Page images
PDF

patria difceffu, placuit quamdam regiminis formam describere , qua populus, vna ac primores toto expeditionis tempore in of ficio continerentur, praecipuumque illud rei communis bene gerendae fundamentum, con. cordia constabiliretur. Quapropter , qui ceteris aetate, ac ipfa generis antiquitate an teibat Almus communibus fuffragiis fupremus dux electus fuit, a cuius deinceps nus tu, et imperio tota gens Magyarica bello', paceque penderet, Ne autem poft eius obi tum in noui ducis electione, aemulationi alis quando, et, quae hinc oriri neceffe eft, domefticis diffidiis lacus esset, iam tum virili Almi ftirpi hereditarium fecere principatum, id quod folennibus iuramentis, et fuso gentili ritu, in vnum vas fingulorum fanguine roboratum fuit : quo id fignificacum voluere, illius fanguinem effusum iri, qui summo principi obedientiam decrectare, aut illum inter, et gentem discordias ferere.au. furus eller. Ne porro fiue dux Almus , fiue illius in principatu fucceffores fumma potestate ahuti poffent , illud quoque cautum , vt reliquis capitaneis Aimum secutis, et eorum pofteris praecipuus femper , cum in ciuilibus, tum in militaribus dignitatibus honos haberetur, neue quisquam e Magyaris folius ducis arbitrio, aut vita priuari, aut in feruitutem poflit redigi; nisi de perfidia, et perduellione propalam prius conuictus efset. Quia vero eo consilio e patria discedebant, vt nouas fibi terras aquirerent, folennis cum Almo duce pactio inita, vt nonipfe modo , et ceteri capitanei ; verum reliqui etiam expeditionis milites , tam in fpoliis bello obtinendis; quain in terris virtute sua expugnandis, pro dignitatis, meritorumue ratione ratam finguli partem confequerentur , ficque commune fieret omnibus, quod communibus viribus suum fecillent (a). His domi prouide, fapienterque conftitutis, vniuersus Magyarorum populus e CXVIII. familiis conflatus, pro capitaneorum VII. numero, in totidem turmas diuisus fuit, ingentique pecorum , alteriusue generis alimentorum vi fecum accepta , &. C. 884. 884. arduum, ac difficile iter iniir. Poft mul. tos per ignotas , ac fere desertas regiones, errores, ad Volgae ripas primum peruencum eft , quo lintribus superato, per Susudalena sem Rusliæ 'prouinciam iter Kiouiam vsque continuatum, in cuius arcis vicinia fecundum Boristenem noui holpites anno demum insequence consederunt,

· S. IV. Rufforum prudentia in remouondis e ditione

sua Magyaris

Tam diuturno itinere vix dubium eft, Mao gyaris cum alia vitae alimenta , cùm vero pecora, quae fecum e Scythia eduxerança

(a) Anonymus cap. V. et VI. Chronicon M.

Turotzii B. I. cap. I,

sensim defeciffe: vt adeo res ad quotidianum victum neceflarias aut a Russis petere , aut fi negabantur, easdem armata manu extor: quere cogerentur. Kipuienfis dux subdito, rum calamitate paullo vehementius commotus, clareque perspiciens, fi nouus hic populus diutius in agro fuo hospitarerur , egenae alio. quin plebis facultates ompes exhauftum iri, vicinos Susydalenfem , ac Novogradensem duces, cum conterminis fibi Cumanis euocar uių, sperans fore; vt eorum fuppetiis adiu. tus, Magyaros e ditione sua exigeret : at secus, quam optarat , res accidit; commisso enim praelio Magyari summa fortitudine, & constantią pro communi salute sua dimicantes, insigni viétoria funt potiti: qua mirum quantum animati, non modo ftationem fuam porro tueri; verum etiam totam Kiouienfem segionem fub iugum mitrere decreuerunt. Vrgenţibus įtague arcis Kiouienfis oppugpaționem Magyaris , dųx Kiouiae , ceterique primores illic obfeffi , tum primum difcrimi. nis, in quod conjecti erant, magnitudinem sentire coeperunt. Quare, cum neque in fuis, peque in foederatorum viribus fe confi. dere poffe cernerent, confilium fane prudens, ac non modo rebus suis opportunum, verum etiam Hungaris vtilissimum iniere : Miflis quippe communi nomine ad Magyarorum Caftra legatis , fuppliciter primum Almum orauerunt , ne exiguam eam Russiae plagam legitimo principi ereptum iret , progredere." tyr potius meridiem versus , atque illas regiones occuparet , in quibus olim Atila Şcy.

thice pariter fanguine ortus , non fine im, mortali nominis fui gloria dominatus fuerat, quaeque & amplitudine , & foli ybercate Rut ficis terris longe antecellerent : Victoriam facilem illic, certamque fore , quod magni Atilae imperium in mulcas partes difcerptum, ab idmodi populis coleretur , qui armoruni rudes, vni rei pecuariae vacarent, paftores poțițs , quam milites. Ne vero fraude , ac dolo fecum agi exiftimaret Almus, obsides, viae duces, iumenta oneribus deuehendis neceffarią, alimenta irem, ac pecudes magno numero datum iri pollicebantur legati. Inopinata haec Kiouienfium legatio, vbi in ple. no ducum confilio recitata fuit, incredibilis ompes ardor inuafit subditas olim Atilae regi prouincias vindicandi ; atque ex eo die A mus magni Atilae se nepotem iactare, iusque fibị in omnia eius regna arrogare coepit. Quapropter datis, acceptisque oblidibus, pax fine mora daca Kiouienfibus, curaeque omnes eo translatae, vt, quae ad nouam expeditio. nem aggrediendam opportuna erapt, tempe: ftiye appararentur (ade.

Cumanorum VII. capitanei fuis cum agmi, nibus , multique Rufforum se iungunt

*Magyaris. Dum haec cum Ruflis aguntur , Cumani, qui ex infelice, cuius meminimus, pugna supere

[ocr errors][ocr errors]

(a) Anonymus cap. VIII. & IX,

A

ftites Kiouiae reftiterant , poftquam familias rius cum Magyaris verfari coeperant , non fine ftupore animaduerterunt, eos affini libi, nec nisi dialecto diuerfa lingua vti; itaque non fine gaudio aborigines fuos confalucant , proftratique ad Almi pedes orant, vt quo. niam ipfi eadem cum Magyaris essent origi. ne, pateretur se iisdem confociari. Almus probe gnarus, quam vtilis fibi futura' ellet ad inuadendas nouas regiones Cumanicae gentis acceffio, continuo eos Mag yaris suis ad. scripsit, paribus deinceps & legibus , & iuribus fruituros. Cumani tanto beneficio laeti celerrimo cursu domum reuolarunt, atque iis, quae cum Almo transegerant , ex ordine narratis, magnam popularium partem ad ineundam cum Mag yaris societatem pertraxerunt, qui omnes cum coniugibus, liberis, atque propinquis feftinato itinere Kiouiam concef. sere, adducti a VII. capitaneis, quorum haec fuere nomina: Edu, Edumer, Etu, Bunger, Ousad, Boyta, & Retel. Atque hi sunt Cumani illi, quos Conftantinus Porphyrogenita Cabares appellat, Turcisque auxilio venisse atfirmat: Et copiofam , & bellicofam fuiffe gentem hanc oportuic, quod in expugnanda Hungaria Cumanorum virtus non mediocriter eluxerit. Cumanorum exemplum multi e Russiae nobilibus fecuti , ab Almo duce pariter beneuole accepci, Magyaris adnume.. raci sunt , qui poftea sub Arpado duce Ma. sonienfem agruin insedere.

« PreviousContinue »