Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

A. 1238. die VII. Iunii 'Romam literis, a Gregorio IX. pontifice maiorem in modum flagitauit, vt latas olim a Iacobo Praenestino legato in Hungaria cenfuras omnes aboleret, tum vero, vt fe, fuapte cuncta in ecclefiae, regnique fui commodum agere paratum, tot iuramentis, quae de leuiffimi etiam momenti rebus nuncupare debuerat, abfolueret. (a). Neutrum negauit pontifex, vt qui tum quam maxime vrgebat Belam regem, vt af fumta cruce, Alfani Bulgariae regi, affini fuo, quod in fchifma relapfus, Latinis Bizantinis infeftus erat, bellum inferret Bulgariaeque regnum adimeret, S. coronae, Hungaricae iuribus afferendum (b) Verum prineipem et affinitate fibi iunctum, et bellica virtute clarum laceffere paulo difficilius videbatur regi Belae, quam vt ea in re morem Gregorio IX gereret.

S. III.

Seditio domeftica feliciter compreffa. Palatino, et pluribus aliis, qui prima olim fub Andrea rege in regno fubfellia tenuerant, ob admiffa in rempublicam crimina, irrogatae poenae cognatorum, affinium, ac neceffariorum animos implacabili in Belam regem

(a) Legi meretur Belae regis epiftola in Annal. reg. Hung, Tom. I. pag. 248. et fequ.

(b) Ibidem pag. 247, et 250.

odio compleuerunt, vetita baronibus regni in regis confpectu confidendi facultas, fellaeque concrematae nouum glifcenti iam, fub cinere igni oleum affuderunt: bona de-. nique regalia, ecclefiarum, ac priuatorum nobilium ex illegitimorum poffefforum manibus vindicata, tantam apud plerosque aequiffimo principi conflauere inuidiam, vt de eo quantocyus e folio deiiciendo, alioque rege furrogando confilia mox agitari coeperint. Prae ceteris vicinis principibus placuit coniuratis Fridericus dux Auftriae, ob fcientiam, virtutemque militarem ea aetate, celeberrimus, qui fi valido cum exercitu Hungariam ex improuifo inuaderet, fe feque feditiofis coniungeret, Bela rex et idoneo milite, et apparatu bellico id temporis deftitutus, nullo negotio debellandus, profligandusque credebatur. Miffis itaque A. 1236, 1235 femel ac iterum in Auftriam nunciis, Fridericum ad aggrediendum Belam regem inuitant coniurati, vbi primum regni limites fubierit, magno fe copiarum numero ftipa tos affore pollicentur, indubitataeque victoriae praemium, diadema, regnumque offerunt, Fridericus tam diuitis, potentisque regni fpe illectus, ac cum fuis viribus, tum vero con, iuratorum fide, promiffisque fretus, condicto die, tricena armatorum millia limitibus Hungariae infudit, nil dubitans coniuratos quali dato figno ad caftra fua turmatim conuolatyros; at enim opinione fua infigniter fe delufum fenfit. Bela enim ex nuncio vltro çi troque commeante feliciter intercepto, de

peffimis fuorum, et Friderici ducis confiliis edoctus, coniurationis primipilos nil tale ominantes fub idem tempus opportune interceptos, cuftodiae mancipauerat, ceterisque arma corripiendi animos ademerat. Itaque Fridericus poftquam dies aliquot coniuratorum aduentum incaffum praeftolatus fuit, e pudore in vindictam actus, regionem Arra bone, et Danubio conclufam foedum in modum depopulatus, re infecta in Auftriam receffit. Verum caro illi ea hoftilitas ftetit: Bela enim et Colomannus reuertentem, cum centum millium exercitu, infecuti, nullo negotio vicere, nec prius eius profligandi, et Auftriam depopulandi finem fecere, quam poftquam Fridericus praeda omni reftituta, ingenti infuper auri vi perfoluta, pacem a victore mercatus fuit. Tam graui periculo defunctus Bela, vt fuae in fubditos clementiae fpecimen ederet, nil acerbius in perduellionis reos conftituit, quin potius carcere aliquamdiu maceratos, priftinae reftituit libertati (a): quo quidem plurimorum animos a fe ante alienatos fibi deuinxit.

(a) M. Rogerius carminis miferabilis cap. IX. Pernoldus ad A. 1236. in chronico. Chronica item Auftralis in Annal. reg. Hung. Tom. I. pag. 245.

[ocr errors]
[ocr errors]

S. IV.

Cumanorum in Hungariam immigratio.

Optata quiete domi reftituta, praecipuisque gubernationis partibus in ordinem reda. ctis, cum fecundos curarum fuarum fucceffus praeftolatur Bela, non multo poft grauiffimae iterum fuorum inuidiae obiectus fuit. Kutbenus Cumanorum Moldauiam hodiernam id temporis incolentium.rex, poft multiplices incurfiones faepius a Tartaris toleratas, ferali ad extremum clade victus, atque profligatus, quo fe, fuosque barbarae gentis furori fubduceret, miffis ad Belam regem nunciis, pollicitus fuit, fe cum delecta populi fui parte, cum armentis; pecudibus, ac pecoribus, omnique fupellectile in Hungariam immigraturum, regi quoque fidem, ac obedientiam profeffurum, modo de nonnullis libertatibus, ac praerogatiuis fibi cautio ante daretur: et quoniam iam tum, cum Bela viuo patre Tranfiluaniam procuratat, fingulare illius ad Cumanos Chrifti fidei fubiiciendos ftudium optime habebat cognitum, adiecit fe tota cum gente fua baptifmum vna perlibenter fufcepturum. Bela rex cantae gentis acceffione, et ecclefiam, et regnum fuum non mediocriter auctum iri gauifus, poftulatis omnibus quam cumulatillime fubfcripfit, remiffisque in Cumaniam legatis, Kuthenum omni cum humanitatis, act amicitiae fignificatione ad fe inuitauit. Quapropter is nil moratus in XL. mille viro

rum, mulierum, proliumque Cumanarum 1239 comitatu vbi fines Hungariae A. 1239. attigit, a Bela ipfo honorifice acceptus, Peftinum vfque deductus fuit: atque circum hanc vrbem, in ampliffimis regalibus campis, noua haec colonia primum omnium confedit. Miffi continuo DD. Dominici, et Francifci fodales, qui Cumanos in lege euangelica inftruerent, quorum conatus non mediocriter adiuuit Bela ipfe, nil humanitatis officii praetermittens, quo eos, et ecclefiae, et fi bi quantocyus autoraret. Primus omnium exemplo praeiuit rex Kutbenus cum omni familia, aulicisque fuis, Bela patrini vices ob eunte, facro ablutus lauacro. Verum ne ceffaria haec regis in nouos colonos beneuolentia, vehementem in animis Hungaro rum inuidiam excitauit, quafi is Cumanos iam prae Hungaris diligeret: enata hinc odia in dies augebantur, ob nonnullas iniurias, et damna, quae Hungari a Cumanis interdum perpeti cogebantur, cum enim maiore pecorum vi effent inftructi, quam vt affignata eis pafcua fufficerent, in vicina Hungarorum nobilium praedia illa nonnumquam impulere: vnde contentiones exortae in rixas, ac etiam caedes mutuas defiere. Querelis eapropter ad fe delatis remedium allaturus Bela, Kutbeno rege cum fuis in vrbe Peftinenfi degere iuffo, reliquos Cumanos in plures tribus, et familias diuifos per regales terras, in variis regni partibus, ac prouinciis fitas diftri buit, palatinumque comitem toti genti iudicem dedit, qui, fiquid litium Cumanis, aut

[ocr errors]
« PreviousContinue »