Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

Pro

ro eo, quo nullo non tempore ferebamur studio, vt iuuentus noftra Hungarica, ad Dei omnipotenis gloriam, fummi imperantis obfequium, ac ad communem denique patriae feliciratem consiliis suis aliquando promouendam, in illis potiffimum, quae huc faciunt, disciplinis exerceretur, cultiorum Europae gentium imitatione , et exemplo, vniuerfam Hungariae historiam, inde a fuis incunabulis, ad nostram vsque aetatem , iam olim, cum in conuictu regio Tyrnauienti illustrium adolescentum institutioni prąeeffemus, in compendium redegeramus, eo cum delectu , vt iis, quae admirationem dumtaxat in nobis commouere folent, praetermiffis, illa potius, quae ad maiorum virtutis aemulationem adolescentum animos suauiter excitent, probosque ex eisdem patriae ciues efforment, commemoraremus, quod etiam edita

Tyrnauiae anno 1770. Notitia rerum Hungaricorum tribus voluminibus comprehensa, praestare conati sumus.

Operis huius vtilitatem fatis fuperque comprobarunt honorifica exterorum aeque, ac domesticorum eruditorum de eodem iudicia, typis etiam vulgata; magis vero illud,

quod illico non catholicae folummodo, verum etiam acatholicae iuuentutis manibus teri inceperit: ve adeo distractis triennii spatio exemplaribus omnibus, idem opus nouis curis recognitum , et quantum pro exigui temporis, quod cypographi nouam editionem paulo vehementius vrgentes praestituerant, angustiis licuit, emendatum, auctumque ibidem fub principium anni 1774. praelo subiicere coacti fuerimus.

[ocr errors][merged small]

Altera haec editio non minore, quam prior auiditate accepta , tanto mox numero diripi coepit, vt paucos intra annos penitus sit diuendita: quod cum patriae historiae, ea, quam nos tenuinius, methodo conscriptae; Audiofiores animaduertissent, per literas, et nuncios maiorem in modum nos hortati sunt, vt ad tertium editionem apparandam animum, manumque admoueremus. Quamuis autem et auxiliaris episcopi in ecclesia Colocensi munus

, guo nos piae memoriae AVGVSTA MARIA THERESIA ante quadriennium auxit, et in Metropolitano capitulo Colocensi praepofiti maioris, quam ex IOSEPHI II. AVGVSTI gratia consecuti fumus, dignitas non parum nobis temporis ex otio literario detraherent, pro ardenti nihilominus in popularium nostrorum commoda ftudio, non potuimus non aequis 'amicorum votis deferre : itaque fubciliuis horis, totum

[ocr errors]

opus ad incudem reuocare, ac denuo quafi refundere aggrefli sumus, eo confilio, vt fimul adolescentum inftitutioni, simul adultiorum vsui deinceps deferuiret.

Hunc in finem magna eorum, quae aut obuia, aut fuperflua videbantur, parte inde resecta , scitu magis vtilia, ac ea praesertim, quae ad vetus ius publicum illuftrandum pertinebant, substituimus. Reperient illic lectores obscuriora quaedam fiue in diplomatibus, fiue in legibus noftris occurrere folita, clariore in luce efle pofita, abditas plurimorum decretorum, et innouatae inter, dum gubernationis caufas, atque occasiones summa fide, et candore explicatas , chronologiam denique, historiae facem, ad coae. vorum fcriptorum, et diplomatum fidem, qua licuit, diligentia exactam : vt adeo tertia haec Notitiae rerum Hungaricarum editio duabus praecedentibus multo fit locupterior, alque praestantior futura.

Fontes, quibus in opere hoc propemodum nouo vfi fumus, non alii fuere, quam regum nostrorum constitutiones , magno stu. dio cum fui temporis historia combinatae: diplomata dein, et literae publicae variis in operibus hactenus editae, ac eruditiffimae demum lucubrationes ,- quibus doctiffimi hac aetate viri diuerfas historiae nostrae partes

incredibili cum fuccessu, et vtilitate illuftra, runt, quorum plerosque suis locis non fine laude commemorauimus,

P

Scribendi ratio eadem est cum illa qua cunctis in opusculis noftris hucusque vci consueuimus: plāna nempe, atque 'placida, quam ab omni partium ftudio, inuidia, et odio alienus, ac folius veritatis cupidus 'dictauit animus, cumque lites componere potius, quam augere mens fuerit, fententias nostras a communi, receptaque hactenus opinione interdum discedentes, aut etiam graui nixas fundamento coniecturas rationum momentis firmalle contenti, ab illis, qui aliter , atque nos, sentiunt,afperiusinsectandis consulto abstinuimus : neque enim aut gloriae, aut regni in historia patria captandi studio, sed so. lius veritatis, et boni publici amore, animum ad scribendum applicuimus.

Haec paucis praefari visum eft : quid rripsa tertia, atque poftrema hac editione a nobis praestitum fit, quantumue haec prioribus antecellat, lector beneuole arbitrare, et vale,

Scribebam Coloczae XX. Augufti.

A. D. MDCCLXXXIV.

« PreviousContinue »