Page images
PDF
EPUB

§. IX.

Andreas rex obit, et cum eo ftirps virilis Arpadiana exftinguitur.

Inopinatus Caroli aduentus non parum cu. rarum, et follicitudinis Andreae regi attulit, aemulo enim tanto, in regno praefente, nulla deinceps domi quies, et fecuritas fperari poterat. Certe poftquam Dalmatiae vrbes aliquot, et dynaftas, multos item e Croatiae, et Hungariae optimatibus a fide, obedien tiaque fua difceffiffe, ac Carolinam factionem nouis in dies coniuratorum acceffionibus crefcere vidit, non abs re vereri coepit, ne illi quoque, quos ad id tempus in fide confantes habuit, aut multiplicibus aduerfae partis machinis expugnarentur, aut aemuli potentia deuicti fuccumberent: vnde id demum eueniret, vt vel diademate, omni iure fuo, vltro femet abdicaret, aut certe fplendido curatoris munere ornatus, puero regi, vel potius eiusdem miniftrorum libidini obtemperare cogeretur. Vtrumque vt ignominiae, periculique plenum excelfo generofi principis animo minime tolerandum videbatur. Itaque contracta hinc animi aegritudi. ne, aut, vt aliis placet, veneno fibi clam porrectó confumtus viuere defiit Budae die 1301 XIV. Ianuarii A. 1301. Ibidem apud FF. Minores S. Francifci ad S. Ioannis euangeliftae fepultus (a). Ex priore coniuge Fenen

(4) Chronicon cap. LXXXIII.

na vuicam reliquit filiam Elifabetham, quam infantem adhuc A. 1298. Wenceslai Bohemiae 1298 regis filio Wenceslao defpondit: eadem haec fponfio nuptialis tum, cum fponfus ad folium Hungaricum aeftate A. 1301. euocatus erat, 1301 ordinum regni voluntate renouata, ftabilitaque fuit: verum vt funt mentes, voluntatesque hominum inconftantes, poftquam Wenceslaus turbas Hungariae pertaefts e regno" exceffit, fponfam quoque Hungaram non fine ignominia repudiauit: haec fubinde rerum humanarum faftidio correpta, inter D. Dominici forores Thoffae in Heluetia velum fumfit, pieque ibidem, vt vixit, obiit (a). Coniux quoque Andreae regis vidua Agnes Au ftriaca exactis aliquot in dotalitio caftro fuo Pofonienfi annis, A. 1308. Hungariam de- 1374 feruit,piisque vacans operibus vitam ad annum vique 1364. produxit (b) Funus Andreae III. regis eo funeftius toti genti Hungaricae accidere debuit, quod eodem vna elata fit virilis ftirps regia Arpadiana, ex qua inde a protorege S. Stephano trium feculorum interuallo vnus fupra viginti reges, plerique auten: infigni cum laude, patriaeque commodo, rem Hungaricam moderati funt. Profecto cum foedam illam ab Andrea III. multorum de

(a) Eius vitam lege in actis SS. Hungariae a doctiffimo viro Ioanne Bapt. Prilefzky SS. Theologiae doctore editis Tyrnaujae A. 1743

(b) Vide el, Schier in, reginis Hung, primae fliris pag. 242.

fectionem accuratius examinamus, vehementer mirari fubit: tot viros illuftri domi loco natos reperiri potuiffe, qui pofita beneficiorum, per Arpadianae ftirpis principes maioribus fuis collatorum, memoria et obliterata communi illa populis omnibus in domefticos reges fuos propenfione, adeo exiguam intereuntis in Andrea III. rege meritiffimae ilLius familiae, cuius aufpiciis Hungari ditionum fuarum domini euaferant, rationem habuerint, vt cum ad eam conferuandam vires omnes, vitamque cum fanguine facrare debuiffent, illius funus accelerare non dubi. tauerint: fed nempe nulla in humanis tam firma funt vincula, quae non auaritia, vel ambitione, fpe, aut metu debilitari, frangique poffint.

S. X.

Carolus Robertus per factiofos Strigonii coro

natur...

Vbi primum Andreae III. mortis fama per regnum diuulgata fuit, Matthaeus Omodaeus, et Vgrinus de Vylak coniuratorum in Hungaria principes nullum iam votis fuis obicem fore exiftimantes, recta Albamregiam proficifci, atque ibidem Carolum manibus Gregorii electi Strigonienfis inaugurare decre uerunt: qua functione peracta, nil dubitabant fore, vt ceteri, qui antea Andreae caufa Carolo aduerfati funt, eidem fe fe pronis voluntatibus fubmitterent: verum fpe fua in

figniter fe delufos breui fenferunt: Ioannes enim Colocenfis archiepifcopus, reliqui antiftites, et primores regni id, quod Carolina factio intendebat, tempeftiue fubodorati, mox ab Andreae regis obitu, facrofanctum diadema, ceteraque infignia regalia in fuam redegere poteftatem, certi non ante haec fuis e manibus dimittere, quam poftquam nouus rex non aliunde intrufus, fed liberis omnium ordinum in comitiis congregatorum. fuffragiis electus, eisdem ad inaugurationem fuam opus habuerit. Id vbi Caroli fautores Albamregiam appulfi, ac ab vrbe valido militum praefidio communita exclufi, cognouere iter Strigonium vfque profecuti funt: hic, quid facto opus effet, aliquamdiu deliberatum fuit, ad extremum placuit, vt non exfpectatis,quae proxime indicenda erant, comitiis, Carolus alia quadam corona per Gregorium electum Strigonienfem incingeretur: id quod Februario menfe A. 1301. tu- 1301 multuarie potius, quam pro more, rituque gentis Hungaricae peractum fuit (a). Atque ab eo die Carolus deinceps annos regni numerare confueuit, quod tum per coniuratos Strigonii rex proclamatus, atque coronatus, regia appellatione vti coeperit, quin quidquam e fummorum imperantium iuribus per plures annos exercere ei licuerit: regni enim

(4) Carolum Strigonii coronatum teftantur literae Bonifacii VIII. A. 1303. datae, quas infpice in Annal. reg. Hung. Tom. I. pag. 374.

habenas pro lib.'ine dirigebant, prouentusque regios inter fe partiebantur factionis principes, quos ne a fe tum alienaret Carolus, eis obedire, quam imperare maluit (a).

§. XI.

Coronationi Caroli fe opponunt epifcopi, et multi e baronibus, regnique nobilibus. Inauguratio haec, nullis ante comitiis ad noui regis electionem indictis, nec fuo loco, nec vfitato diademate plerisque praelatis, baronibus, et nobilibus non abfentibus modo, verum etiam inuitis per paucos coniuratos peracta, grauiter a plerisque in Hungaria accepta fuit, caufamque praebuit mul tiplicibus obftaculis, quae Carolo poftea decennii fere interuallo funt obiecta. Acriter itaque fe mox Carolinae factioni oppofuere: Ioannes de Ilmur Colocenfis archiepifcopus, Andreas Agrienfis, Emericus Varadinenfis, Haaba Vacienfis, Antonius Tfanadienfis, Ni

!

(a) Recte chronicon cap. LXXXIV. Poftea mortuo rege Andrea, barones regni eodem anno in duas partes celerius diuidunrur,ita quod Matthaeus Omodaeus, et Vgrinus potentiffimi principes in regno, ac alii nobiles quamplures Carolo puero adhaeferunt, et eum regem nominabant verbo, fed non facto. Eadem repetit cap. fequente: Regem appellabant nomine tantum, fed 11012 re, vel effectu regiminis, feu poteftatis.

« PreviousContinue »