Page images
PDF
EPUB

dia regalia populi eorumdem decimas fuas apportare teneantur (a).

Articulus XXII.

Item porci noftri in filuis, vel pratis feruientium non pafcantur contra voluntatem corum (b).

Articulus XXIII.

Item noua noftra moneta per annum obferuetur a pafcha vfque ad pafcha,

(a) Erat tum in more pofitum, vt epifcopi decimas decimarum fuarum regi penderent; meminit huius Colomannus rex in diplomate A. 1111. dato, qua Dalmatiae epifcopis eadem, quibus Hungari fruebantur, priuilegia impertitur: cetera inter: Hoc mo do, inquit decimationem, quemadmodum in Hungaria, accipiant, praeftaldus regis, cum praeftaldis epifcoporum: ex decimatione epifcopi, iph accipiant decimam partem, ex qua praefaldus regis dimidiam partem illius degimationis accipiat, praeftaldi vero aliam dimidiam cum curiali comite fui epifcopi per medium diuidant. Apud Lucium lib. III. cap. IV. apud Farlatum T. Ill. Ce terum his decimarum decimis dudum iam alia fucceffere onera infurrectionis &c. Huc facit Al, berti decret. art. XIX

(b) Hodie etiam cameralium bonorup adminiftri cauent, ne pecudes, et pecora cameralia cuiquam detrimentum inferant, fecus enim ceterorum inftar nobilium, coram iudicibus regni de damng illato Conueniuntur.

§. I. Et denarii tales fint, quales fue runt tempore regis Belae I. (a),

Articulus XXIV.

Comites camerarii monetarum, falinarji, et tributarii, nobiles regni noftri fint. §. I. Ifinaelitae, et ludaei fieri non poffint (b).

Articulus XXV.

Item fales in medio regni non teneantur, nifi tantum in Szabolch, et Regétz, et confiniis (c).

(a) Regis Balae I. denarii argentei eius probitatis, et ponderis fuere, vt quadraginta aureum exaequauerint, hodie mutata iam omnis argenteae monetaę fpecie, eademque ftabiliter permanente, lex haec fuperuacanea euafit.

(b) Ad id tempus munera haec geffere Ifmaelitae, et Iudaei. Illorum dudum iam nullum apud nos eft veftigium, his autem nulla idmodi officia creduntur hodie. Porro Ifinaelitae hi non erant pofteri eorum, qui fub Colomanno rege Chriftia, nam fidem amplexi erant, fed noua eorum colenia quaeftus caufa ex Perfia non ita pridem in Hungariam aduenerat.

(c) In his folum locis teneri, id eft, vt nobis vide, * tur, vectigal quoddam foluere iubentur illi, qui falem feu in proprium vfum, feu quaeftus caufa e falinis deuehebant, nunc ad incolarum commodi tatem, innumeris in quauis regni parte locis fal cuiuis venalis proftat.

1

Articulus XXVI.

Item poffeffiones extra regnum non con. ferantur.

§. I. Si funt aliquae collatae, vel venditae, populo regni ad redimendum reddan, tur (a).

Articulus XXVII.

Mardurinae iuxta confuetudinem a- Colomanno rege conftituram foluantur (6).

(a) Filiabus regum, dum exteris principibus nupti dabantur, interdum pecuniae loco, dotis nomine, bona quaedam inscribi confueuerunt: Andreas ipfe, cum fe ad expeditionem Ierofolymitanam apara. bat, multo aere alieno apud exteros fe fe obftrinxerat, quibus idcirco multas, magni cenfus poffeffiones, fecuritatis caufa pignori locauerat, ceterum lex haec renouata fuit Alberti decret. art., XVI...ne hac ratione pecunia per dominos in exteris regionibus degentes e regno educatur. (6) Diximus fuo loco Introduct. §. X. Mardurinas idem effe, ac curias, et feffiones, quas terreftres domini hofpitibus, ad condendam in praedio villam confluentibus, diftribuere folebant: ab his igitur Mardurinis, aut feffionibus tributum exigi folitum, Mardurinarum appellationem traxit. Quid Colomanni regis aetate hoc nomine folutum fuerit, in obfcuro eft, at temporibus Andreae H. quatuor pondera, feu totidem groffos pendi confueuiffe certo conftat. Verum hoc vectigalis genus labente aetate exoleuit.

[merged small][ocr errors]

Articulus XXVIII.

Si quis ordine iudiciario fuerit conde. mnacus, nullus potentium poffit eum defendere (a).

Articulus XXIX.

Comites iure comitatus fui tantum fruantur, cetera ad regem pertinentia, fcilicet cibriones, (b) tributa, boues, et duas partes caftrorum rex obtineat (c).

Articulus XXX.

Item praeter hos quatuor Iobagiones: Iobbakiones, fcilicet: Palatinum, banum, comites curiales regis, et reginae, duas dignitates nullus teneat (d).

(a) Id pofterioribus etiam legibus fenere vetitum habemus Mathiae Coruini decret. VI. art. LXVII. Vladislai II. decret. II. art. XVI. Vide item Tripart. Part. III. tit. XXIV.

(b) Cibrio menfura vini, Hungaris Tföbör, feu Vrna,

(c) Olim tertiam partem cenfus, ad caftrum regium comitatus pendi foliti, comites fupremi, feu parochiani accipiebant, hodie definitum falarium ex aerario regio eisdem numeratur.

(d) Ita tum, at contrarium iam vfu receptum eft hodie, vt in reipublicae commodum, plures etiam dignitates, et magiftratus, et regni baronibus, et aliis capacibus viris a principe conferantur,

Articulus XXXI.

Et vt haec noftra tam conceffio, quam ordinatio fit noftris, noftrorumque fuccefforum temporibus in perpetuum valitura (a), eam confcribi fecimus in feptem paria literarum, et aureo figillo noftro roborari (b). Ita, quod vnum par mittatur domino papae, et ipfe in regefto fuo feribi faciat. Secundum penes hofpitale (c), tertium penes templum, (d) quartum apud regem, quintum in capitulo Strigonienfi, fextum in Colocenfi, feptimum apud palatinum, qui pro tempore fuerit, referuetur: ita, quod ipfam fcripturam prae oculis femper habens, nec ipfe deuiet in aliquo praedictorum, nec regem, vel nobiles, feu alios confentiat deuiare, vt et ipfi gaudeant fua libertate, ac propter hoc nobis, et fuccefforibus femper exiftant fideles, et

(a) Quae capita decre:i hujus hodiedum valeant, in notis adiectis indicauimus.

(b) De bulla aurea, ceterisque figillorum regiorum fpeciebus certiora praeftolamnur, ab eruditiffimo viro Georgio Pray, qui in argumento hoc illu⚫ftrando nunc elaborat. (c) Non Romanum, fed Albenfe hofpitale crucigerorum Ierofolymitanorum ad S. Stephanum hic intellige, quod inter praecipuas eius aetatis conuentus, locaque credibilia cenfebatur.

(d) Templum hic per antonomafiam vocatur Albenfis bafilica B. V. Mariae regum inauguratione, funerationeque celebris, apud quam diadema regium cum clenodiis, folennibusque inftrumentis publicis, iura S. Coronae tangentibus afferuari folebant,

« PreviousContinue »