fuerit (a). Verum iniquiflima omnium nobi. non prius , quam cum communi illo patriae 1526. excidio A. 1526. ad Mohatsium exstincta de fiit: qua de re plura suo loco candide, vt fo- (@) Mathiae Coruini decret. IV. A. 1478. art. VII. Υ dicimus, ftatu hic loci infinuanda videban. tur: huic fubinde, praesertim sub Sigismundo imperatore , aliud nobilium genus adiungi coepit, quos armaliftas vocant, quod hi citra bonorum, et iurium poffeffionariorum collationem , regum gratia inter nobiles relati, armorum infignibus exornari foleant: cuius generis literae regiae armales appellantur (a). S. VII. Quartus status liberae, ac regiae civitates. Poftremo regni ordine comprehenduntur libesae, regiaeque ciuitates, quarum fingulae in concreto, vt aiunt, acceptae, iisdem, quia bus nobiles , gaudent praerogaciuis, iisdemque fubfunt oneribus.' Quare nobilium in, star suos ad caftra mittebant equites , peditesque, fpeciatim autem machinas bellicas hominesque illis dirigendis idoneos (6). Ci, uicates regiae proprium funt regis noftri pe. culium, atque ea inter bona cenfentur, quae S, coronae bona appellamus (c). Earum ori, go haud dubie ad D. Stephanum monarchiae Hungaricae patrem referenda eft, quem conftat Albae - regalis fuilse conditorem, Pri, mi ciuitatum incolae potiffimum Gerinani, et Itali fuere, ad opificia cuiusuis generis, et (a) Verbötzius tripart. part. I. t. VI. 160, 492, et sequ. mercimonia exercenda, quauis aetate in Hungariain euocati (a). Collocabantur hi ad principem cuiusuis comitatus arcem, aut, fi haec angustior fuit, haud procul inde, vbi opportunior litus videbatur. Crescente aedi. um, et incolarum numero , quae prius villae, oppidaque fuerant , liberarum regiarumque ciuitatum fyllabo adfcribebantur. Ante Belae IV. aetatem, et pauciores, et negligentius communitae fuere ciuitates Hungaricae; atque haec fere caufa fuit, quod , fi Albam regalem demas , vniuersae prope ciuicates 1241. A. 1 241. per Tartaros folo aequatae fuerint. Quapropter his e regno digrellis, Bela IV. et veteres ciuitates, et quas ipfe nouas condi fecerat, muris, et turribus circumdari procurauit. Plurimae nihilominus natales fuos, aut incremenca debent Sigismundo imperatori : is, vt erat publici commodi ftudiosus princeps, nil fiue ad vtilitatem , siue ad fecuritatem regni opportunius exiftimabat, quam fi plurimae ciuitates regiae moenibus cinctae erigerentur , in quibus artes , et mercimonia vigerent, ad quas belli tempore plebs circumlita fe poffet recipere (6)." Princeps adhuc sub ducibus Hungariae ciuitas fuit Strigonium , vbi D. Stepbanus et primam lucem (A) Cl. K'aprinai cit. loc. pag. 155. Apud Cl. Wa guer in analectis Scepusii sacri , et profani passim idmodi exempla reperies. (6) Sigismundi decret. A. 1405. in praefat. Itein eiusdem diploma Cibinienfi ciuitati concessum in diplomatario Sarofienfi pag. 174. afpexit, et facrum fufcepit diadema , atque idcirco etiam metropolitanam sedem collocauit. Condita fubinde Alba - regalis , a conftante regum incolatu , inauguratione, ac sepultura celebris euafit , primatumque tenuit per tria , et amplius fecula : at poftquam Ludouicus M. ftabilem in monte Budenfi fe. dem detixit, Noua Buda deinceps totius re. gni metropolis effe coepit. Creuit illa maximis breui tempore incrementis. Primum enim antiftites, et illustriores regni familiae splendidas illic fibi aedes erexerant, vt regi suo eo commodius praefto effent. Collocata mox ibi camera regia, et officina monetaria: ciuitates regni omnes Budensium mensuris, et ponderibus vti iuffae: erectum illic' mercium cum domefticarum tum exterarum monopolium: id quippe Ludouicus M. Budenfi vrbi priuilegium dederat, vt exteri quaeftores: Itali, Germani, Poloni, Bohemi, et Graeci merces suas omnes Budam deveherent, hinc subinde per sparsos in Hungaria quaeftores redimendas; ex aduerfo Hungari merces domesticas Budenfibus cederent, quas exteri deinde ab his acciperent. Sic cum commercium omne Budae, tamquam in centro fitum effet, facile quisque perfpiciet , quantum vrbem hanc lucrifacere, quantum item, et incolarum numero, et opibus, et aedibus crescere oportuerit. Sigismundus imperator ceterarum regni ciuitatum commodo profpecturus; priuilegium hoc A. 1405. 1405, ita temperauit , vt prima quidem eius pars de exterorum mercibus porto etiam obtine. ret, domesticas autem quouis in loco lice. (a) Sigisinundi decret. minus art. XI. diplomat. part. II. pag. 390, aliis. Vide Cl. Wagaer analectorum Scepusii part, I. |