Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

mercimonia exercenda, quauis aetate in Hungariam euocati (a). Collocabantur hi ad principem cuiusuis comitatus arcem, aut, fi haec anguftior fuit, haud procul inde, vbi opportunior fitus videbatur. Crefcente aedium, et incolarum numero, quae prius villae, oppidaque fuerant, liberarum regiarumque ciuitatum fyllabo adfcribebantur. Ante Belae IV. aetatem, et pauciores, et negligentius communitae fuere ciuitates Hungaricae ; atque haec fere caufa fuit, quod, fi Albamregalem demas vniuerfae prope ciuitates 1241. A. 1241. per Tartaros folo aequatae fuerint. Quapropter his e regno digreffis, Bela IV. et veteres ciuitates, et quas ipfe nouas condi fecerat, muris, et turribus circumdari procurauit. Plurimae nihilominus natales fuos aut incrementa debent Sigismundo imperatori: is, vt erat publici commodi ftudiofus princeps, nil fiue ad vtilitatem, fiue ad fecuritatem regni opportunius exiftimabat, quam fi plurimae ciuitates regiae moenibus cinctae erigerentur, in quibus artes, et mercimonia vigerent, ad quas belli tempore plebs circumfita fe poffet recipere (b). Princeps adhuc fub ducibus Hungariae ciuitas fuit Strigonium, vbi D. Stephanus et primam lucem

(a) Cl. Kaprinai cit. loc. pag. 155. Apud Cl. Waguer in analectis Scepufii facri, et profani paffion idmodi exempla reperies.

(b) Sigismundi decret. A. 1405. in praefat. Item eiusdem diploma Cibinienfi ciuitati conceffum in diplomatario Sarofienfi pag. 174.

afpexit, et facrum fufcepit diadema, atque idcirco etiam metropolitanam fedem collocauit. Condita fubinde Alba-regalis, a conftante regum incolatu, inauguratione, ac fepultura celebris euafit, primatumque tenuit per tria, et amplius fecula: at poftquam Ludouicus M. ftabilem in monte Budenfi fedem defixit, Noua Buda deinceps totius regni metropolis effe coepit. Creuit illa maximis breui tempore incrementis. Primum enim antiftites, et illuftriores regni familiae fplendidas illic fibi aedes erexerant, vt regi fuo eo commodius praefto effent. Collocata mox ibi camera regia, et officina monetaria: ciuitates regni omnes Budenfium menfuris, et ponderibus vti iuffae: erectum illic mercium cum domefticarum túm exterarum monopolium: id quippe Ludouicus M. Budenfi vrbi priuilegium dederat, vt exteri quaeftores: Itali, Germani, Poloni, Bohemi, et Graeci merces fuas omnes Budam deueherent, hinc fubinde per fparfos in Hungaria quaeftores redimendas; ex aduerfo Hungari merces domefticas Budenfibus cederent, quas exteri deinde ab his acciperent. Sic cum commercium omne Budae, tamquam in centro fitum effet, facile quisque perfpiciet, quantum vrbem hanc lucrifacere, quantum item, et incolarum numero, et opibus, et aedibus crefcere oportuerit. Sigismundus imperator ceterarum regni ciuitatum commodo profpecturus; priuilegium hoc A. 1405. 1405, ita temperauit, vt prima quidem eius pars de exterorum mercibus porro etiam obtine

1

ret, domefticas autem quouis in loco liceret venumdare (a). Illud quoque olim obferuatum reperio, vt cuilibet prope ciuitati, proprium effet quaeftus genus, climati, et foli indoli accomodatum: aliae, ex his ele. gantiori telae conficiendae (b); aliae curribus conftruendis (c), aliae denique aliis pe culiari ftudio non fine lucro vacabant. Ar gumentum hoc de yetere ciuitatum Hungaricarum commercio infigniter illuftrari poffet; fi vetuftiora fingularum priuilegia in publi cum ederentur ex quibus vna ea, quae olim apud Hungaros obtinuit, commercii ra tio in luce poneretur: cuius quidem vimpraecipuam in ciuitatibus regiis fitam fuiffe in confeffo est. Ceterum fatalis illa clades. Mohatfiana, et quae hanc confecuta eft per centum fexaginta et amplius annos feruitus. Ottomannica, vt toti Hungariae, ita fpeciatim ciuitatibus regiis exitium attulit. Quaedam ex his, vt Buda, Peftinum, Strigonium,. et Albaregalis, aedibus multiplici incendio. abfumtis, caefis, aut dilapfis veteribus in colis propemodum euerfae nil nifi inane priftini fplendoris fui nomen retinuere: vt adeo poft eiectos Leopoldi M. aufpiciis e regno Ottomannos, nouas eo colonias e vici

(a) Sigismundi decret. minus art. XI.

(b) De Bartfenfium findone vide Cl. Kaprinai. Hung. diplomat. part. II. pag. 390.

(c) De Kefinarkienfium curribus mázás Szekér, et aliis. Vide Cl. Wagner analectorum Scepufii part, I. pag. 55. 219. 223,

na Germania deduci oportuerit: aucta deinde per diuturnam cum oriente pacem populi frequentia, fenfim fuis e ruinis caput efferre coeperunt. Non paucae praefertim in fuperiore Hungaria fitae ciuitates, etfi Turcarum iugum minime fubierint, interclufo nihilominus per bella domeftica. omni pene cum exteris commercio, adeo et incolis, et opibus exhauftae funt, vt hodiedum et folitudine' fqualeant, et cum egeftate colluctentur. Sed enim inueteratis his, aliisque id genus querimoniis breui finem imponet nouum, quod Hungariae exortum eft, fidus, Iofephus II. aug. rom. imperator, communis fubditoTum rex, et pater.

§. VIII.

Quinam olim iobbagiones caftri? qui Vduarnici? qui denique regum populi?

Hactenus de IV. regni Hungarici ftatibus actum, nunc alia quaedam hominum olim in Hungaria nominatorum genera paucis expla nanda funt. Qui remotioris aetatis regum diplomata peruoluerit, faepius illic nominari reperiet iobbagiones, fortaffe iobbakiones, caftri, quod potiores ex populis ad caftrum fpectantibus fignificat: neque confundendi hi funt cum regum, ac dominorum terreftrium feruis, fubditis, quos ius noftrum iobbagyiones appellat (a). Quamuis autem ab agrefti hac

(a) Clarum id fit ex literis Matthaei totius Sclauoniae bani A. 1270. datis, quas vide in notitiis prae liin. Dalmat. Croat, et Selau, pag, 202,

[ocr errors]

plebe diftincti fuerint, quos diximus, caftri iobbagiones; nobilibus tamen militibus, ac ser· uientibus gradu, honore ac praerogatiuis inferiores erant, fere non abfimiles illis, quos hodiedum praediales vocamus. Verum id effe, vel inde euincitur, quod fide diplomatum conftet, nonnullos e iobbagionibus caftri in verorum regni nobilium, militum, ac feruientium caetum fuiffe translatos (a). Quod profecto minime fieri poterat, fi iobbakiones caftri vera iam ante, ac militibus regisque feruientibus aequali gauifi fuiffent nobilitate. Illud igitur a nobis hic loci praeftandum venit, vt, quod reapfe hominum genus, quibusue obnoxium offieiis, hac appellatione olim intellectum fuerit, aperta in luce ponamus. Quod fuo vt ordine exequamur, illud ante omnia pro certo tenendum eft, caftra, et arces eas omnes, quae fingulis regni comitatibus nomen indidere, cum territorio circumiacente, eodemque fatis amplo, ad fummi in Hungaria imperantis proprietatem, ac vtilitatem principio pertinuiffe: profecto in promtu habemus diplomata, quibus ad liquidum demonftretur, plurimas eius generis arces comitatenfes, quae pofteriore aeuo ad priuatorum dominorum manus deuenerant, adhuc tertio decimo Chrifti feculo, in regiorum bonorum fuiffe numero: in prima videlicet, vt iam alibi meminimus,

regni

(a) Diploma Stephani V. A. 1269. quo id illustratur, habes in fpecim. herald, Hung. pag. $6.

« PreviousContinue »