Page images
PDF
EPUB

brevitatem cum copia conjunxerit, id eft, qui multa paucis abfolverit, princeps meo judicio Latinorum eft Salluftius. Has ego virtutes hiftorico ineffe putem oportere, qui facta dictis exæquaturum fe fperet. Verum quid ego tibi ista? ad quæ tu ipfe, quo es ingenio, per te fufficis; quíque eam ingreffus es viam, in qua fi pergis, neminem te ipfo doctiorem poteris brevi confulere: et uti pergas, quanquam tibi hortatu non opus eft cujufquam, ne omnino tamen nihil pro expectatione tua refpondiffe videar, quantum valere me auctoritate apud te finis, hortor magnopere atque auctor fum. Vale, tuáque virtute et fapientiæ acquirendæ ftudio macte esto.

Westmonafterio, Idibus Quintil. 1657.

HENRICO OLDENBURGO.

24. Quod 'Salmurium peregrinationis veftræ, ut puto, fedem incolumes perveniftis, gaudeo: hoc enim te non fefellit, id mihi imprimis gratiflimum fore; ut qui et te merito tuo diligam, et fufcepti itineris caufam tam effe honeftam atque laudabilem fciam. Quod autem audifti accerfitum ecclefiæ tam illuftri erudiendæ Antiftitem tam infamem, id mallem quivis alius in Charontis, quam tu in Charentonis cymba audiffes: verendum enim eft valde, ne toto cœlo devius fruftretur, quifquis tam fœdo auspice perventurum fe unquam ad fuperos putat. Væ illi ecclefiæ (Deus modo avertat omen) ubi tales ministri aurium caufa potiffimum placent, quos ecclefia, fi reformata vere vult dici, ejiceret rectius quam cooptaret. Quod fcripta nostra nemini nifi pofcenti impertifti, recte tu quidem et eleganter, neque ex mea folum, fed etiam ex Horatiana fententia fecifti;

Ne ftudio noftri pecces, odiumque libellis
Sedulus importes opera vehemente.-

Commorabatur vir doctus quidam, familiaris meus, fuperiore æftate Salmurii; is ad me fcripfit, librum illum iis in locis expeti: unum exemplar duntaxat mifi; refcripfit, placitum effe aliquot doctis, quibufcum, communicaverat,

ut

ut nihil fupra. Nifi iis rem gratam facturum me fuiffe exiftimaffem, parfiffem utique et tuo oneri et fumptui meo. Verum,

Si te forte meæ gravis uret farcina chartæ,
Abjicito potius, quam, quo perferre juberis,
Clitellas ferus impingas,-

Laurentio noftro, ut juffifti, falutem nomine tuo dixi: de cætero, nihil eft quod abs te prius agi, priufve curare ve lim, quam ut tu atque alumnus tuus recte valeatis, votorumque compotes ad nos quamprimum redeatis. Weftmonafterio, Calend. Sextil. 1657.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

25. Confeciffe te fine incommodo tam longum iter, et fpretis Lutetiarum illecebris, tanta celeritate eò contendiffe, ubi literato otio, doctorumq. confuetudine frui poffis, et magnopere lætor, et te tuæ indolis laudo. Illic quoad te continebis in portu eris; Syrtes et fcopulos, et Sirenum cantus alias tibi cavendum. Quin et vindemiam, qua oblectare te cogitas, Salmurienfein nimium fitire te nolim, nifi in animo quoque fit, muftum illud Liberi liberiore Mufarum latice quinta plus parte diluere. Verum ad hæc, me etiam tacente, hortatorem habes eximium, quem fi audis, tibimet profecto optime confulueris, et præftantiffimam parentem tuam fummo gaudio, et crefcente indies amore tui affeceris. Quod uti facere poffis, à Deo Opt. Max. petere quotidie debes. Vale, et ad nos quam optimus, bonifque artibus quam cultiflimus, fac redeas: id mihi præter cæteros jucundiffimum erit.

Weftm. Calend. Sextil. 1657.

Illuftriffimo Domino HENRICO DE Brass.

26. Impeditus per hofce dies occupationibus quibufdam, illuftriffime Domine, ferius refcribo quam volebam. Volebam enim eo citius, quod literas tuas multa jam nunc eruditione

eruditione plenas, non tam præcipiendi tibi quicquam (id quod à me honoris credo mei, non ufus tui caufa poftulas) quam gratulandi duntaxat, reliquiffe mihi locum videbam. Gratulor autem et mihi imprimis fœlicitatem meam, qui Salluftii fententiam ita commode explicaffe videar, et tibi tam affiduam illius auctoris fapientiffimi tanto cum fructu lectionem. De quo idem tibi aufim confirmare quod de Cicerone Quintilianus, fciat fe haud parum in re hiftorica profeciffe cui placeat Salluftius. Illud autem Ariftotelis præceptum ex rhetoricorum tertio quod explicatum cupis, fententiis utendum eft in narratione et in fide, moratum enim eft; non video quid habeat magnopere explicandum, modo ut narratio et fides, quæ et probatio dici folet, ea hic intelligatur, qua rhetor, non qua hiftoricus utitur: diverfæ enim funt partes rhetoris et hiftorici, five narrant, five probant; quemadmodum et artes ipfæ inter fe diverfæ funt. Quid autem conveniat hiftorico, ex auctoribus antiquis Polybio, Halicarnaffæo, Diodoro, Cicerone, Luciano, aliifque multis, qui ea de re præcepta quædam fparfim tradidere, rectius didiceris. Ego vero et ftudiis tuis et itineribus fecunda omnia atque tuta exopto, dignófque fucceffus eo animo ac diligentia, quam rebus quibufque optimis adhibere te video. Vale. Weftm. Decemb. 16. 1657.

Ornatiffimo Viro PETRO HEIMBACHIO.

27. Literas tuas Haga comitis dat. 18 Dec. accepi: ad quas, quoniam id tuis rationibus expedire video, eodem die, quo mihi funt redditæ, refcribendum putavi. In iis poft gratias actas ob beneficia nefcio quæ mea, quæ vellem fane non effent nulla, ut qui tua caufa quidvis cupiam, petis ut te per D. Laurentium oratori noftro in Hollandiam defignato commendarem: quod quidem doleo in me fitum non effe; cum propter pauciffimas familiaritates meas cum gratiofis, qui domi fere, idque libenter me contineo; tum quod is credo, è portu jam folvit, jamque adventat, fecumque habet in comitatu quem fibi ab epiftolis vult effe,

quod

quod tu munus apud eum petis. Verum in ipfo difceffu jam tabellarius est. Vale.

Westmonafterio, Decemb. 18. 1657.

JOANNI BADIEO Paftori ARAUSIONENSI.

28. Quod tardius ad te refcribo, vir clariffime et reverende, non recufabit, credo, nofter Duræus, quo minus tardioris culpam refcriptionis à me in ipfum transferam. Poftea enim quam fchedula illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii caufa egiffes atque perpeffus effes, copiam mihi fecit, non diftuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus difceffiffet, follicitus quam in partem filentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molino veftro Nemaufenfi, qui fuis de me fermonibus et amiciffima prædicatione, tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immifit. Et fane quanquam non fum nefcius, me vel eo quod cum adverfario tanti nominis publice juffus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel denique fcribendi genus longe latéque fatis innotuiffe; fic tamen exiftimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ exiftimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque effe fententia, plane video; qui veritatis Chriftianæ ftudio atque amore accenfus, tot labores pertuleris, tot hoftes fuftinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abeft, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certiflima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus unum ex tot millibus virorum, alioqui fapientum atque doctorum, ex ipfis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam infigne matque intrepidam Evangelii fui profeffionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate fingulari factum, ut ad te citius non refcriberim: cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infeftis undique hoftibus petitum atque obfeffum, circumfpicere, et meritò quidem, quo te poffes in extremo difcrimine, fi ita res tuliffet, recipere, et Angliam tibi in primis placuiffe, gaudebam equidem non uno nomine, te id confilii cepiffe; cum tui potiundi spe,

tum

tum te de mea patria tam præclare fentire: illud dolebam, non tum vidiffe me unde tibi hic apud nos præfertim Anglice nefcienti, pro eo ac deceret profpectum effet poffet. Nunc vero peropportune accidit ut minifter quidam Galli cus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ifta ecclefia qui plurimum poffunt, teque illis in locis non fatis tutò verfari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, fed ex ipfis auditum refero) cooptatum te illius miniftri in locum fummopere cupiunt, imino invitant; fumptufque itineris fuppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provifum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud fe libenter obeundum poffit conducere. Quare advola quamprimum, fi me audis, vir reverende, ad cupidiffimos tui, meffem hic meffurus, etfi commodorum hujus mundi fortaffe non ita uberem, tamen, quam tui fimilis potiflimum exoptant, animarum, ut fpero, numerofam: tibique perfuadeas, te viris bonis omnibus expectatiffimum effe venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale.

Wellmonafterio, April. 21. 1659.

HENRICO OLDENBURGO.

29. Silentii, quam petis veniam tui, dabis potius mei; cujus erant, fi memini, refpondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluntas, hoc enim perfuafiffimum tibi effe velim, fed vel ftudia, vel curæ domefticæ impediverant, vel ipfa fortaffe ad fcribendum pigritia, intermiffi officii reum facit. Quod fcire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut foleo: ab hiftoria noftrorum motuum concin nanda, quod hortari videris, longe abfum; funt enim filentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum hiftoriam concinnare, fed qui motus ipfos componere feliciter poffit, eft opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hoftibus nunc nuper fociatis, nimis opportuni inter has noftras civiles difcordias vel potius infanias, videamur; verum non illi gravius, quam nofmetipfi jamdiu flagitiis noftris, religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti fpero, propter fe gloriamque fuam, quæ nunc agitur, confilia impetufque

« PreviousContinue »