Page images
PDF
EPUB

· SLI MA. » CHAT ZO ha al suo mkono CAROLO DATO Patricio Florentino.dem muir ob Druketb

$3.

10. Perlatis inopinatò literis ad me tuis, mi Carole, quanta, et quam nova fim voluptate perfufus, quando. quidem non eft ut pro re fatis queam dicere, volo ex dolore faltem, fine quo vix ulla magná hominibus delectatio conceffa eft, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre fane contendit, merum illud quidem gaudium effe dixerim, præfertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod fcribis, ternas te jam olim ad me dediffe, quas ego periiffe fcio, tum primum fincera illa infici, tristique defiderio conturbari, cœpta est læ titia; mox etiam gravius quiddam fubit, in quo vicem meam dolere perfæpe foleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius ufus neceflitudo mecum, five cafu, five lege conglutinavit, illos nulla re alia commendabiles affidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, ftudia, tam belle conciliaverant, illos jam pene omnes, aut morte, aut iniquiflima locorum diftantia invideri mihi, et ita confeftim è confpectu ple rumque abripi, ut in perpetua fere folitudine verfari mihi neceffe fit. Te, quod ais, ex quo Florentia difcefli, mea de falute folicitum, femperque mei memorem fuiffe, gratulor mihi fane, par illud utrique et mutuum accidiffe, quod ego me folum fenfiffe meo fortaffe merito arbitrabar. Gravis admodum, ne te celem, difceffus ille et mihi quoque fuit, eofque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot fimul fodales atque amicos tam bonos, tamque commodos una in urbe, longinqua illa quidem, fed tamen chariffima, invitum me, et plane divulfum reliquiffe. Teftor illum mihi femper sacrum et folenne futurum Damonis tumulum; in cujus fu nere ornando cum luctu et moerore oppreffus, ad ea quæ potui folatia confugere, et refpirare paulifper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam veftrum omnium gratiffimam mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revocaffe. Id quod ipfe jamdiu legiffe debes, fiquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te

nunc

[ocr errors]
[ocr errors]

nunc primum audio. Mittendum ego fane fedulo curáveram, ut effet ingenii quantulumcumque, amoris autem adverfum vos mei, vel illis paucis verficulis, emblematis ad morem inclufis, teftimonium haudquaquam obfcurum. .Exiftimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad fcribendum allicerem; mihi enim fi prior fcriberem, neceffe erat, ut vel ad omnes, vel fi quem aliis prætuliffem, verebar ne in cæterorum, qui id refciffent, offenfionem incurrerem; cum permultos adhuc fupereffe iftic fperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hac amiciffima literarum provocatione, et fcribendi officio ter jam repetito dubitas tibi à me jampridem refpondendi vices reliquorum expoftulatione liberafti. Quanquam fateor acceffiffe ad illam filentii caufam, turbulentiffimus ifte, ex quo domum reverfus fum, Britanniæ noftræ ftatus, qui animum meum paulo poft ab ftudiis excolendis, ad vitam et fortunas quoquo modo tuendas neceffario convertit. Ecquem tu inter tot civium commiffa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, receffum otio literario tutum dari putes poffe? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de ftudiis meis certior fieri postulas, fermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nifi effent Anglice fcripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuò. Poematum quidem quæ pars Latina eft, quoniam expetis, brevi mittam; atque id fponte jamdudum feciffem, nifi quod, propter ea quæ in pontificem Romanum aliquot paginis afperius dictà funt, suspicabar veftris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, et Petrarchæ veftro eadem in caufa, fed meæ, ut fcis, olim apud vos loquendi libertati, fingulari cum humanitate, dare confuevistis, eandem impetres (nam de te mihi persuasum est) ab cæteris amicis, quoties de veftris ritibus noftro more loquendum erit. Exequias Ludovici regis à te defcriptas libenter lego, in quibus Mercurium tuum, non compitalem illum et mercimoniis addictum, quem te nuper colere jocaris, fed facundum illum, Mufis acceptum, et Mercurialium virorum præfidem, agnofco. Reftat ut de ratione aliqua et modo inter nos conftet, quo literæ deinceps noftræ certo itinere utrinque commeare poffint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot noftri mercatores

negotia

5

negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii fingulis hebdomadis ultro citroque curfitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc folvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiariffimo, recte, ut fpero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatestæ, Clementillo minori, et fi quem alium noftri amantiorem novifti; toti denique Gaddianæ academiæ, falutem meo nomine plurimam dices. Interim vale. Londino, Aprilis 21. 1647.

HERMANNO MILLIO, Comitis Oldenburgici Oratori.

11. Ad literas tuas, nobiliffime Hermanne, 17 Decemb ad me datas, antequam refpondeam; ne me filentii tam diutini reum fortaffis apud te peragas, primum omnium oportet exponam, cur non refponderem prius. Primum igitur ne nefcias, moram attulit, quæ perpetua jam fere adverfatrix mihi eft, adverfa valetudo; deinde valetudinis caufa, neceffaria quædam et fubita in ædes alias migratio, quam eo die forte inceperam, quo tuæ ad me literæ perferebantur; poftremo certe pudor, non habuiffe me quicquam de tuo negotio quod gratum fore tibi judicaba Nam cum poftridie in dominum Frostium cafu incidiffem, exque eo diligenter quærerem, ecquod tibi refponfum etiamnum decerneretur? (ipfe enim à concilio valetudinarius fæpe aberam) refpondit, et commotior quidem, nihil dum decerni, feque in expedienda re ifta nihil proficere. Satius itaque duxi ad tempus filere, quam id quod moleftum tibi fciebam fore, extemplo fcribere, donec, quod ipfe vellem, tuque tantopere expetebas, libentiffime poffem fcribere; quod et hodie, uti spero, perfeci; nam cum in concilio præfidem de tuo negotio femel atque iterum commonefeciffem, ftatim ille retulit, adeóque in craftinum diem de refponfo quamprimum tibi dando conftituta deliberatio eft. Hac de re fi primus ipfe, quod conabar, certiorem te facerem, et tibi jucundiffimum, et mei in te ftudii indicium aliquod fore exiftimabam. Westmonafterio.

Clariffimo Viro LEONARDO PHILARE Athenienfi, Ducis Par menfis ad Regem Galliæ Legato.

*

12. Benevolentiam erga me tuam, ornatiffime Leonarde Philara, nec non etiam præclarum de noftra pro P. A. Defenfione judicium, ex literis tuis ad dominum Augerium, virum apud nos, in obeundis ab hac republica legationibus, fide eximia illuftrem, partim ea de re fcriptis cognovi: miffam deinde falutem cum effigie, atque elogio tuis fane, virtutibus digniffimo: literas denique abs te humaniffimas per eundem accepi. Atque ego quidem cum nec Germanorum ingenia, ne Cymbrorum quidem, aut Suecorum afpernari foleo, tum certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum ftudiis apud Italos fœliciter peractis, magno rerum ufu honores ampliffimos es confecutus, judicium de me non poffum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos fe militiæ labores pertuliffe teftatus fit, της παρ' Αθηναίων judožías vexa; quidni ego mihi gratuler, meque ornari quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam uno prifcorum Athenienfium artes, atque virtutes illæ celebratiffimæ, renafci tam longo intervallo, et reflorefcere videntur. Qua ex urbe cum tot viri difertiflimi prodierint, corum potiffimùm fcriptis ab adolefcentia pervolvendis, didiciffe me libens fateor quicquid ego in literis profeci. Quod fi mihi tanta vis dicendi accepta ab illis et quasi tranffufa ineffet, ut exercitus noftros et claffes ad liberandam ab Ottomannico tyranno Greciam, eloquentiæ patriam, excitare poffem, ad quod facinus egregium noftras opes pene implorare videris, facerem profecto id quo nihil mihi antiquius aut in votis prius effet. Quid enim vel fortiffimi olim viri, vel eloquentiffimi gloriofius aut fe dignius effe duxerunt, quam vel fuadendo vel fortiter faciendo θερες καὶ αυτονόμες ποιείσθαι τὰς Ἕλληνας ? Verum et aliud quiddam præterea tentandum eft, mea quidem fententia longe maximum, ut quis antiquam in animis Græcorum virtutem, induftriam, laborum tolerantiam, antiqua illa udia dicendo, fufcitare atque accendere poffit. Hoc fi • Pro Populo Anglicano Defenfio.

u

quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa infigni erga patriam pietate, cum fumma prudentia, reique militaris peritia, fummo denique recuperandæ libertatis priftinæ ftudio conjuncta, expectare debemus; neque ipfos fibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam effe confido. Vale.

Londino, Jun. 1652.

RICHARDO HETHO.

13. Si quam ego operam, amice fpectatiffime, vel in ftudiis tuis promovendis, vel in eorum fubfidio comparando, unquam potui conferre, quæ fane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis ferius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuiffe, ut et ecclefiæ paftorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratiflimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et fimul de republica præclare fentis, tum præcipue ex fingulari animi tui gratitudine, quæ nulla abfentia, nullo ætatis decurfu, extingui aut minui poteft, facile intelligo. Neque enim poteft fieri, nifi in virtute ac pietate, rerumque optimarum ftudiis, progreffus plufquam mediocres feciffes, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo effes. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, fi finis; fie velim existimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, fi tua commoda rationéfque ferrent, quod et tibi etiam in votis effe video, ut poffis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ ufus et ftudiorum effet. Verum de eo, prout numini vifum erit, tibique expediverit. Quod fcripferis deinceps, poteris, fi placet, noftro fermone fcribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecifti) nequando fcriptionis labor alterutrum noftrum fegniorem forte ad fcribendum reddiderit, utque fenfus animi nofter inter nos, nullis exteri fermonis vinculis conftri&tus, eo liberius expromere fe poffit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecifti, rectiffime committes. Vale.

Weftmonafterio, Decemb. 13. 1652.

« PreviousContinue »