Page images
PDF
EPUB

folutionem, certe nec multum temporis, nec difpofitiones multas, nec ordinatam alterationem efflagitare. Quid fi'etiam caufa aliqua univerfalis concurrat cum proximo temperamento ad inducendam qualemcunque formam ne materia reperiatur vacua? Quod autem multiplices vifantur in animali operationes, id non à formis diftinctis partialibus petendum eft, fed ab animæ totalis eminentia, quæ quidem æquipollet formis fpecie diftinctis. Cæteras quæ occurrunt, levioris momenti objectiones ex compofito præterire libet, neque enim jugulant; faciliufque amoveri, et luculentius redargui poterunt, fi forte inter difputandum prolatæ fuerint in medium. Quocunque res redeat tametfi ego caufa cadam, caufa non cadet: fatis enim fuperque fuo marte valet ad fe defendendam invicta semper veritas; nec ad id alienis indiget adminiculis; et licet nobis aliquando fuperari, et peffum premi videatur, inviolatam tamen perpetuò fervat se, et intactam ab erroris unguibus; in hoc foli non abfimilis, qui fæpe involutum fe, et quafi inquinatum nubibus oftendit humanis oculis, cum tamen collectis in fe radiis, totoque ad fe revocato fplendore puriffimus ab omni labé colluceat,

In Feriis Eftivis Collegii, fed concurrente, ut folet, tota fere Academia Juventute.

ORATIO.

Exercitationes nonnunquam ludicras Philofophia Studiis non obeffe.

Cum ex ea urbe quæ caput urbium eft, huc nuper me reciperem, academici, deliciarum omnium, quibus is locus fupra modum affluit, ufque ad faginam, prope dixerim, fatur, fperabam mihi iterum aliquando otium illud literarium, quo ego vitæ genere etiam coeleftes animas gaudere opinor; eratque penitus in animo jam tandem abdere me in literas, et jucundiffimæ philofophiæ perdius et pernox affidere; ita femper affolet laboris et voluptatis viciffitudo amovere fatietatis tædium, et efficere, ut intermiffa repetantur alacrius. Cum his me incalentem ftudiis repente avocavit, atque abftraxit pervetufti moris fere annua celebritas, juffufque ego fum eam operam quam acquirenda fapientiæ primò destinaram, ad nugas transferre, et novas ineptias excogitandas: quafi jam nunc non effent omnia ftultorum plena, quafi egregia illa, et non minus Argo decantata navis ftultifera feciffet naufragium, plane denique ac fi ipfi Democrito materia jam ridendi deeffet. Verum date quæfo veniam, auditores; hic enim hodiernus mos, utut ego liberius paulo fum locutus, fane quidem non est ineptus, fed impenfe potius laudabilis, quod quidem ego jam mihi propofui ftatim luculentius patefacere. Quod fi Junius Brutus fecundus ille rei Romanæ conditor, magnus ille ultor regiæ libidinis, animum prope diis immortalibus parem, et mirificam indolem fimulatione vecordiæ fupprimere fuftinuit; certe nihil eft, cur me pudeat aliquantifper popoơoqŵs nugari, ejus præfertim juffu, cujus intereft, tanquam ædilis hos quafi folennes ludos curare.

Tum nec

mediocriter me pellexit, et invitavit ad has partes fubeun. das veftra, vos qui ejufdem eftis mecum collegii, in me nuperrrime comperta facilitas, cum enim ante præteritos menfes aliquam multos oratorio apud vos munere perfuncturus effem, putaremque lucubrationes meas qualefcunque etiam ingratas propemodum futuras, et mitiores habituras judices acum et Minoa, quam è vobis fere quemlibet, fane præter opinionem meam, præter meam fi quid erat fpeculæ, non vulgari fecuti ego accepi, imo ipfe fenfi, omnium plaufu exceptæ funt, immo eorum, qui in me alias propter ftudiorum diffidia effent prorfus infenfo et inimico animo generofum utique fimultatis exercendæ genus, et regio pectore non indignum; fiquidem cum ipfa amicitia plerumque multa inculpate facta detorquere foleat, tunc profecto acris et infesta inimicitia errata forfitan multa, et haud pauca fine dubio indiferte dicta, leniter et clementius quam meum erat meritum interpretari non gravabatur. Jam femel unico hoc exemplo vel ipfa demens ira mentis compos fuiffe videbatur, et hoc facto furoris infamiam abluiffe. At vero fummopere oblector, et mirum in modum voluptate perfundor, cum videam tanta doctiffimorum hominum frequentia circumfufum me, et undique ftipatum : et rurfus tamen cum in me defcendo, et quafi flexis intror. fum oculis meam tenuitatem fecretus intueor, equidem fæpius mihimet foli confcius erubefco et repentina quædam ingruens mæftitia fubfilientem deprimit et jugulat lætitiam. Sed nolite, academici, fic me jacentem et confternatum, et acie oculorum veftrorum tanquam de coelo tactum, nolite quæfo fic deferere; erigat me femianimum, quod poteft, et refocillet veftri favoris aura, ita fiet, ut, vobis authori bus, non admodum grave fit hoc malum; at remedium mali vobis exhibentibus, eo jucundius et acceptius; adeo ut mihi fuerit perquam gratui fic fæpius examinari, modo liceat à vobis recreari me toties et refici. At ô interim fingularem in vobis vim, atque eximiam virtutem, quæ tanquam hafta illa Achillea, Vulcani munus, vulnerat et medicatur! Cæterum nec miretur quifpiam, fi ego tot eruditione infignes viros, totumque pene academiæ florem huc confluxiffe, tanquam inter aftra pofitus triumphem; vix etenim opinor plures olim Athenas adventaffe ad audiendum duos oratores fummos Demofthenem et Æfchinem de

[blocks in formation]

principatu eloquentiæ certantes, nec eam unquam fœlicitatem contigiffe peroranti Hortenfio, nec tot tam egregieliteratos viros condecoraffe orantem Ciceronem; adeo ut quamvis ego hoc opus minus foeliciter abfolvero, erit tamen mihi honori non afpernando in tanto concurfu conventuque præftantiffimorum hominum vel verba feciffe. Atque hercle non poffum ego nunc, quin mihi blandiufcule plaudam, qui vel Orpheo, vel Amphione multo fim meo judicio fortunatior: hi enim chordulis fuavi concentu adfonantibus digitos tantum docte et perite admovebant; eratque in ipfis fidibus, et in apto dextroque manuum motu æqualis utrinque pars dulcedinis: atqui ego fi quid hodie laudis hinc reportavero, ea fane et tota erit et vere mea, tantoque nobilior, quanto ingenii opus vincit ac præftat manuum artificium. Deinde hi faxa, et feras, fylvafque ad fe trahebant, et fi quos homines, rudes illos et agreftes: at ego doctiffimas mihi deditas aures, et ab ore meo pendentes video. Noviffime agreftes illi, et feræ jam fatis notam et complures exauditam fequebantur nervorum harmoniam; vos vero huc rapuit, et jam detinet fola expectatio. Sed tamen academici, hic vos imprimis commonefactos volo, me non hæc gloriofus crepuiffe; utinam enim mihi vel in præfentia concederetur melleum illud, feu verius nectareum eloquentiæ flumen quicquid unquam Attica vel Romana ingenia imbuebat olim, et quafi cœlitus irrorabat, utinam mihi liceret omnem penitus Suade medullam exugere, et ipfius etiam Mercurii fcrinia fuffurari, omnefque elegantiarum loculos funditus exinanire, quo poffim aliquid tanta expectatione, tam præclaro cœtu, tam denique terfis et delicatis auribus dignum adferre. Ecce, auditores, quo me raptat et impellit vehementiffimus ardor et prolubium placendi vobis, quippe de improvifo me provectum fentio in ambitionem quandam, fed eam fane piam, et honeftum, fi hoc fieri poteft, facrilegium. Et certe exiftimo haudquaquam mihi opus effe Mufarum auxilium implorare et expofcere, iis enim me circumfeptum puto, qui Mufas omnes fpirant et Gratias, totumque reor Helicona, et quæcunque funt alia Mufarum delubra ad hunc diem celebrandum omnes fuos effudiffe alumnos; adeo ut credibile fit jam nunc propter eorum abfentiam lugere et deflorefcere Parnaffi lauros; unde profecto fruftra erit Mufas, et Charites, et Libentias

ufquam

ufquam terrarum quæritare, quam in hoc loco; quod fi ita fit, neceffe eft protinus ipfam barbariem, errorem, ignorantiam, et omne illud mufis invifum genus quam celerrimè aufugere ad afpectum veftrum, et fub diverfo longe cœlo abfcondere fefe; atque deinde quidem quid obftat, quo minus quicquid eft barbaræ, incultæ, et obfoletæ locutionis abigatur exemplò ab oratione mea, atque ego afflatu veftro, et arcano diftinctu difertus et politus fubito evadam. Utcunque tamen vos, auditores, obteftor, ne quem veftrum pœniteat meis paulifper vacaffe nugis; ipfi enim dii omnes, cœleftis politiæ cura ad tempus depofita, depugnantium homunculorum fpectaculo fæpius interfuiffe perhibentur; aliquoties etiam humiles non dedignati cafus, et paupere hofpitio excepti, fabas et olera narrantur esitasse. Obfecro itidem ego vos, atque oro, auditores optimi, ut hoc meum quale quale conviviolum ad fubtile veftrum et fagax palatum faciat. Verum etiamfi ego permultos noverim fciolos quibus ufitatiflimum eft, fi quid ignorarunt, id fuperbe et infcite apud alios contemnere, tanquam indignum cui operam impendant fuam: quemadmodum hic dialecticam infulfe vellicat, quam nunquam affequi potuerit; ille philofophiam nihili facit, quia fcilicet formofiffima dearum natura nunquam illum tali dignata eft honore, ut fe nudam illi præbuerit intuendam: ego tamen festivitates et fales, in quibus quoque perexiguam agnofco facultatem meam, non gravabor, ut potero, laudare; fi prius hoc unum addidero, quod fane arduum videtur, et minime proclive, me jocos hodie feriò laudaturum. Atque id non immeritò quidem, quid enim eft quod citius conciliet, diutiufque retineat amicitias, quam amoenum et feftivum ingenium? et profecto cui defunt fales, et lepores, et politulæ facetiæ, haud temere invenietis cui fit gratus et acceptus. Nobis autem, academici, fi quotidiani moris effet indormire et quafi immori philofophiæ, et inter dumos et spinas logica confenefcere citra ullam enim relaxationem, et nunquam conceffo refpirandi loco, quid, qua fo, aliud effet philofophari, quam in Trophonii antro vaticinari, et Catonis plus nimio rigidi fectam fectari; immo dicerent vel ipfi rusticani, finapi nos victitare. Adde quod, quemadmodum qui lucta et campeftri ludo affuefcunt fe, multo cæteris valentiores redduntur, et ad omne opus paratiores; ita pariter

ufu

« PreviousContinue »