Page images
PDF
EPUB

4

Pro ro eo, quo nullo non tempore ferebamur' ftudio, vt iuuentus noftra Hungarica, ad Dei omnipotenis gloriam, fummi imperantis obfequium, ac ad communem denique patriae felicitatem confiliis fuis aliquando promouendam, in illis potiffimum, quae huc faciunt, difciplinis exerceretur, cultiorum Europae gentium imitatione, et exemplo, vniuerfam Hungariae hiftoriam, inde a fuis incunabulis, ad noftram vfque aetatem, iam olim, cum in conuictu regio Tyrnauienfi illuftrium adolefcentum inftitutioni praeeffemus, in compendium redegeramus, eo cum delectu, vt iis, quae admirationem dumtaxat in nobis commouere folent, praetermiffis, illa potius, quae ad maiorum virtutis aemulationem adolefcentum animos fuauiter excitent, probosque ex eisdem patriae ciues efforment, commemoraremus, quod etiam edita Tyrnauiae anno 1770. Notitia rerum Hungaricarum tribus voluminibus comprehenfa, praeftare conati fumus.

Operis huius vtilitatem fatis fuperque comprobarunt honorifica exterorum aeque, ac domefticorum eruditorum de eodem iudicia, typis etiam vulgata; magis vero illud,

quod illico non catholicae folummodo, verum etiam acatholicae iuuentutis manibus teri inceperit: vt adeo distractis triennii fpatio exemplaribus omnibus, idem opus nouis curis recognitum, et quantum pro exigui temporis, quod typographi nouam editionem paulo vehementius vrgentes praeftituerant, anguftiis licuit, emendatum, auctumque ibidem fubprincipium anni 1774. praelo fubiicere coacti fuerimus.

Altera haec editio non minore, quam prior auiditate accepta, tanto mox numero diripi coepit, vt paucos intra annos penitus fit diuendita: quod cum patriae hiftoriae, ea, quam nos tenuimus, methodo confcriptae, ftudiofiores animaduertiffent, per literas, et nuncios maiorem in modum nos hortati funt, vt ad tertiam editionem apparandam animum, manumque admoueremus. Quamuis autem et auxiliaris epifcopi in ecclefia Colocenfi munus, quo nos piae memoriae AVGVSTA MARIA THERESIA ante quadriennium auxit, et in Metropolitano capitulo Colocenfi praepofiti maioris, quam ex IOSEPHI II. AVGVSTI gratia confecuti fumus, dignitas non parum nobis temporis ex otio literario detraherent, pro ardenti nihilominus in popularium noftrorum commoda ftudio, non potuimus non aequis amicorum votis deferre: itaque fubcifiuis horis, totum

opus ad incudem reuocare, ac denuo quafi refundere aggreffi fumus, eo confilio, vt fimul adolefcentum inftitutioni, fimul adultiorum vfui deinceps deferuiret.

Hunc in finem magna eorum, quae aut obuia, aut fuperflua videbantur, parte inde refecta, fcitu magis vtilia, ac ea praefertim, quae ad vetus ius publicum illuftrandum pertinebant, fubftituimus. Reperient illic lectores obfcuriora quaedam fiue in diplomatibus, fiue in legibus noftris occurrere folita, clariore in luce effe pofita, abditas plurimorum decretorum, et innouatae interdum gubernationis caufas, atque occafiones fumma fide, et candore explicatas, chronologiam denique, hiftoriae facem, ad coae. uorum fcriptorum, et diplomatum fidem, quà licuit, diligentia exactam vt adeo tertia haec Notitiae rerum Hungaricarum editio duabus praecedentibus multo fit locupletior, atque praeftantior futura.

Fontes, quibus in opere hoc propemodum nouo vfi fumus, non alii fuere, quam regum noftrorum conftitutiones, magno ftudio cum fui temporis hiftoria combinatae: diplomata dein, et literae publicae variis in operibus hactenus editae, ac eruditiffimae demum lucubrationes, quibus doctiffimi hac aetate viri diuerfas hiftoriae noftrae partes

incredibili cum fucceffu, et vtilitate illuftra/runt, quorum plerosque fuis locis non fine laude commemorauimus.

Scribendi ratio eadem eft cum illa qua cunctis in opufculis noftris hucufque vti confueuimus: plana nempe, atque placida, quam ab omni partium ftudio, inuidia, et odio alienus, ac folius veritatis cupidus 'dictauit animus, cumque lites componere potius, quam augere mens fuerit, fententias noftras a communi, receptaque hactenus opinione interdum difcedentes, aut etiam graui nixas fundamento coniecturas rationum momentis firmafle contenti, ab illis, qui aliter, atque nos, fentiunt,afperius infectandis confulto abstinuimus: neque enim aut gloriae, aut regni in hiftoria patria captandi ftudio, fed folius veritatis, et boni publici amore, animum ad fcribendum applicuimus.

a

Haec paucis praefari vifum eft: quid reipfa tertia, atque poftrema hac editione nobis praeftitum fit, quantumue haec prioribus antecellat, lector beneuole arbitrare, et vale.

Scribebam Coloczae XX. Augufti.

A. D. MDCCLXXXIV.

« PreviousContinue »