Page images
PDF
EPUB

et regis, et gentis Hungaricae faluti, tranquillitatique profpectum iuit,

S. II.

Ladislaus IV. cum Rudolpho I. imperatore foedus init contra Ottocarum.

Ceterum pium pontificis ad conciliandum Ladislao Ottocarum Bohemiae regem ftudium tum quidem effectu caruit: is enim pueri regis imbecillitate ad augendos regnorum fuorum limites vti certus, quasdam iniurias fibi ab Hungaris illatas praetexens, eodem adhuc anno infeftis fignis Hungariam inuaferat, non tamen id illi fic abiit; poftquam enim exeunte autumno fuos domum reduxit, Hungari Cumanis coniuncti rigente iam hyeme in Ottocari ditiones nil tunc finiftri metuentes irruerunt, atque Auftriam, Styriam, et Morauiam impune funt depopulati. Verum breui alia Ottocaro fcena aperiri coepit, Rudolpbo I. Habsburgico menfe Octobri A. 1273. 1273 ad vacantem plurimis iam annis imperii Romani dignitatem euecto. Is enim violata imperii iura reftituturus, Ottocarum pro poteitate admonuit, vt Auftriam, et Styriam, ad quam repudiata, thoroque turpiter exclufa Margareta, Friderici ducis forore nil amplius habebat iuris, imperio Romano fine mora refignaret, quod cum ille, fortunae fuae confifus, nouique imperatoris vires parui pendens, facturum fe detrectaffet, hoftis

1

imperii proclamatus, bellumque in illum A.. 1275 1275. decretum fuit: tum enimvero Otrocarus Hungarorum, quos toties laceffiuerat, amicitiam aucupari coepit, eorum enim au xilium fioi vtiliffimum fore fentiebat. Vfus autem erat ad conciliandos Hungaros opera Henrici Bauariae ducis, qui Belae IV. filiam Elifabetham habebat in coniugio. Rudolpbus imperator optime peruidens, quantum Otto. caro virium accederet, fi Hungari fe illi adiungerent, in id toto conatu incubuit, vt prohiberet, ne ii cum eodem in gratiam redirent. Quapropter Henrico Bauariae duci fub imperialis gratiae amiffione vetuit, ne porro in foedere hoc procurando operam fu. am apud Hungaros depromeret, legatum prae1276 terea A. 1276. ad Ladislaum regem mifit

qui iniuriis, quas Ottocarus Belae ÏV. Stepbano V. ac ei ipfi recens intulerat, paulo ve, hementius exaggeratis, in teneri principis animo vindictae ftudium excitaret (a). Con. fimilis argumenti literas dedit ad Hungariae ordines, quibus eos ad ineundum fecum cop tra Ottocarum foedus inuitabat (b). Pronos in vota Rudolphi Hungaros habuit legatus, vt qui gaudebant, opportunam fibi offerri

(a) Simon Keza cap. V. Propter quod Rudolphus Han
gariae regem magnificum tamquam filium S. ecclefise
catholicae wi poftulauit bumiliter in auxilium, per
perua amicitia fe ipfum eapropter obligando.
(b) Exftant literae Rudolphi in Annal, reg. Hung.
Tom, I. pag. 337.

[ocr errors]

occafionem, Sopronium cum innumeris oppidis, et pagis, thefaurum item regium fru-. ftra iam a Stephano V. repetitum, recuperandi. Nec mora, in haec capita cum caefareo legato conuentum fuit, Hungari quam maximis poffent copiis, Rudolpho aduerfus Ottocarum affifterent: Rudolphus viciflim, fi Hun. gari a quocumque demum hofte aliquando peterentur, fuppetias ferre teneatur: neutri fas fit, feorfim cum Ottocaro de pace pacifci (a). Vtiliffimo hoc foedere e fententia. confecto, laetus Rudolphus A. 1277. Vien- 1277 nam obfedit, ac nullo negotio deditionem facere coegit. Exemplo Viennenfium Styri pariter opera Mainbardi Goritiae comitis inducti, illius fe fidei permifere. Tanta iactura vltra modum perculfus Ottocarus, ne potentiffimis duobus principibus in fe armatis, ceterarum quoque ditionum amittendarum adiret difcrimen, tempori ceffit, pacemque a caefare poftulauit, quam etiam his fere conditionibus impetrauit: Ottocarus omnibus omnino ditionibus Auftriacis decedat: Bohemiae, et Morauiae inueftituram a caefare accipiat, eidemque confuetum fidelitatis facra mentum praeftet. Hungaro autem regi Sopronium cum ditionibus omnibus ad Hungariam fpectantibus, thefaurum item Annae focrus fuae bona fide reftituat: quibus

(a) Simon Keza cap. V. pag. 105. et chronicon Au ftrale ad A. 1276.

vbi Ottocarus fubfcripfit, a bello tum cefLatum fuit (a),

§. III.

Bellum cum Ottocaro Habsburgicae domui vti liffimum.

Anno nondum euoluto, Ottocarus, feu Cu negunde coniuge ambitiofa femina inftigante, feu fponte fua, ad res bello amiffas ar mis repetendas adplicuit animum. Simul igitur caefari bellum denunciauit, fimul tricena armatorum millia in Auftriam traduxit. Rudolphus quoque copias in vnum cogit, ac Ladislaum IV. de ferendis fibi ex pacto fuppetiis admonet, Adfuit hic fine mora XX, Hungarorum, et Cumanorum millibus ftipatus, caftraque ad Morauam fluuium defixit: cui poftquam Rudolphus transmiffo ad Hamburgum Danubio fe coniunxit, aliquot dies explorandae minoribus praeliis, et velitationibus fortunae funt impenfi: demum die 1278 XXVI. Augufti A. 1278. decretorium certamen initum poft acrem diuturnamque dimicationem, Bohemis in fugam actis, cum Ottocarus amiffa victoria, nollet ignominiae fuperftes viuere, cum paucis fuorum fortif fime pugnans in arena occubuit. Ladislaus

(b) Gerardus de Roo in Annal, Auftr. lib. I. pag. 25. et fequ.

quod fuorum numero, et virtute maximum ad eius diei victoriam momentum attule rat, omnibus humanitatis officiis per caefarem excultus, et fpoliis, et captiuis diues domum rediit, ac in perpetuam victoriae memoriam, vexilla fignaque militaria hofti erepta in Albenfi B. V. Mariae bafilica fufpendit (a). Rudolphus autem actis Deo ob tantum hoftem deuictum gratiis, pofito vindictae ftudio, Chriftianae caritatis, et clemen, tiae infigne mox edidit documentum: reginam enim Cunegundem marito orbatam, vna cum orphanis in fuam fufcepit protectionem; primogenito autem Ottocari filiolo non modo Bohemiam, Morauiamque confirmauit, verum etiam filiam fuam Iuditham defpondit. Auftriacae porro ditiones aliquamdiu imperii nomine adminiftratae funt, dum eas denique Rudolphus pro caefaris poteftate, Alberto fi lio fuo A, 1282. perpetua donatione contulit, 1282 initiumque dedit florenti poftea tot feculis Auguftae domui Habsburgo- Auftriacae (b), cuius poftremam principem AVG. M. THERESIAM A, 1780. die 29. Nouembris, communi luctu et comploratione tumulo intuli

mus,

?

8

Simon Keza cap.

V.

Confule fpecimen Progonologico - Genealogieum AVG. domus Habsburgo - Lotharingicae quod A. 1774. typis Vindobonenfibus edidimus.

« PreviousContinue »