Page images
PDF
EPUB

vbi Ottocarus subscripsit, a bello tum cellatum fuit (a),

S. III,

Bellum cun Ottocar) Habsburgicae domui vti.

lisfimum. Anno nondum euoluto, Ottocarus, seu Cth negunde coniuge ambiţiosa femina instigaute, feu fponte sua, ad res bello amisas ar. mis repetendas adplicuit animum. Simul in gitur caefari belluin denunciauit, fimul tri. cena armatorun millia in Austriam traduxic. Rudolphus quoque copias in vnum cogit , ac Ladislaum IV. de ferendis fibi ex pacto suppetiis admonet. Adfuic hic fine mora XX, Hungarorum, et Çumanorum millibus ftipatus, castraque ad Morquam fluuium defixit; cui poftquam Rudolphus transmisso ad Hamburgum Danubio fe coniunxit , aliquot dies explorandae minoribus praeliis, et velitatio

nibus fortunae sunt impenfi : demum die 1278 XXVI. Augusti A. 1278. decretorium cer

tamen initum : poft acrem diuturnamque di. inicationem , Bohemis in fugam actis, cum Ottocarus ainilla victoria, nollet ignominiae superftes viuere, cum paucis fuorum forcil. fime puguans in arena occubuit. Ladislaus

(b) Gerardus de Roo in Annale Auftr. lib. I. pag.

25. et fequ.

[ocr errors]

quod suorum numero, et virtute maximum
ad eius diei victoriam momentum attule.
lat, omnibus humanitatis officiis per caesa-
rem excultus , et fpoliis, et captiuis diues
domum rediit, ac in perpetuam victoriae me-
moriam , vexilla signaque militaria lofti ere-
pta in Albensi B. V. Mariae basilica suspen-
dit (a). Rudolpbus autem actis Deo ob tan,
tum hostem deuictum gratiis, pofito vindi.
ciae ftudio, Christianae caritatis, ec clemen,
tiae insigne mox edidit documentum: regi-
nam enim Cunegundem inarito orbatam, vna
cum orphanis in suam suscepit procectionem;
priinogenito autem Ottocari" filiolo non modo
Bohemiam, Moraviamque confirmauit, verum
etiam filiam suam Iuditham defpondit. Au.
ftriacae porro ditiones aliquamdiu imperii
nomine administratae sunt, dum eas denique
Rudolphus pro caesaris poteftate , Alberto fir
lio fuo A, 1282. perpetua donatione contulit, 1282
initiumque dedit Aorenti poftea tot seculis
Augustae domui Habsburgo - Austriacae (b),
cuius poftremam principem AvG. M. THERE-
SIAM A, 1780, die 29. Nouembris, commų.
ni luctu , et comploratione tumulo intuli.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Ca) Simon Keza cap. V.
(6) Consule specimen Progonologico - Genealogioum

AVG. domus Habsburgo - Lotharingicae quod: A.
1774. typis Vindobonensibus edidiinus.

S. IV.

Ladislai IV. indoles deprauatur maximo reli

gionis, et regni damno. Veteranus gentis Hungaricae, validusque hostis gloriole proftratus, Sopronium cum amplissimis, cultißimisque ditionibus Hunga. riae poftliminio restitutum : ac crefcens de. nique per Auftriacarum prouinciarum accelfionem bellicosi principis Rudolphi Habsbur. gici imperatoris potentia stimulo elle debuerant Ladislao, vi tam belli, quam pacis ar. tibus confirmandae, ac ad fummum florem prouehendae monarchiae Hungaricae curas suas deinceps facraret. Verum ille, quali nil fibi amplius pro communi falute, et securicate agendum fuperellet, mox a virtutis tramite ad profligatam viuendi rationem de, flexit, pesimisque suis moribus, et exem. plis Hungariam ad eum diem forentem, in ruinain inpulit. Culpa deprauati oprimi principis cum generatii Cumanis gentilibus, tum vero speciatim seniori reginae matri Elisabethae a plerisque tribuitur. Haec pro innato in populares fuos studio in bonorum, prouentuumque reginalium administratione, ac in aulae suae muniis non aliis fere, quam Cumanis, fibi fauguine coniunctis, qnorum plurimi gentiles adhuc erant, vtebatur. His in reginae Elisabethae gratiam , liber ad regiam patebat adicus, cum his tamquam fuis, matrisque fuae propinquis, et crebrius, et familiarius vixdum pueritiam egressus rex

[merged small][ocr errors]

agebat , qui blandiendo, et assentando tene.
rum, ec grauioris consilii adhuc inopem illi-
us animum ita sibi, gentique suae deuincire
nouerant , vt iam eos impenfius prae Hun.
garis ipfis diligeret, cum illis verfari, fuas
que inire confilia in deliciis haberet: qua in
re adeo modum tenere non potuit, vt no-
bilissimae gentis fuae Hungaricae moribus
et inftitutis, non fine contemtus fignification
ne abiectis, ipso corporis culen, et amictu.
fe Cumanum profiteri non erubesceret.

Ita ille mature admodum partium nạtionis ftudio laborare coepit, quod vitium, vt in priuato homine non ferendum , ita summo imperanti quam diligentissime vitandum eft, qui pro communis subditorum omnium patris officio, quosuis regni fui populos aequali beneuolentia profequi , aequali fingulorum commoda cura, et sollicitudine complecti debet. Infelices profecto populos, inter quos non tam fidei, virtutis, ac meritorum, quam, nationis, atque idiomatis discrimen faciunt principes : hac enim ratione fubditas inter gentes, atque prouincias foueri odia , eademque non fine reipublicae exitio in apertum aliquando erumpere incendium, plena est exemplis quaeuis aetas. Sed neque hic ftitit Ladislaus, a quotidiano enim cum viris confortio, breui ad familiarem cum mulieribus quoque Cumanis consuetudinem gradum fecit: quarum illecebris adeo pedetentim irretitus fuit, vt Isabellae reginae coniugis lectilfimae amores faftidiens, magnum fubinde Cumanarum pellicuin numerum in thorum

[ocr errors]

regium induxerit, quibuscum fanctissimorum progenitorum fanguinem non fine totius regni offenfione, communem facere non fibi vel religioni, vel dedecori duxit (a). Inge. muit ad foedam regis sui deprauationem vniuersa gens Hungara , opportunumque remedium a regina seniore matre avide praeftolabatur : verum frustra; auara nempe, et rerum suarum in dies augendarum ftudiofa mu. lier , vt filium ad nouas donaciones fibi i. demtidem faciendas, ac ea etiam, quae non fine iniuria , partim ecclefiis, partim nobili. bus rapuerat, confirmanda proniorem habe. ret, inordinatis illius cupiditatibus deteftanda prorsus indulgentia conniuebat, ficque priuatas vtilitates suas, et officio matris Chris ftianae , et filii regnique totius faluti anteha. bere non dubitauit: qua etiam arte immen. sas opes, innumeraque vltra consuetam reginarum fortem, bona corrasit(b). Aliud quo

(a). Chronicon cap. LXXIX. Ifte enim rex Ladislaus

filiam regis Caroli de Apulia in coniugium babebat,
sed Spreto thoro coniugali filiabus adhaefit Cumano-
rum Aydua, Kupcbech, et Mandula vocaris , ac
alias quamplures in concubinas babebat, quarum
amore cor eius eft merito deprauarum, et a fuis
baronibus, et regni nobilibus odio babebarur. Vi.
de item literas Nicolai IIL. pontificis in Annal.

reg. Hung. pag. 342.
(6) Pollidebat Elisabetha regina ducatum Bossniae ,

et Machouiae, Poseganum, Valcouiensem, plu
resque regni comitacus, ac denique terram Sceru.
sienièin. Vt videre est in Annal. reg. Hung. Tom.
I. pag. 350. et 353. In Analect. Scepus, Part. L.
pag. 299,

[ocr errors]
« PreviousContinue »