Page images
PDF
EPUB

permaneant, tam nos, quam filij noftri, praeftito corporaliter iuramento, confirmauimus, et tam noftro, quam filiorum noftrorum figillis fecimus roborari, fpontanee confentientes, vt fiue nos, fiue filii noftri, ac fucceffores noftri, hanc a nobis conceffam libertatem confringere voluerint, Strigoni enfis archiepifcopus praemiffa legitima admo, nitione, nos vinculo excommunicationis, et eos innodandi habeat poteftatem (a). Datum anno ab incarnatione Domini millefimo, ducentefimo trigefimo quarto (b) regni noftri anno vigefimo nono,

Atque iftud eft alterum Andreae II. regis decretum, quo labafcentem iam monarchiam reparare, ac in ordinem redigere conatus fuit: Quamquam pofterioris huius decreti et vfus, et memoria fenfim apud ...et Hungaros defiit, ac, fi quando deinceps fe ad libertatem ab Andrea ftabilitam reftitui flagitarunt, bullam auream, vt A. 1222, e- 1222

(a) Ne claufula bullae aureae art. XXXI. addita in fequiorem fenfum aliquando poffet detorqueri, confulto abftinet Andreas a danda fubditis refiftendi, et contradicendi fibi facultate. Ceterum repetitum toties ab Andrea rege iusiurandum indicio eft, Hungaros exiguam illius promiffis fidem habere confueuiffe.

mum

(b) Raynaldus quidem habet annum trigefimum priverum et fubiectus regiminis Andreae annus vigefimus nonus, et rerum geftarum feries fuadet, decretum hoc anno 1234. affigendum effe,

dita erat, fibi per fucceffores reges confirma ri voluere, vt videre eft in priuilegio Lu 1351 douici M. A. 1351. dato.

S. XIV.

Res Hungaricae ad obitum vfque Andreae re gis perturbatae..

Ex iis, quae prolixe fatis hactenus narraui, mus, nemo non videt, quain multiplicia ab Andrea rege excogitata fint remedia, vt rem publicam Hungaricam grauiflimis fub fe laborantem morbis confanaret. At enim ole, um, et operam perdidit propterea, quod ea, quae fapienter interdum conftituerat, minime in effectum deduxerit. Palatini nempe, et ceterorum eiusdem farinae miniftrorum plurimum intererat, ne ea potiffimum decreta, quae ad coercendam circumciforum potentiam perlata erant, obferuarentur, Praeterea foli palatino, eiusdemque amicis, et fociis addicias habebat aures, vt iis folum, quae hi referebant, fidem adhiberet, ceteros autem omnes contraria narrantes, velut minus fibi addictos auerfaretur. Vnde euenire neceffe fuit, vt numquam id, quod verum erat, intelligeret: quo partium ftudio fi fummi imperantes laborent, falli illos, rem autem publicam omni iam remedio deftitutam, lenta tabe confumi, ac fubinde interire oportet. Aliud quoque palatinus, ceterique aulae adminiftri aufi erant; grauiffimis enim de Bela rege fufpicionibus Andreae regis animum compleuerant, ac non modo ve

teres patrem inter, ac filium difcordias fouere, verum etiam nouis in dies fomentis idemtidem fuccendere non intermittebant : vt adeo Andreas inde ab anno 1220. ad obi- 1220 tum vfque fuum atrocitlimo odio infectaretur filium, nulla illius confilia, ac interdum neque confpectum fuftineret: quapropter non raro ad arma vtrinque conuolatum fuit, quae ne in mutuas caedes, regnique excidium ftringerentur, antiftites Hungariae, aliiue cordati viri, placidam de fe Belae regis indolem non yna vice ad quietem reuocarunt. Vltra hanc patris fui alienationem, maleuolorum opera procuratam, non leuem contemptum, et iniurias, vix a priuato homine colerandas, a palatino, ceterisque aulicis perpeti debuit Bela, coronatus iam rex, idemque in regno fucceffor: cum enim pro more patris aulam accederet, iidem M. Rogerio te fte, nil ei penitus honoris deferebant, imo deboneftare ipfum verbis, et factis, in quantum poterant, nitebantur, non fine totius regni indignatione. Vnde non tam fua vnius, quam intereuntis reipublicae caufa conceptum animi dolorem per tot annos premere coactus Bela, eo vehementius poftea, cum folium confcendit, ad iuftam, vt narraturi fumus, erupit vindictam. Quin etiam eodem M. Rogerio tefte, eo demum audaciae, et temeritatis proceffere aulae miniftri, vt quo Hungariam, cui iam ob regis ignauiam dominabantur, inter fe quantocyus partirentur, in Andreae, eiusdemque filiorum Belae, et Colomanni necem confpirauerint, verum

hae infidiae a Deo fummorum imperantium prae ceteris curam gerente feliciter diffipatae funt (a). Poftremum denique, fiue ipfius Andreae regis, feu miniftrorum in Belam re gem odii argumentum illud erat, quod is demortua altera coniuge Iolanta regina, fractis iam viribus, et aetate admodum pro1234 uecta, tertiam fibi A. 1234. defponderit Beatricem, Aldrouandini marchionis Eftenfis filiam, cui etiam liberali prius dote obligata (b) die XIV. Maii, dominica tertia poft pafcha, eodem anno ex ritu ecclefiae copulatus fuit, eo haud dubie fine, vt fi mafculum ex ea fuftuliffet, hunc prae Bela primogenito regni heredem , atque fuccefforem Andreas, fuique miniftri conftituerent. Ac reapfe matrimonium hoc in ceterarum prolium fraudem contractum fuiffe, illud nobis argumento eft, quod Bela rex cetera pientiffimus princeps, illico poft Andreae patris mortem, Beatricem nouercam honeftae cuftodiae mancipauerit, vnde poftquam illa delufis virili habitu cuftodibus in Germa

(a) Haec, quae hactenus retulimus, omnia candide enarrat M. Rogerius canonicus Varadinenfis, fcriptor coaeuus in carmine miferabili, fpeciatim cap IV. et IX.

(6) Infcripfit Beatrici Andreas V. millia argenti marcaruin, tum redditus, prouentus, ac vtilitates ex veteri reginarum Hungariae confuetudine debitos. Denique annuas mille inarcas argenti. Vide inftrumentum ipfum in Annal, reg. Hung. Tom. I. pag. 242.

niam elapfa, pofthumum filium Stephanum enixa fuit, Bela rex nulla, feu matrem Beatricem, feu filium illius caritate, aut liberalitate profecutus fuit, vt adeo Romani pontifices per imperatas ecclefiis Italicis eleemofynas vtrumque alere neceffe habuerint (a). Atque haec, quam depingere hic loci conati fumus, Belae regis erat, viuente Andrea rege, per quindecim et amplius annos indigna fane conditio, vt qui patri fuo con ftanter exofus, ab aulae miniftris defpicatui habitus, innumera reipublicae mala quoti die intueri cogebatur, quin eisdem, vt volebat, remedium poffet adferre: notitia ta men, quam fub acerba patris poteftate tot annorum interuallo conftitutus multis de rebus hauferat, praeclaro illi erat poftea vfui, cum ad reipublicae Hungaricae clauum ple na cum poteftate afcendit, tum enim vero digna eis, quos fceleratos fuiffe nouerat, irrogauit fupplicia; illis autem, qui praeclare de fe, et regno meriti erant, praemia, et honores decreuit.

(a) Quid fubfidii ab Italicis ecclefiis Stephanus poft. humus acceperit, docent Innocentii IV. P. literae A. 1245. editae, quas ex Muratorio vulgauiinus Heraldicae Hungariae pag. 10.

« PreviousContinue »