Page images
PDF
EPUB

rimae artes ad vfum vitae humanae vtiles ac neceffariae, aut inuectae funt, aut certe mul→ tum expolitae: Fodinae cumprimis per plu res, ac artis peritiores operas coli coeptae, paulo plus, quam antea, vtilitatis regibus Hungariae deinceps attulerunt. Eximiam illius ad bene de fe, ac patria meritos remunerandos munificentiam plurimae hodiedum florentes in Hungaria familiae opimis ab ea bonis donatae loquuntur. Quamuis infigui prudentiae, et confilii vi, rara item aequi tate in gubernando vteretur, bello tamen, quoties id fuis geffit aufpiciis, fere femper infelix fuit (a). In eo ex aduerfo fortunatus erat, quod nil ditionum ab Andrea fibi relictarum amiferit. Potior Bulgariae pars, Seruia, Boffnia, ac tota fere, fi ladram de

[ocr errors]

Dalmatia illi parebat. Gallicia item, ac Ruffia rubra fuis cum principibus, Daniele, ac Radislao, Belam regem fuum agnofcebant dominum. Regna haec, vt eo arctiore nexu fibi adftringeret, atque in perpetuum Hungariae coniungeret, filiarum fuarum alteram Conftantiam Danieli Ruffiae, alteram vero Annam Radislao Galliciae ducibus Graeci quidem ritus, fed ecclefiae occidentali vnitis principibus in coniugium dedit, natosque e duplici hoc connubio nepotes inftar regiae Hungaricae domus principum apud

(a) Recte fane M. Turotzius chronici cap. I XXV. Erat enim rex Bela vir pacificus et in exercitibus, et praeliis minime fortunatus.

[ocr errors]

fe habuit, vt fic fenfim moribus, inftitutisque Hungaricis affuefcerent, ac in vnam fubinde cum domo fua familiam coalefcerent. Quapropter etiam poftquam ad legitimam aetatem peruenere, et opimo patrimonio, et variis in Hungaria, Sclauonia, Boffniaque praefecturis funt admoti: ac alter quidem Radislai Galliciae, et Machouiae ducis filiorum Michael Boffniae, alter autem Bela Machouiae ⚫ ducatum obtinuerant. Sapiens hoc ad Ruffiae principes aulae Hungaricae rationibus et vtilitatibus autorandos Belae IV. confilium etiam Stephanus V. imitatus fuit.

Refrigefcentem aliquantum apud Hungaros religionem diligenter inftaurarunt SS. Dominici, Francifci fodales, eamdemque apud Cumanos magno fucceffu propagarunt: quorum opera vtilis etiam fuit, ad bonas artes, fcientiasque, quas Tartari profligauerant, in Hungariam reuehendas. Denique Bela IV. imperante furrexit ordo S. Pauli primi eremitae, per Eufebium canonicum Strigonien1250 fem A. 1250. excitatus.

§. XVI.

Belae IV. coniux, at liberi.

Ex Maria Theodori Lascaris Graecorum imperatoris, et Annae Comnenae filia, quam 1220 fibi A. 1220. copularat, quacum quinquaginta annos in coniugio exegerat, numerolam fobolem fuftulit Bela IV. Primus erat Ste1238 phanus V. rex A. 1238. natus. II. Bela

[ocr errors]

dux Sclauoniae parentibus fuis praemortuus. | III. S. Cunegundis, Boleslai pudici Poloniae regis, IV. Sabina Moyfis regni Hungariae palatini vxor. V. Conftantia, Danieli Ruíliae rubrae duci tradita, ex qua nati funt: Leo vrbis Lembergae conditor, et Romanus filii, VI. Anna Radislao Galliciae, et Machouiae duci nupta, mater Michaelis Boffniae, et Belae Machouiae ducum, nec non Cunegundis filiae, quae Ottocaro Bohemiae regi in manus conuenit, ac praediuitem matris thefaurum fecum in Bohemiam abftulit. VII. S. Margareta monialis ord. S. Dominici, VIII. Elifabetha Henrici Bauariae ducis coniux, quae filium edidit Ottonem, poftea Hungariae. regem. IX. Helena Boleslao Callifienfi Poloniae duci collocata. Ceterae Belae IV. proles in prima infantia obiere (a).

(a) Vide cl. Schier in reginis Hung primae ftirpis

pag. 219.

1261

STEPHANVS V.

REX XXI.

A. C. 1270.

S. I.

Bellum cum Ottocaro improfpere geftum. Ampliffimorum regnorum gubernacula adeptus Stephanus V. pro implacabili, quo in Ottocarum ferebatur odio, pacem decennio abhinc folennibus tabulis cum eodem conclu fam, infauftis prorfus auibus abrupit. Caufae violandi foederis hae fere praetexebantur: Anna regis foror, ac Radislai Galliciae ducis vxor, cum filiam fuam Cunegundem Ottocaro coniugem A. 1261. dederat, maximi vna pretii thefaurum in Bohemiam fecum deuectum, aut reapfe filiae dono dederat, aut ad tempus folum concefferat, nunc autem marito fuo orbata, ac a filia fortaffe grauius offenfa, eumdem aliquoties incatfum repetierat, (a) praeterea aliquam portionem limitum

(a) Gaza omnis conftabat ex infignibus regalibus, haud dubie aureis, corona videlicet, gladio, moni li, fella, fcutellis, et aliis clenodiis, vt habetur in tabulis pacis in Annal. reg. Hung. Tom. I. pag.

G

limitum Hungariae Ottocarus Auftriae finibus adiunxerat, vtriusque reftitutionem cum hic arroganter negauiffet, Stephanus perlibenter eam belli inferendi occafionem arripuit, quo amiffae olim, fraude Ottocari, Styriae iacturam fpeciofo eo praetextu poffet vlcifci. Itaque eodem adhuc anno 1270. bellum eru 1270 pit, quo fidelis ad eum diem comes fortuna Stephanum V. penitus deftituiffe vifa fuit : quo tempore enim Morauiam depopulabancur Hungari, Henricus perpetuus comes de Giffing, feu Németh-vjuar, opulentus in Caftri ferrei, et Sopronienfi prouinciis dynafta, incertum qua fpe, promiffisque corruptus, a legitimi principis fui fide receflit, expeditamque Ottocaro viam praebuit in Hungariam immigrandi. Tum enimvero Henrici comitis opera hinc laurino, illinc Pofonio Tyrnauia, Nitriaque potitus Ottocarus, Stepbanum ad aras, et focos tuendos domum reuocauit. Ne itaque hofte iam in vifceribus haerente inuita fortuna vires prodigeret, pacem cum eodem inire coactus fuit. larum haec fere fumma fuit: bello vtrinque ablata reftituerentur, veteres regni Auftriam verfus limites, per delectos ad id arbitros, renouarentur, Stephanus fuo, heredumque fuorum nomine, cum in Annae fororis fuae thefaurum, tum vero in Auftriam, et Styriam iuri omni, interpofito iureiurando, renunciaret. Quae omnia die III. Iulii A. 1271. et vtriusque regis, et vtriusque par- 1271 Y y

PALMA P. I.

Tabu

« PreviousContinue »