiis ditiffimos quosque
ex Hungaris fuperarent. Denique vt res,
atque bona per abfentiam fuam direpta, ad
S. coronae fuae ius, atque proprietatem red-
irent, depeculatoribus, atque raptoribus
diem dixit Andreas: verum illi maiore fce-
lere, tribunal patris declinantes, ad filii Be-
lae iudicium appellarunt: hunc fuum effe re-
gem, huic fe, et non alteri parituros decla
rantes. Ac reapfe fecurum apud Belam asy-
lum reperere fcelerati homines, vt qui aue-
bat, hac ratione porro etiam tueri, atque
exercere autoritatem regiam, quam Andreas
omni ftudio diminutum, fublatumque ibat.
Quapropter cum crefcentibus patrem inter,
ac filium difcordiis, omnibusque regni Hun-
garici partibus peffime inuicem cohaerenti-
bus, certam monarchiae toti ruinam praefa-
girent nonnulli cordati viri, vtriusque ordi-
nis primeres, patriae caritate commoti, An-
dream regem orauere, vt communia gentis
totius mala, communibus omnium confiliis
curatum iret, generaliaque regni comitia
indiceret, in quibus inueterati reipublicae
morbi opportunis remediis curarentur; quae
laefae videbantur ordinum regni praerogati-
uae, in certa capita redactae, renouarentur;
patrem inter, ac filium, regem inter, ac
fubditos concordia reftitueretur, ac regia de-
nique autoritas conftabiliretur. Paruit recta
monentibus Andreas, atque primo vere A.
1222. vniuerfos regni ordines ad conuentum 1222
generalem fe vna, ac filio Bela praefente,

habendum euocauit: hic poft diligens communium gentis calamitatum non fub Andrea folum, verum etiam fub nonnullis illius decefforibus exortarum examen, communi regis vtriusque,et regni confenfione, celebre editum fuit decretum, quo et fubditorum im. munitates clarius explicatae, et regiae maieftatis iura definita funt, quodque ob figil, lum aureum bulla aurea appellari confueuit: fuit illud normae inftar deinceps, qua gens Hungara gubernetur,

S. VIII.

Bultae aureae capita paucis illuftrata. Etfi bulla aurea non folum in codice iuris patrii cetera inter regum Hungariae decreta, verum etiam a pluribus aliis edita, notisque illuftrata (a) videri poffit, nos eam nihilominus hic loci inferemus, ac in exterorum potiffimum gratiam, id vna praeftabimus, vt quae illius capita pofterioribus conftitutioni. bus clarius explicata, immutata, aut abrogata, vel certe contraria plurium feculorum confuetudine antiquata funt, paucis intelligant, videantque fimul, quid potiffimum e famigerato ilio decreto, conftanter in hodiernum vfque diem vfu obferuetur.

(a) Cl, Ioannes Szegedi illud A. 1750. typis laurinenfibus edidit cum titulo: Affertor libertatis Hungaricae, Dalmaticae, et Sclauonicae, Andreas II. rex Ierofolymitanus,

[ocr errors]

In nomine S. Trinitatis, et indiuiduae Prita

tis.

Andreas Dei gratia Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriaeque rex in perpetuum. Quoniam libertas tam nobilium regni noftri, quam etiatm aliorum inftituta a S. Stephano rege, per aliquorum regum potentiam, vlcifcentium aliquando iram propriam, aliquando etiam attendentium confilia falfa hominum iniquorum, vel fectantium propria lucra, fuerat in quamplurimis partibus diminuta, multoties ipfi nobiles noftri ferenitatem noftram et praedecefforum noftrorum regum fuorum aures precibus, et inftantiis multis pulfauerunt fuper reformatione regni nostri.

Nos

igitur eorum petitionibus fatisfacere cupientes in omnibus, vti tenemur, praefertim, quia inter nos et eos occafione hac iam faepius ad amaritudines non modicas eft proceffum, quod, vt regia honorificentia plenius conferuetur, conuenit euitare (hoc enim per nullos alios melius fit, quam per eos) concedimus tam his, quam aliis hominibus regni noftri, libertatem a S. rege conceffam, ac alia ad ftatum regni noftri reformandum pertinentia, falubriter ordinauimus in hunc medum.

« PreviousContinue »