Page images
PDF
EPUB

patria difceffu, placuit quamdam regiminis formam defcribere , qua populus, vna ac primores toto expeditionis tempore in of ficio continerentur, praecipuumque illud rei communis bene gerendae fundamentum, con cordia conftabiliretur. Quapropter, qui ceteris aetate, ac ipfa generis antiquitate anteibat Almus communibus fuffragiis fupre mus dux electus fuit, a cuius deinceps nu tu, et imperio tota gens Magyarica bello, paceque penderet. Ne autem poft eius obi tum in noui ducis electione, aemulationi ali quando, et, quae hinc oriri neceffe eft, domefticis diffidiis locus effet, iam tum virili Almi ftirpi hereditarium fecere principatum, id quod folennibus iuramentis, et fufo gentili ritu, in vnum vas fingulorum fanguine roboratum fuit: quo id fignificatum voluere, illius fanguinem effufum iri, qui fummo principi obedientiam detrectare, aut illum inter, et gentem difcordias ferere au furus effer. Ne porro fiue dux Almus fiue illis in principatu fucceffores fumma poteftate abuti poffent, illud quoque cautum,. vt reliquis capitaneis Almum fecutis, et eorum pofteris praecipuus femper, cum in ciuilibus, tum in militaribus dignitatibus honos haberetur, neue quisquam e Magyaris folius ducis arbitrio, aut vita priuari, aut in feruitutem poffit redigi; nifi de perfidia, et perduellione propalam prius conuictus effet. Quia vero eo confilio e patria difcedebant, vt nouas fibi terras aquirerent, folennis cum Almo duce pactio inita, vt non

[ocr errors]

9

ipfe modo, et ceteri capitanei; verum reliqui etiam expeditionis milites, tam in fpoliis bello obtinendis; quam in terris virtute fua expugnandis, pro dignitatis, merito-' rumue ratione ratam finguli partem confequerentur, ficque commune fieret omnibus, quod communibus viribus fuum feciffent (a). His domi prouide, fapienterque conftitutis, vniuerfus Magyarorum populus e CXVIII. familiis conflatus, pro capitaneorum VII. numero, in totidem turmas diuifus fuit, ingentique pecorum, alteriusue generis alimentorum vi fecum accepta, A. C. 884. 884. arduum, ac difficile iter iniit. Poft multos per ignotas, ac fere defertas regiones, errores, ad Volgae ripas primum peruentum eft, quo lintribus fuperato, per Sufudalenfem Ruffie 'prouinciam iter Kiouiam vsque continuatum, in cuius arcis vicinia fecun dum Boristenem noui hofpites anno demum infequente confederunt.

S. IV.

Rufforum prudentia in remouendis e ditione fua Magyaris

Tam diuturno irinere vix dubium eft, Magyaris cum alia vitae alimenta tum vero pecora, quae fecum e Scythia eduxerant,

[ocr errors]

(a) Anonymus cap. V. et VI. Chronicon M. Tarotzii P. I. cap. I.

fenfim defeciffe: vt adeo res ad quotidianum victum neceffarias aut a Ruffis petere, aut fi negabantur, easdem armata manu extorquere cogerentur. Kiouienfis dux fubdito. rum calamitate paullo vehementius commotus, clareque perfpiciens, fi nouus hic populus diutius in agro fuo hofpitaretur, egenae alioquin plebis facultates omnes exhaustum iri, vicinos Sufudalenfem, ac Nouogradenfem duces, cum conterminis fibi Cumanis euoca uit, fperans fore; vt eorum fuppetiis adiu tus, Magyaros e ditione fua exigeret: at fecus, quam optarat res accidit; commiffo enim praelio Magyari fumma fortitudine, & conftantia pro communi falute fua dimicantes, infigni victoria funt potiti: qua mirum quantum animati, non modo ftationem fuam porro tueri; verum etiam totam Kiouienfem regionem fub iugum mittere decreuerunt. Vrgentibus itaque arcis Kiouienfis oppugnationem Magyaris, dux Kiouiae, ceterique primores illic obfeffi, tum primum difcrimihis, in quod conjecti erant, magnitudinem fentire coeperunt. Quare, cum neque in fuis, neque in foederatorum viribus fe confidere poffe cernerent, confilium fane prudens, ac non modo rebus fuis opportunum, verum etiam Hungaris vtiliffimum iniere: Miffis quippe communi nomine ad Magyarorum caftra legatis, fuppliciter primum Almum orauerunt, ne exiguam eam Ruffiae plagam legitimo principi ereptum iret, progrederetyr potius meridiem verfus, atque illas regiones occuparet, in quibus olim Atila Scy

thice pariter fanguine ortus, non fine immortali nominis fui gloria dominatus fuerat, quaeque & amplitudine, & foli vbertate Ruf ficis terris longe antecellerent: Victoriam facilem illic, certamque fore, quod magni Atilae imperium in multas partes difcerptum, ab idmodi populis coleretur, qui armorum' rudes, vni rei pecuariae vacarent, paftores potius, quam milites. Ne vero fraude, ac dolo fecum agi exiftimaret Almus, obfides, viae duces, iumenta oneribus deuehendis neceffaria, alimenta item, ac pecudes magno numero datum iri pollicebantur legati. Inopinata haec Kiouienfium legatio, vbi in pleno ducum confilio recitata fuit, incredibilis ompes ardor inuafit fubditas olim Atilae regi prouincias vindicandi; atque ex eo die Al mus magni Atilae fe nepotem iactare, iusque fibi in omnia eius regna arrogare coepit. Quapropter datis, acceptisque obfidibus, pax fine mora data Kiouienfibus, curaeque omnes eo translatae, vt, quae ad nouam expeditionem aggrediendam opportuna erant, tempe. ftiue appararentur (a),

S. V.

Cumanorum VII. capitanei fuis cum agmi nibus multique Rufforum fe iungunt Magyaris.

Dum haec cum Ruffis aguntur, Cumani, qui ex infelice, cuius meminimus, pugna fuper

(4) Anonymus cap. VIII. & IX,

ftites Kiouiae reftiterant, poftquam familiarius cum Magyaris verfari coeperant, non fine ftupore animaduerterunt, eos affini fibi, nec nifi dialecto diuerfa lingua vti; itaque non fine gaudio aborigines fuos confalutant proftratique ad Almi pedes orant, vt quo. niam ipfi eadem cum Magyaris effent origine, pateretur fe iisdem confociari. Almus probe gnarus, quam vtilis fibi futura effet ad inuadendas nouas regiones Cumanicae gentis acceffio, continuo eos Magyaris fuis adfcripfit, paribus deinceps & legibus, & iuribus fruituros. Cumani tanto beneficio laeti celerrimo curfu domum reuolarunt, atque iis, quae cum Almo transegerant, ex ordine narratis, magnam popularium partem ad ineundam cum Magyaris focietatem pertraxerunt, qui omnes cum coniugibus, liberis, atque propinquis feftinato itinere Kiouiam conceffere, adducti a VII. capitaneis, quorum haec fuere nomina: Edu, Edumer, Etu, Bunger, Oufad, Boyta, & Retel. Atque hi funt Cumani illi, quos Conftantinus Porphyrogenita Cabares appellat, Turcifque auxilio veniffe atfirmat: Et copiofam, & bellicofam fuiffe gentem hanc oportuit, quod in expugnanda Hungaria Cumanorum virtus non mediocriter eluxerit. Cumanorum exemplum multi e Ruffiae nobilibus fecuti, ab Almo duce pariter beneuole accepti, Magyaris adnumerati funt, qui poftea fub Arpado duce Mofonienfem agrum infedere.

« PreviousContinue »