Page images
PDF
EPUB

biennium prope in Dalmatiae vrbibus, infulisque exegit (a).

§. IX.

Trifte Hungariae excidium,

Proftratis ad Saionem Hungarorum viribus, vt eo fecurius Hungariam omnem depopularentur Tartari, infignem fraudem commenti funt. Per captiuos enim clericos literas Belae regis nomine fcribi, ac reperto apud Stephanum vicecancellarium in pugna interemptum figillo regio, fignari curauere, quibus eleuata clade accepta, primores aeque, ac nobiles bono effe animo, ac affuturas breui validiffimas copias domi praeftolari iubebantur, queis hoftes nullo negotio effent conterendi: his literis per vniuerfas regni partes quam celerrime difperfis, multi praelati, magnates, nobiles in errorem inducti, qui tempeftiua fuga fe, resque fuas in tuto collocare poterant, pofita follicitudine, domi fuae reftitere (b). Interea Tartari affumtis in focietatem Cumanis, multisque agreftibus, queis viae ducibus vterentur, fibi autoratis, omnes Hungariae, qua planior eft, atque fertilior, prouincias, foedum in mo

(a) Vide de hoc Thomam archidiaconum hiftor, Salonit. cap. XXXIX.

(b) M. Rogerius cap. XXXI.

dum depopulari coepere. Praelati imprimis, canonici, caenobitae, magnates, atque nobiles eorum fenlere furorem: rebus enim omnibus ante fpoliati, ad vnum omnes trucidati funt. Deploranda profecto fuit nobilif fimarum matronarum, atque virginum conditio: poftquam enim illis in parentum, maritorumue confpectu foede abufi funt viliffimi homines, ne fibi vltro profecturis impedimento effent, aut res victui neceffarias confumerent, eas quoque barbarum in modum trucidauere. A necandis ruricolis aliquamdiu confulto abftinuerunt, vt eorum opera, ad fegetes in horrea conuehendas, vindemiam abfoluendam, ac pecorum denique cuftodiam vterentur: anno autem infequen1242 te 1242. quo exeunte Hungariam deferere conftituerant, quacumque iter habuere, plebeios pariter omnes cum coniugibus, ac liberis neci dedere. Hunc in modum biennio . prope in Hungariam defaeuientes Tartari innumeras villas, oppida, atque ciuitates interfectis incolis in folitudinem redegere. Tres Hungariae comitatus, quos Friderico Auftriae duci pignori locatos diximus, quosue ille opportunis caftellis atque praefidiis communiuerat, pluraque alia his vicina loca atque ciuitates, quas Hungari tempeftiue coeuntes defendendas fufceperant, fuperior denique Hungaria, montibus circumfepta, belluarum harum furorem feliciter eualere. Id cumprimis damno fuit Hungaris, quod illa aetate paucas admodum arces, munitasque vrbes numerarent, in quibus oppugnandis

[ocr errors]

e F

$

25,7

Stri

omnis Tartarorum conatus adhaefiffet. gonienfis certe arx Simonis comitis Hifpani, qui cum regina Conftantia, Emerici regis coniuge, in Hungariam aduenerat, virtute; mons S. Martini loci abbatis vigilantia; Alba denique regia er moenium robore, et a circumfufis paludibus defenfa, oppugnantium barbarorum impetus omnes elufere. Tot demum caedium faturi Tartari, cum in exhaufto et rebus, et incolis regno nil amplius, quod raperent, fupereffet, captiuis prope omnibus in ipfo regni Daciam verfus limine occifis, abfceffere. Praedae, quam in Hungaria collegerant, magnitudo vix aeftimari poteft: quidquid inde a VII. primorum ducum aduentu quingentorum prope annorum interuallo operofe corrafum, quidquid feu regum, feu priuatorum munificentia ecclefiis, piisque locis donatum aliquando fuit, Tartaris in praedam ceffit. Vt inuectam per tot millium hominum caedes Hungariae folitudinem, euerfas, incendioque crematas tot aedes facras, caftella, oppida, et ciuitates, quae non tam facile reparari, priftinoque florì reftitui poterant, filentio praetereamus, illa quoque non leuis fuit, communis omnibus regni ordinibus iactura, quod tot capitulis, conuentibus, clauftrisque incenfis, ac folo aequatis publica regni tabularia, ac in iis diuorum regum diplomata direpta, peffumdataque fuerint: quae etiam praecipua caufa fuit, cur vetuftiorum Bela IV. regum autographae literae adeo rarae hodiedum

confpiciantur, ac fere fola earumdem apographa per Belam IV. regem confirmata appareant (a).

§. X.

Belae regis e Dalmatia in Hungariam reditus, Poftquam cum ex aliorum nunciis, tum vero poftremo ex Laurentia Wayuoda Tranf filuano certior redditus fuit Bela, Tartaros cum fpoliis, captiuis, et impedimentis omni1242 bus exeunte autumno A. 1242. fuperatis Tranfiluaniae alpibus, in Cumaniam, quam nunc Moldauiam nominamus, conceffiffe, hyemem fibi adhuc in Dalmatia exigendam putauit; tum vero multis Rhodiorum equitum, et comitum de Frangepan turmis fti1243 patus, vere A. 1243. in Hungariam incolis propemodum vacuam rediit. Triftiffimum reduci fpectaculum praebuere; altiffimis contecta herbis publicarum antea viarum veftigia, albentes humanorum offium ftruibus campi, prominentes ex ecclefiarum ruinis, fuis nudatae verticibus, turres: moefta in frequentibus olim pagis, er oppidis folitudo, ac ferale vbiuis filentium: prodiere fubinde fuis e cauernis, nemoribus, et arundinibus

(a) Qui plura de Tartarorun barbarie noffe cupit, adeat M. Rogerii carmen miferabile cap. XXXIV. vfque XLI. Parifium in hiftor. Anglic Thomam archidiaconum hiftor. Salonit. cap. XXXVII. et fequ.

nonnulli, ob toleratam diu inediam morti, quam vitae, fimiliores: at his mox grauiffimo cum hofte, fame fcilicet; colluctandum fuit, quod enim pecudes omnes, et quidquid primo vaftationis anno coloni in horrea congregauerant, per Tartaros abfumtum fuit, neque fuperiore anno hoftium metu fementis vlla terrae credita fuerat, tanta rerum ad victum neceffariarum penuria effe coepit, vt alii herbarum radicibus, arborumue corticibus, alii catis, canibus, ac foediffimis quibusuis animalibus vefci cogerentur. Luporum adeo interea et numerus, et ferocia creuerat, vt armatos etiam homines aggrederentur (a). Grauiffimo huic malo celerem laturus opem Bela, e fuperiore Hungaria, Illyrico, ac vicinis prouinciis immenfam imprimis cuiusuis generis frumenti vim aduehi, diftribuique curauerat, quo non folum longam famem miferi fubditi exfaturarent, verum etiam agros fuos confererent. Pecora quoque, et iumenta regiis fumtibus comparata magno numero funt adducta. Quibus adminiculis a paterna regis pietate fubminiftratis, multa mortalium millia a mo. ad vitam funt reuocata.

[ocr errors]

(a) Hiftor. Salonit. cap. XL. Chronica Auftralis ad A. 1243. M. Rogerius cap. XL. Vide Annal, reg. Hung. ad h.a.

« PreviousContinue »