Page images
PDF
EPUB

scopi refragarentur (a). Nil optatius hac optimatum regni legatione accidere pote. rat Bonifacio VIII. vt qui ex illis , quae de Stepbani ad Sylueftrum II. papam legatione in ecclesiae Romanae tabulario adnotata aut ipfe legerat, aut ex aliis didicerat , aliter, quam Hungari vellent, intellectis , pro certo tenebat, non facra folum, verum etiam secularia in gentem Hungaram jura , ac ipsam adeo regis nominandi poteftatem fedi apoftolicae ea occafione fuille transcripta !b): qua in opinione complures ante, et poft eum fuere pontifices. Praeterea Bonifacio VIII.

Meminit legationis huius Chronicon Turotzü cap. LXXXII. In cuius Andreae III. regis imperio, quidain nobiles regni, Ioannes fcilicet, et Henri eus filii Henrici , er Vgrinus filius Pouch de Vylak, aliique quamplures in praeiudicium regis Andreae a papa Bonitacio VII. regem petierunt. Dein sapite insequente. Quoruin instantiam, papa admit. tens, quemdam pueruin XI. annoruin nomine Carolum anno domini MCCXCIX. viuente adhus Andrea rege in Hungarian destinauit. Pluribus haec explicat cl. Kercbelich in histor. eccles. Zagrab. pag. 97. (6) In literis ad legatum suum Nicolaum Ostiensem A. 1301. die XVII. Octobris datis , haec fcribit,

Ad haec noluinus te latere , aut in dubiuin re. uocari, quod memoratum Hungariae regnum lacrosanctae Roinanae ecclefiae a B. Stephano cum omni eius iure, et potéftate deuote oblatuin fuit, et traditum reuerenter : . Sicut haec plenias documenta, quae feruantur in archiuis memoratae ecclefiae Romanae, teftantur. In Annal. reg. Huaz. Tom. I. pag. 369.

[ocr errors]

vt ex pluribus illius epiftolis circa haec
tempora datis colligitur , firmissime persua-
fum erat, praeter paganismum apud Cuma-
nos, et Tartaros, varias quoque haereses,
fchifmata, foedamque morum corruptionem
in Hungaria grallari; neque aliter mala haec
corrigi, ac ecclesiam ad pristinam fidei vnita-
tem poffe reftitui , quam fi Neapoli pontifi-
cum beneficio tum dominans , ac non minus
a peculiari in fedem apoftolicam deuotione,
quam religionis ftudio commendata domus
Andegauensis ad folium Hungaricum euehe-
retur. Hac igitur cum esset mente Bonifa-
cius VIII, nil mirum eft , eumdem coniura-
torum Hungariae optimatum votis, et postu-
latis

quam libentiflime fubfcripfiffe. Sed ne-
que deliberatum fuit amplius, quem Hunga-
ris regem dari oporteret, postquam A. 1297. 12.97
folenni sanctione. Bonifacius VIII, decreve-
rat, vt in regno Neapolitano Carolo II, clau-
do regi fecundogenitus dux Robertus a mor-
te fuccederet , demortui autem primogeniti
Caroli Martelli filius Carolus fuis in Neapo-
lim iuribus renunciaret , .eiusdem loco Hun.
gariam accepturus, hac regnorum partitione
biennio ante, Hungaris inconsultis ftabilita,
pontifex Carolum filium Martelli eo ex ca-
pite, quod per aujam suam Mariam Stepba-
ni V. filiam proximo fanguinis gradu reges
Hungariae contingeret, folii Hungarici he-
redem, atque regem A. 1299. pronunciauit. 1299
(a). Quia vero, nec immerito,verenduin erat,

[ocr errors]

Chronicon Turotzil cap. LXXXIII, et Spondanus ad h. a.

ne Andreas hac regis, fe adhuc fuperftite, nominatione in vindictam actus arma cor. riperet , ficque fatali bello Hungaria inuol. ueretur , quo hominem fterili alioquin cum Agnete Auftriaca coniugio vtentem, masculaque fobole carentem nonnihil deliniret, por. to etiam illi regimen , gubernationemque Hungariae reliquit , (a) eoufque ve minimum rempublicam adminiftraturum, dum vn. dennis puer Carolus ad maturam regno ae. tatem perueniret.

S. VII.

1

Crescente factione Neapolitana, grauissima domi

dissidia enafcuntur. His ex Mariae reginae Neapolitanae voto in aula pontificia constitutis , priusquam Ca. rolus in Hungariam dimitteretur, vilum fuit Bonifacio VIII. Nicolaum Bocasinum recens creacum Oftienfem cardinalem plena cum legati poteftate eodem praemittere, qui Airdream regem non minus, quam episcopos Carolo conciliaret , omnique industria adhi. bita efficeret , vt quantocyus iu regem inauguraretur, quo fic ille de regni poffeffione securus, fub Andreae cutela apud Hun. garos adolefceret.

Poftquam legatus anno

(a) Certum id eft ex literis Bonifacii A. 1299. die XII. Martii ad Gregoriuin electum Strigoaienfem datis, quas vide in Annal, reg. Heng. Tom. I. pag. 306.

1298. in Hungariam peruenit, prouinciam 1298 paulo , quam putarat, difficiliorem humeris quis impofitam fenfit. Primus omnium Mis cbael epifcopus Zagrabienfis fuit, in quo Carolinis partibus conciliando operam perdidit, inde se recta ad Ioannem de Ilmur Colocensem archiepiscopum contulit legatus, quod maxima eum apud Andream gratia, et apud omnes regni ordines autoritate pollere non ignorabat, cuius fi animum expugnaffet, nil dubitabat fore, vt ceteri quoque Hungariae antistices, et proceres eius exemplum Gne mora sequerentur: verum hic quoque, vbi mentem pontificis ex legato intellexit, negauit fe, praelatos, et potiores ex Hungariae primoribus in id consensuros, vt Andrea, "legitimo rege adhuc fuperftite, quisquam alius inauguraretur , multo autem mj. nime Carolus , qui aduersus gentis Hungaricae libertatem, vi fibi obtruderetur. Explorata hunc in modum Colocensis archiepiscopi, ceterorumque antistitum in tuendis regis , regnique fui iuribus constancia, nil deinceps propalam tentauit legatus, ac poft. quam Andream regem ex transitu falutallet, negocio, ad quod venerat, minime perfecto, iter fuum in Poloniam profecutus fuit (a). Ce.

(6) Appofite prorsus ChroniconTurotzii cap.LXXXIII.

Vi autem iste Carolus regnare valeret, et contra
Andream regein poteftatem accipere , papa lega.
tos ynun, et aliuni de latere suo contra Andream
regein pro Carolo destinauit, qui nihil agere va-
lentes ad propria redierunt. Vide histor. eccler,
Zagrab. pag. 98.

terum memoratus legati pontificii per Hungariam tranfitus non mediocriter , vt pofter patuit, res Andreae labefactauit : eius enim opera M. Gregorius recens electus Strigonien. fis archiepifcopus ad fectandas Caroli partes traductus, coniuratorum numerum auxit, atque autoritate fua eorumdem animos non e. rexit modo, verum etiam in propofito dein. ceps confirmauit. Erat is antea aulae regiae vicecancellarius, et Albenlis praepofitus, poft

Lodomerii Strigoniensis archiepifcopi, fub ini. 1298 tium anni 1298. sublati, obitum ab eiusdem

ecclesiae canonicis electus : quo hominis non fatis adhuc fibi cogniti animum diligentius ex. ploraret , eoque certius fibi, et partibus Carolinis obftríctum haberet pontifex , palio eumdem ornare, ac in fede fua confirmare ftudiole tum quidem diftulerat , poftquam autem feu ex legato ipfo Nicolao 'orienfi, feu ex aliis de propenfis illius in Carolim

ftudiis edoctus fuit, literis die XXVIII la. 1299 nuarii A. 1299. datis , fimul Gregorium in

Albenfi praepositura confirmauit, fimul Strigoniensis ecclesiae tam in spiritualibus, quam in temporalibus adminiftratorem ad benepla. citum fuum conftituit(a). Quid plura ? quo illius opera vtilius deinceps, efficaciusque vteretur pontifex, nuncii apostolici digni

tate ,

(1) Vide literas Bonifacii VIII. editas a doctissimo

Pray in fpecimine hierarchiae Hungaricae parte II.

pag. 256.

« PreviousContinue »