Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

fuftentauit: haec eadem, vt infigni praedita fuit ingenio, atque prudentia, temporibus rebusque, accommodata filio fubminiftrabat confilia. Certe plura Andreae regis diplo mata fidem faciunt, in grauioris momenti negotiis matris confilia fuiffe expetita (a). Felices profecto iunioris aetatis principes, qui confiliorum, actionumque fuarum arbitros, ac moderatores habent parentes virtute, prudentiaque confpicuos, aut certe tales admi niftros, qui animi rectitudine, fincero in publica commoda, ftudio, et rerum, negotiorumue experientia excellunt. Illud imprimis prouide prorfus, fapienterque ab Andrea inftitutum, obferuatumque fuit, vt fingulis fere annis praelati, barones, nobilesque regni ad habenda comitia Budam, aut Peftinum euocarentur, cum vt fua cum illis de republica conferret confilia, cum vero, vt crebrà cum fuis confuetudine, clementiam, ceterasque regias virtutes fuas illis magis redderet cognitas (b). Atque has inter eminebat infignis gratitudo, et munificentia in illos, qui de fe, patriaque bene mereri fatagebant: fingularis praeterea eluxit aequitatis, et iuftitiae rigor, quo res inique ali

(a) Speciminis inftar fit diploma Andreae III. A. 1294.
quod vide conciliorum Hung. Tom. I. pag. 130.
(b) Hagenus col. 1138. apud cl. Schier in reginis
Hung. pag. 243. fiquae in his comitiis decreta
Andreas HI. edidit, haec profecto per illius aemu-
lum, et fuccefforem Carolum Robertum antiquata,
vim legis habere defierunt.

quando ablatas, aut iura violata legitimis dominis reftitui procurauit. Porro cum non ignoraret, praelatos potiffimum, quorum maxima cum domi erat autoritas, ad defectionem follicitari, actumque de corona, regnoque fuo fore, fi praecipuus hic monar. chiae Hungaricae ordo Bonifacii VIII. importunitate expugnatus, ad Mariae Neapolitanae partes tranfitionem faceret, hunc omnibus illis artibus, et officiis, quae iuftum, prouidumque decebant principem, ita fibi demereri noverat, vt fi Ioannem epifcopum Zagrabienfem, plurimorum Illyrici dynaftarum ad Martellum deficientium torrente A. 1292 1292. abreptum demas, nemo fere Hungariae praelatorum ab illius fide poftea fecefferit, quae totius cleri Hungarici in regem fuum fides, et conftantia cum caufae ipfius, ad quam tuendam obligati erant, aequitati, tum vero Ioannis de Ilmur Colocenfis archiepifcopi virtuti, et exemplo adfcribenda fuit: vt qui toto eo tempore, quo iuter gentem Hungaram, aulamque Romanam de regis eligendi iure lis agitabatur, regni, gentisque Hungaricae libertatem ad obitum vfque propugnauit.

S. VI.

Secularium regni optimatum ab Andrea rege defectio.

Carolo Martello Mariae Neapolitanae filio e viuis erepto, nihilo fecuriori effe licuit Andreae, eo quod Neapoli conftitutum iam

erat, vt Martelli filius Carolus Robertus vi-
uente adhuc Andrea, Hungarici regni dia-
mate potiretur, neque aliud iam agebatur,
ac vt id citra offenfionem publicam, belli-
que, a quo Bonifacius VIII. quam maxime
abhorrebat, ftrepitum poffet perfici. Hunc
in finem opportunam fane, atque vtilem o-
peram Mariae reginae nauarunt nonnulli re-
gni optimates, quos inter praecipui fuere
Paulus Dalmatiae banus, Gregorius comes
Breberienfis, Ioannes, et Henricus germani
fratres comites de Giffing, atque Vgrinus de
Vylak: qui contemta excommunicationis,
quam Hungariae praelati in Andreae regis
perduelles tulerant, fententia, aperte iam ad
Mariae Neapolitanae partes fecefferant: hi
igitur collatis inter fe confiliis, communi fe-
cularium regni ordinum nomine, anno 1298. 1298
ad Bonifacium VIII. oratores mifere, qui
referrent, Hungariam inde a D. Stephani ae-
tate, Dalmatiam vero, et Croatiam a Zuo-
nimiri regis tempore ad Romanorum ponti-
ficum ius pertinere, ac idcirco maiorem in
modum orarent pontificem, vt regnis his
inde a Ladislai IV. regis obitu legitimo de-
ftitutis principe, de idoneo rege pro pote-
ftate prouideret, ficque et religionis com-
modo, et Hungariae faluti profpiceret : fi-
xum enim fibi effe, non alium, quam qui
a fede apoftolica daretur, regem, dominum-
que agnofcere hanc effe potiorum regni
fecularium voluntatem, cui foli pene epi-

[ocr errors]

fcopi refragarentur (a). Nil optatius hac optimatum regni legatione accidere poterat Bonifacio VIII. vt qui ex illis, quae de Stepbani ad Sylueftrum II. papam legatione in ecclefiae Romanae tabulario adnotata aut ipfe legerat, aut ex aliis didicerat, aliter, quam Hungari vellent, intellectis, pro certo tenebat, non facra folum, verum etiam fecularia in gentem Hungaram iura, ac ipfam adeo regis nominandi poteftatem fedi apoftolicae ea occafione fuiffe tranfcripta (b) : qua in opinione complures ante, et poft eum fuere pontifices. Praeterea Bonifacio VIII.

(a) Meminit legationis huius Chronicon Turotzii cap. LXXXII. In cuius Andreae III. regis imperio, quidam nobiles regni, Ioannes fcilicet, et Henrieus filii Henrici, er Vgrinus filius Pouch de Vylak, aliique quamplures in praeiudicium regis Andreae a papa Bonifacio VII. regem petierunt. Deix sapite infequente. Quorum inftantiam papa admittens, quemdam puerum XI. annoruin nomine Carolum anno domini MCCXCIX. viuente adhuc Andrea rege in Hungariam deftinauit. Pluribus haec explicat cl. Kerchelich in hiftor. ecclef. Zagrab. pag. 97.

[ocr errors]

(b) In literis ad legatum fuum Nicolaum Oftienfem A. 1301. die XVII. Octobris datis, haec fcribit, Ad haec nolumus te latere, aut in dubium reuocari, quod memoratum Hungariae regnum facrofanctae Romanae ecclefiae a B. Stephano cum omni eius iure, et poteftate deuote oblatum fuit et traditum reuerenter - - Sicut haec plenius documenta, quae feruantur in archiuis memoratae ecclefiae Romanae, teftantur. In Annal. reg. Hung. Tom. I. pag. 369.

vt ex pluribus illius epiftolis circa haec
tempora datis colligitur, firmiffime perfua-
fum erat, praeter paganifmum apud Cuma-
nos, et Tartaros, varias quoque haerefes,
fchifmata, foedamque morum corruptionem
in Hungaria graflari: neque aliter mala haec
corrigi, ac ecclefiam ad priftinam fidei vnita-
tem poffe reftitui, quam fi Neapoli pontifi
cum beneficio tum dominans, ac non minus
a peculiari in fedem apoftolicam deuotione,
quam religionis ftudio commendata domus
Andegauenfis ad folium Hungaricum euehe-
retur. Hac igitur cum effet mente Bonifa-
cius VIII. nil mirum eft, eumdem coniura-
torum Hungariae optimatum votis, et poftu-
latis quam libentiffime fubfcripfiffe. Sed ne-
que deliberatum fuit amplius, quem Hunga-
ris regem dari oporteret, poftquam A. 1297. 1297
folenni fanctione. Bonifacius VIII. decreue-
rat, vt in regno Neapolitano Carolo II. clau-
do regi fecundogenitus dux Robertus a mor-
te fuccederet, demortui autem primogeniti
Caroli Martelli filius Carolus fuis in Neapo-
lim iuribus renunciaret, eiusdem loco Hun-
gariam accepturus, hac regnorum partitione
biennio ante, Hungaris inconfultis ftabilita,
pontifex Carolum filium Martelli eo ex ca-
pite, quod per auiam fuam Mariam Stepba-
ni V. filiam proximo fanguinis gradu reges
Hungariae contingeret, folii Hungarici he-
redem, atque regem A. 1299. pronunciauit. 1299
(a). Quia vero, nec immerito,verendum erat,

(a) Chronicon Turotzil cap. LXXXIII, et Spondanus
ad h. a.

« PreviousContinue »