Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Toanne de Ilmur Colocenfi archiepifcopo, iisdem in comitiis paftorali officio fuo congenitam in dioecefes fuas iurisdictionem facram a noui nuncii apoftolici, de cuius legitima miffione nulli quidquam conftabat, inuafione, et vfurpatione vindicatam, faluam fibi porro relinqui voluere. Quo autem Gregorium eo facilius ad comitia pertraheret rex Andreas, praeter fecuritatem, quam faluum conductum dicimus, fidem infuper dedit, fe, quidquid iniuriae, aut damni, feu ipfi, feu Strigonienfi ecclefiae intuliffet, quam cumulatiffime fatisfacturum.

Verum optima regis, ordinumque regni vota, optato effectu caruere: nemo quippe e Carolinarum partium coniuratis comparuit, vt qui Wefprimii interea cum Gregorie alia multo in Andreae caput cudebant confilia: quin imo eo audaciae progreffus fuit Gregorius, vt quo tempore rex Andreas cum fuis de reddenda Hungariae falute deliberationes Rakofini habuere, literas per regnum fparferit, quibus Ioannem Colocenfem archiepifcopum, et praelatos reliquos fub poenis, et cenfuris a generalibus regni comitiis difcedere, atque ad celebrandum fe praefide conuentum Wefprimium fine mora comparere iuffit. Iniuriam hanc, et generalium comitiorum autoritati, et regis ipfius illic praefentis maieftati illatam etfi grauiter ferrent antiftites, vt tamen hominem nuncii apofto lici titulis fibi prope ereptum nouo humanitatis argumento aliquantum delinirent, rege, proceribusque non inuitis, Paulum Stri

gonienfem praepofitum, et comitem Henricum e nobilium ordine delectum, oratores Wefprimium mifere, qui eumdem iterum communi nomine ad comitia inuitarent, ac fi hoc recufaret, id faltem impetrarent, vt literas, quibus nuncium apoftolicum fe creatum affirmabat, exhiberet, quo ex iisdem mens Bonifacii VIII. collataeque poteftatis, ac iurisdictionis limites clare poffent intelligi: abnuit vtrumque Gregorius, iraeque im petu correptus, grauiffimis tam fpiritualibus, quam temporalibus poenis fe in Colocenfem, et ceteros praelatos defaeuiturum comminatus fuit, nifi mandatis fuis extemplo obfequerentur. Haec vbi ad comitia retulif fent oratores, grauiffima omnes in Gregorium commoti funt indignatione, tamquam perturbatae quietis, falutisque domefticae reum, hoftemque patriae praecipuum: vniuer fus cumprimis cum regularis, tum fecularis clerus eumdem ob violata contra fanctiones canonicas aliorum epifcoporum iura, et exercitam in alienis dioecefibus iurisdictionem, nec minus ob familiarem cum facinorofis, perduellibus, atque idcirco iure excommu nicatis confuetudinem, ecclefiafticis cenfuris innodatum effe exiftimauit, neque perpeti amplius voluit, vt is in metropolitana Strigonienfi fede per pontificem confirmaretur. Sic fe communi inuidiae obiectum fentiens Gregorius, vimque declinaturus ex Hunga ria erupit, ac vltra Drauum fluuium ad S. crucem fe recepit, tutius illic apud coniuratos pro Carolo flyrici primores telam, quam

orfus erat, pertexturus. Cognita ea fuga. comitiorum Rakofienfium patres, priusquam. inde abfcederent, publicum iuftae fuae in inuifum fibi caput indiguationis teftimonium edere conftituerunt: itaque communi Andre, ae regis, Ioannis archiepifcopi Colocenfis, reliquorum item vtriusque prouinciae Strigonien.. fis,et Colocenfis praelatorum, et capitulorum, nec non baronum, ac nobilium regni confenfu, et nomine, folenne inftrumentum die VI. Iulii A. 1299. concinnatum fuit, quo illis, quae 1299 hic loci recenfuimus, commemoratis, contra M. Gregorium electum Strigonienfem proteftatio, ac ad fedem apoftolicam pro iuftitia, et remedio appellatio eft interpofita (a). Atque haec totius gentis Hungaricae interceffio, et communis animorum a Gregorio alienatio id faltem apud Bonifacium VIII. pontificem effecit, vt is grauiorem in ecclefia Hungarica perturbationem, fchifmataque veritus, porro etiam a fubmittendo clienti fuo pallio, et confirmatione fibi abftinendum putauerit: eumque Hungarorum, ac cleri cumprimis in Gregorium odia ab Andreae re. gis morte aucta potius, quam reftincta fuerint, ad mortem vfque pallio, et confirmatione caruit, non alio vnquam, ac electi Strigonienfis titulo tam a pontifice, quam ab aliis compellatus, (b). Imo vero A. 1301. Bo

(a) Vide Hierarchiae Hungaricae Part. II. loc. cit.
(b) Epiftola fynodica a Thoma Strigonienfi archie-
pifcopo e concilio prouinciali in Vduard 1309.
celebrato, data, habet: Reuerendum virum bonae

1301

nifacius ne cleri Hungarici querimoniis locum daret, difceffuro in Hungariam legato fuc Nicolao Oftienfi feuere prohibuit, ne Gregorium confirmaret, et quia hominem fui impotentem ad regendam principem Hungeriae ecclefiam minus idoneum effe compererat, de eo ab adminiftratione remouendo, alioque viro magis idoneo eidem ecclefiae praeficiendo follicite deliberauit (a). Haec diligentius, copiofiusque hic enarrare placuit, vt turbarum iis temporibus in Hunga ria graffantium caufae tanto clarius intelligerentúr.

S. VIII.

Carolus Robertus a coniuratis in regnum in ducitur.

Dum haec praeclare non minus, quam fortiter pro Andrea III. rege ab epifcopis, et optimatibus geruntur in Hungaria, coniurati interea cum Gregorio electo Strigonienfi paulo vehementius animos in propofito ob. ftinauerant, ac eo iam curas, cogitationes. que omnes tranftulere, vt Carolum quantocyus in Hungariam tranfmitti a Maria regi.

memoriae dominum Gregorium, quondam electam Strigonienfem. Ia hiftor. epifcop. Quinqueeccleli enfis Tom. II. pag. 290.

(a) Teftes huius tenemus literas Bonifacii VIII. að legatum fum e. a. die Vill. Nouembris datas ex reg. Bonifacji PP. Vill. pontificatus VII. deleriptas.

na impetrarent, rati fore, vt eius praefentia fenfim vires', animique aduerfae partis conciderent, fuperatisque difficultatibus regno ille demum pleno iure potiretur: itaque communi coniuratorum nomine oratores A. Igoo. mittuntur, qui Carolum ad maturan- 1300 dum in Hungariam iter inuitarent, certamque fpem facerent regni, vt primum eius fines actigiffet, obtinendi. His, aliisque coniuratorum promiffis animata Maria regina Carolum nepotem claffe, militeque inftructum adulta aeftate anni eiusdem Neapoli dimifit, Hungariam hereditario, vt ipfa rebatur, iure, et pontificis collatione iam fuam occupaturum. Appulit is Augufto menfe Spalatum: vbi bimeftre exegit, vt interea procerum, nobiliumque fibi fauentium animos, et vires exploraret: inde in coniuratorum comitatu Zagrabiam incolumis peruenit: vbi ab Vgrino de Vylak,pluribusque Hungaris regium in morem exceptus, ad obitum vfque Andreae regis fubftitit, feu quod eius vires nollet in fe concitare, feu quod lethali morbo correptum haud diu vitam producturum intellexerat: ac iftud quidem nullo negotio praeuideri poterat, fi verum eft, quod nonnulli tradunt, per quemdam factionis Neapolitanae venenum Andreae regi fuiffe propinatum.

Ccc 4

« PreviousContinue »