Page images
PDF
EPUB

vndique confluxerant, poftquam Kutbeni regis fui caedem intellexere, defertis caftris regiis ad Tartaros tranfiere, fociosque fe illis in euaftanda deinceps Hungaria praebuere: atque fic Cumani, qui egregiam eo rerum articulo Hungaris, aduerfus cognitos fibi dudum hoftes, operam nauare debuerant, ex amicis hoftes euaferunt. (a).

§. VII.

Funefta clades ad Saionem accepta. Hoc loco cum res in caftris Hungaricis ef fent, adfuit rogatus a Bela IV. per literas Fridericus dux Auftriae, paucis folummodo fuorum ftipatus, non tam vt Hungaris, quibus ob nupernam cladem infenfus erat, opem ferret, quam vt hoftium vires, et pugnandi rationem exploraret, videretque, quibus artibus, ac machinis ab ingreffu in Auftriacas ditiones poffent prohiberi : id quod ab eo etiam prouide poftea, fortiterque praeftitum fuit. Friderico igitur, in cuius fcientia, virtuteque militari multum fiduciae Bela collocauerat, domum ad res fuas tuendas reuerfo, repetitae iterum funt de bello gerendo confultationes: quoniam Tartari iam Peftino vicini erant, quotidianisque velitationibus Hungaros laceffebant,

(a) M. Rogerius carminis cap. XIV. XV. XVI. XIX. XX. XXIV. XXV, et XXVI,

[ocr errors]

mens erat Belae regis, moram porro etiam in caftris ad Peftinum trahere: quo fic copiofior e Vaganis, transdanubianis, Illyri, cisque partibus miles tuto conueniret, auctoque in immenfum copiarum numero, diuifis exercitibus, contra volitantes vbiuis Tartaros, vtiliter poftea res agi poffet, interea vero eo conatus omnes collocandos exiftimabat, vt hoftes a Danubii tranfiru prohiberentur, hacque arte ea faltem Hungariae pars ab eorum inuafione immunis redderetur; verum fapiens hoc, atque illis rerum rationibus opportunum confilium, vt ignauum, ac nomini Hungarico indecorum a plerisque, ac cumprimis ab Vgrino Colocenfi archiepi fcopo, praecipuae tum autoritatis viro, reiectum fuit, rexque eapropter velut timidus, bellicaeque virtutis expers, foede per omnium ora traducebatur. Itaque fuorum, nil nifi praelium improuide ambientium, furori cedendum ratus, coniuge Maria cum prolibus, thefaurisque regiis iam ante in Auftrian praemiffis, exercitum in oftes promouit, Tartari fimulata fuga, eousque retrocedebant, dum demum transmiffo Saione, in patentibus ibidem campis cotitere. Rex quoque in aduerfa eiusdem fluminis ripa caftra metatus, nil, quod prouidi erat belli imperatoris, omifit: caftra imprimis obiens fingulos ad fortiter pro aris, et focis dimicandum hortatus eft, tum difpofitis, qui pontem per vices cuftodirent, mille infuper viros opportunis locis collocauit, qui in omnia hoftium molimina vigiles excubarent. At enim optimos

regis coatus fortuna deftituit, quadam enim nocte, cum Hungari tot vigiliis fracti necellariae vacant quieti, Tartari remotiore loco Saionem tranfgreffi, primo diluculo, caftra omnia indagine cingunt, immenfaque fagittarum vi innumeros fternunt. Ardua profecto res erat Hungaris, quod ob caftrorum anguftias, et impedimenta, nec miles rite in ordines cogi, nec acies poffet expli cari. Fortiter nihilominus iniquiffimo licet loco pugnatum fuit: vt adeo Tartari de victoria ambigere inciperent. Itaque Hungarorum vires diminuturi, infigni plane aftu funt vfi, laxata quippe acie peramplam aperuere viam, qua illi, qui fugam vellent arripere, impune tranfirent, quo animaduerfo Hungari defertis fignis turmatim illac fe fe eiiciunt, quos inter fubinde rex ipfe Bela, ac frater eius Colomannus graui vulnere faucius, minime agniti euafere. Dimidia prope copiarum Hungaricarum parte hac ratione e caftris dimiffa, Tartari rurfus aciem coniungunt, ac refiduos omnes ad vnum contrucidant. Cecidere eo die e clero Mathias Strigonienfis, Vgrinus Colocenfis archiepifcopi Georgius Iaurinenfis, Raynol dus Tranfiluanienfis, Adamus Nitrienfis epi fcopi, Nicolaus item Cibinienfis praepofitus regis vicecancellarius, qui fuis cum banderiis bello interfuerant (a).

(a) M Rogerius cap. XVI. XXI. XXV. XXVIII. et XXX. Thomas archidiaconus hiftor. Salonit, cap. XXXVII,

A

[ocr errors][ocr errors]

§. VIII.

Friderici Auftriae ducis in fugitiuum regem inbumanitas.

Bela rex fingulari Numinis beneficio hoftium manibus elapfus, per montanas Hungariae fuperioris partes in paucorum comitatu, ae gre demum in Auftriam, quo coniugem, caraque pignora, quafi mali praefagus, praeire iufferat, penetrauit; fimulata prius beneuolentiae fignificatione fugitiuum accepit Fridericus dux Auftriae; vbi autem et folum, et inermem in poteftate habuit, negauit fe eum dimiffurum, nifi extortamı A. 1236. a fe pecuniae fummam fibi totam illico numeraret. Quid ageret mifer Bela? quidquid aeris, aut thefauri apud fe habuit, quod exuli adhuc fubfidio effe poterat, inhumano hofpiti confignauit, cumque id minime fufficeret, tres infuper vicinos Auftriae comitatus, Mofonienfem, Sopronienfem, et Caftriferrei Friderici dominio fubdere, obligareque coactus fuit. Hunc in modum a Chriftiano principe barbare prorfus fpoliatus Bela, iter ad coniugem Mariam, Styriam verfus, profecutus fuit; hinc Stephanum Vacienfem epifcopum primum ad Fridericum II. imperatorem, dein autem ad Gregorium IX. pontificem auxiliorum caufa dimifit (a), ac illi qui

(a) M. Rogerius in carmine miferab. cap. XXXII. Pernoldus in chronico ad A. 1241.

1245

1241

dem, fi aut ipfe auxilio veniret, aut certe filium Conradum, electum iam Romanorum regem, valido cum exercitu fubmitteret, Tartarosque e regno eiiceret, fe vna cum Hungariae regno fiduciarium, folitaque exigi ab imperii Romani clientibus munera, atque tributa, interpofita iurisiurandi religione, obtulit (a). Verum Fridericus oblationem eam regis extrema in neceffitate conftituti parui pendens, nil omnino illi opis attulit; vt adeo Tartaris fua fponte ex Hungaria egref fis, Hungariaque fenfim ad vitam redeunte, cum ad promifforum fidem implendam vrgeretur Bela, negauerit fe illa, ob conditionem ex parte caefaris non impletam, teneri. quo etiam ex capite eumdem Innocentius IV: 1245. a iurisiurandi obligatione abfoluit (b). Gregorius pariter pontifex praeter auxilio. rum pollicitationem praeftare nil potuit (c), quod eodem anno 1241. die XXI. Augufti obierit. Atque hac ratione Bela IV. rex omni ope humana deftitutus, Hungariam Tartarorum libidini relinquere coactus

(a) Apud Petrum de Vineis lib. I. epiftol. cap. XXX. Richardus in chronico ad an. cit. Lege item Friderici II. literas ex Parifii hiftor. Anglic. in Annal. reg. Hung. Tom. I. ad an. cit.

(b) Innocentii IV. de hoc literae exftant ibidem ad A. 1245. pag. 280.

(c) Literae Gregorii IX. die XVI cal. Iulii ad Belam regem legi poflunt ibidem ad A. 1241.

« PreviousContinue »