Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Regis ad reftaurandam Hungariam ftudia. Sedata vtcumque fame, patris inftar folliciti curas omnes ad inftaurandam Hungariam traduxit Bela, quoniam pie, Chriftianeque exiftimabat, vt publicis etiam literis confiteri non erubuit, atrociffimam hanc plagam ad caftiganda totius gentis fcelera a Diuina nemefi fuiffe immiffam, a propitiando Numine, facrisque reftituendis orfus fuit (a). Caefis per Tartaros tot epifcopis, mox alios, quorum doctrinam, vitaeque probitatem optime habebat perfpectam, fucceffores nominauit. Plurimas item DD. Dominici, et Franciici filiorum colonias in Hungariam deduxit, ex quibus alii fidem, legemque euangelicam praedicarent, alii feueriores non minus. quam manfuetiores literas iuuentuti Hungaricae explanarent, ficque et ingenia, et mores gentis expolirent. Vt autem folitudini per tot millium incolarum caedem inductae profpiceret, innumera colonorum millia e Morauia, Bohemia, Bollnia, Germania, ac iplă adeo Italia in Hungariam euocauit, vfitatisque bofpitum priuilegiis, ac immunitatibus roborauit. Per Italos et Germanos omnium fere Hungariae ciuitatum noua iterum iacta fuere fundamenta, ac cum aliae artes, tum

(a) Apud cl. Timon Epitome chronologica ad

A. 1255.

[ocr errors][ocr errors]

vero fodinae cumprimis diligentius, maioreque cum emolumento excoli coepere. Non parum etiam ad augendam populi frequentiam contulere Cumani, qui in Hungaria reftiterant, quos in gratiam iterum receptos, ac ne coitiones facere, feditionemque commouere poffent, in octo tribus diuiios, totidem in regni plagis, ab fe inuicem disiunctos collocauit. Quin etiam vt iniuriam regi Kutheno illatam ex parte refarciret, gentemque vniuerfam paulo arctius fibi obftringeret, eiusdem regis filiam, aut cognatam Elifabetham cum exteriore forma, tum vero raris animi dotibus praeftantem Stephano filio primogenito vxorem dedit. Atque his adminiculis mox villae, oppida, ac ciuitates fuis e ruinis caput erigere, aedes Deo facrae, epifcoporum, canonicorum, caenobitarum, regni dynaftarum, atque nobilium domus furgere, feruere vbique operae, et noua denique Hungariae facies redire coepit. Quia vero fapienter animaduerterat Bela rex, arces in edito pofitas, aut moenibus circumdatas vrbes, barbarorum retudiffe impetum, praeter complures arces in montium verticibus erectas, ciuitates quoque regias magno fumtu, et cura muris, turribusque circumuallauit, exemploque fuo dynaftas, nobilesque plurimos ad curias, aedesque fuas communiendas excitauit. Vnde nemini mirum videri debet, tot caftrorum rudera in fummis montium, mediasque inter filuas hodiedum confpici. Sub haec eadem tempora mons, Pefti. nenfis dictus, cui hodie ciuitas Budenfis in

cumbit, à Bela rege habitari coepit (a), quae fubinde fuccefforum regum, praefertim autem Ludouici M. Sigismundi, et Mathiae Coruini regum incolatu ad fummum fplendorem, et amplitudinem affurrexit. Eumdem in finem montem Villehradenfem, ac infuper praedia, terrasque regales omnes comi tatus Pilifienfis, Mariae reginae feniori, 1263 coniugi fuae A. 1263. dono dedit Bela, vt nempe in illius vertice arcem illa aedificaret, ad quam, fi Tartari denuo Hungariam inundarent, Margareta filia, ordinis S. Dominici in infula leporum monialis, eum centenis aliis eiusdem afceterii fororibus tuto fe fe poffent recipere, vnde patet Viffehradenfis arcis initia, ad hane aetatem effe referenda (b). Epifcopis pariter, ac praelatis demandatum fuit, vt loca refidentiarum fuarum, aut alia ad retundendos hoftes idoneo magis fitu pofita, vel ipfi muris, turri busque circumdarent, vel faltem regem in illis communiendis omni opera, et ftudio adiutum irent, qua in re fane quam iuftif fima, vt finguli eo promptius obfequerentur, per Innocentium IV. pontificem ad id a rege requifitum, iam anno 1246. fuere admoniti

(a) Diploma fundationis fupérioris ciuitatis Budenfis A. 1245. a Bela IV. Rege dattim lege in epifco pis Agrienfibus Tom. I. pag. 170.

(b) Tenemus apographum Vrbani IV. pontificis, quo montis Viffehra lenfis, et comitatus Pilifienfis donatio Mariae reginae facta recenfetur.

niti (a). His pro ecclefiae, monarchiaeque commodo curis intentum Belam non mediocriter offenderant praelati quidam ecclefiarum, qui poft Tartarorum difceffum, turbato aliquantum domefticae gubernationis ordine, in regalia iura inuolauerant, dum nonnullas vtilitates, atque redditus, qui e bonis, ac prouentibus ecclefiafticis antea aerario regio inferri confueuerant, porro pendere detrectarunt: amplius aliquid moliti erant canonici Wefprimienfes, cùm poft epifcopi fui obitum, infcio rege, concanonicum fuum Zelandum nomine fibi antiftitem elegere, quem etiam Stephanus de Vancla Strigonienfis archiepifcopus inuito prorfus, ac reluctante Bela rege, pro vfitata tum metropolitarum poteftate, ac confuetudine A. 1245. in fede fua confirmauerat; haec post- 1245 quam Bela Innocentio IV. pontifici fignificat fet, hic datis ad epifcopos omnes literis, grauiter eapropter cum eis expoftulauit, vetuitque non alia folum regalia iura violari, verum etiam antiftites citra regis affenfum eligi, aut confirmari, propterea quod ius hoc patronatus antiqua, et approbata confuetudine regibus Hungariae fit affertum (b). Vnde illuftratur id, quod alibi iam tradidimus, vacante fede olim in Hungaria, cano

(a) Exftat in epifcopis Agrienfibus Innocentii IV: epiftola Tomo I. pag. 164

(b) Ibidem pag, 162.

PALMA P, I.

X X

nicos eiusdem ecclefiae, confcio rege, electionem epifcopi peragere confueuiffe: in regis autem fuiffe arbitrio, vt electum fibi praefentatum aut probaret, aut reiiceret, neque prius electionem a capitulo factam robur habuiffe, quam poftquam regio calculo confirmata fuit. Sic peractae electioni ne Ro mani quidem pontifices aduerfari folebant ad metropolitarum denique, aut vacante fede ad metropolitani capituli ius pertinebat, electum in fede fua confirmare (a). Alia ratio fuit, cum praelati, aliunde poftulati, ad aliam ecclefiam transferendi erant, tum enim fedis apoftolicae autoritas intercede bat, vt a prioris ecclefiae, cui tamquam fponfae obftricti fuerant, vinculo abfoluerentur. Sed et haec difciplina ecclefiae Hungaricae pro variorum temporum moribus, regum noftrorum, ac pontificum Romanorum indole, interdum variata fuit. Vnum adhuc reftabat, quod ad ecclefiarum, praelatorum, caenobitarum, et nobilium familiarum fecuritatem, ftabilitatemque pertinebat, quod a Bela IV. perfici boni omnes optabant. Euerfis, aut incendio abfumtis per Tartaros quamplurimis priuatis aeque, ac publicis regni tabulariis, multi donationum decefforibus, aut maiori

(a) Specimen idmodi confirmationis metropolitica habes in literis Theophili praepofiti ecclefiae Strigonienfis, quibus Chanadinum ab Agrienfi capitulo electum epifcopum, A. 1323. confirmat. In epifcop, Agrien, Tom. I. pag. 254.

« PreviousContinue »