fpecialium finium pro varietate effectorum diftinctiones. Diftinguitur ab Ariftotele, de Anima, l. 2, 4, ❝ finis cujus, et finis cui:" finis cujus, eft finis operæ, five operandi; finis cui, eft finis ipfius operis, e. g. in domo ædificanda; finis cujus, five operæ, eft domus; finis cui, five ipfius operis, i. e. domus ædificatæ, eft aptitudo ad habitationem. Afferuntur et aliæ distributionis fines, quæ ad finem cui pertinent ut ex Ariftot. Mag. Mor. 1, 2," finis alius eft perfectus, alius imperfectus;" vel, quod idem est, ex aliis,"finis est fummus, aut fubordinatus."Summus autem eft, qui propter se expetitur: eftque vel univerfalis, omnib. fcilicet rebus communis, vel fpecialis, cuique fpeciei peculiaris et proprius, Subordinatius autem non tam finis eft, quàm deftinatum quiddam ad finem: et effe fummum vel fubordinatum, effe univerfale vel fpeciale, ad alia æque argumenta pertinet, atque ad finem. Poftremò, lex distributionis jubet partes distributionis effe oppofitas: at inter fummum et fubordinatum oppofitio nulla eft. Ad omnes igitur omnium rerum fines intelligendos, unica finis definitio fatis eft; ut id fit cujus gratia res eft: utrum autem fit fummus an fubordinatus, univerfalis an fpecialis, id logica non fpectat, fed inferioribus quibufvis difciplinis relinquit. CAP. IX. De Effecto. "Effectum eft, quod è caufis exiftit." Effectum cùm fit vi omnium caufarum, à caufa tamen principe, fcilicet efficiente, effectum denominatur. Sed quoniam, fi propriè loquimur, effectum ab efficiente folo efficitur, omnium autem caufarum vi eft, idcirco non definitur ex denominatione quòd à caufis efficitur, fed ex re potius, i. e. ex communi caufarum vi, quod è caufis eft vel exiftit. Jam illud hîc monendum eft, ex cap. 2, quod in caufa explicanda monuimus, effectum effe argumentum abfolute cum caufa five caufæ confentaneum, i. e. caufam abfolutè arguere; ita ut quemadmodum pofita caufa, ponitur effectum; fic pofito effecto, ponatur caufa: ut enim caufæ dant effe effecto, ita effectum effe fuum habet à caufis, i. e. ab efficiente, ex materia, per formam, formam, propter finem exiftit. Effectum igitur caufas arguit, et ab iis viciffim arguitur; fed non pari ratione: effectum enim arguit caufam effe aut fuiffe, Græcis or; caufa autem, quare fit effectum demonftrat, Græcis diót. Caufæ funt priores et notiores effectum, ut pofterius, ita minus arguit. Sic argentum materia poculi, magis arguit et manifeftum reddit naturam poculi, quàm poculum argenti. Interdum autem effecta, non per fe quidem, fed nobis notiora, clarius caufas arguunt, quàm arguuntur à caufis. Sic etiam Ariftoteles, Poft. 1, 10, "nihil prohibet eorum quæ fe reciprocè arguunt," ut caufa et effectum, ❝id notius nonnunquam effe quod non eft caufa.” "Sive igitur gignatur, five corrumpatur, five modo quolibet moveatur quidlibet, hic motus et res motu facta effectum dicitur." Ut caufarum modi quidem fuere, ita nunc effectorum quidam his verbis oftenduntur. Modi effectorum generales funt, vel fpeciales. Generales funt vel motus quilibet, quæ "operatio et actio" dicitur; vel res motu factæ, quæ funt opera. Modi fpeciales, five exempla fpecialia, funt" generatio, corruptio, et fimilia," à phyficis petita. Caufa enim corrumpens eft caufa procreans corruptionis. Notandum autem eft hic rem quamlibet, non motam, fed " motu factam, effectum" dici; nulla enim res corrupta corrumpenti contraria est. Hujus loci funt laudes et vituperationes, quarum pleni funt libri facri et prophani. A factis enim quifque potiffimum laudatur et vituperatur. Huc etiam dicta fcriptaque referenda funt; confilia item et deliberationes, etiamfi ad exitum perductæ non fuerint. Neque enim facta folùm, fed etiam confulta et cogitata pro effectis habenda funt. Horatius "Sunt etiam effecta virtutum et vitiorum." hoc modò ebrietatis effecta defcribit : Quid non ebrietas defignat? operta recludit," &c. Volunt hic plerique Rami interpretes motus doctrinam, utpote rei generalis, ad logicam pertinere ; fed non rectè. Quid enim poteft logica docere de motu, quod naturale et phyficum non fit?" Scientias," inquiunt, ex Ariftot. Phys. 8, 3, "et opiniones, motu uti omnes." Utuntur quidem, fed ex natura, quam phyfica docet, petito. Sic logica ra tione utitur, nec tamen rationis naturam, fed ratiocinandi artem docet. Omnis quidem caufa movet, effectum movetur; nec tamen quid moveat aut moveatur, fed quid arguat aut arguatur logicus confiderat. Ipfum etiam " arguere et argui" non quatenus motus eft, aut res motu facta, fed quatenus relatione quadam arguendi vel facultatem ratiocinandi juvat vel artem tradit, ad logicam pertinet. Duos hic canones caufæ et effecti communes, quamvis in phyfica potiùs quàm in logica tractandos, ut multa alia quæ Ariftotelici congerere huc folent, tamen quia fæpe occurrunt et fallaces funt, appendiculæ in modum libet cum fuis cautionibus hic attingere. Primus eft, "qualis caufa, tale caufatum :" ex Ariftot. 2 Top. c. 9. Quod verum non est primò in caufis per accidens: ut, hic futor eft vir bonus;" at non ergo "bonos confuit calceos;" poteft enim effe futor non bonus. Secundò, non in caufis universalibus: ut, "fol omnia calefacit;" at non " idcirco ipfe eft calidus." Tertiò, non in caufis voluntariis, nifi velint. Quartò, fi res in qua effectum eft producendum, id per naturam fuam recipere non poteft. .. Canon fecundus eft, propter quod unumquodque est tale, illud est magis tale:" Arist. 1 Post. c. 2. Scilicet primò rurfus in caufis per fe: ut, "hic eft ebrius;" non ergo "vinum magis ebrium." Secundò, fi id à quo tales denominantur utrique infit: ut, "cera fit mollis à fole; non ergo fol eft mollior." Tertiò, fi caufa illa recipiat magis et minus: non ergo fi filius eft homo propter patrem, pater propterea magis homo." Sed canon hic valet præcipuè in caufis finalibus: ut, "hic ftudiis dat operam propter quæftum; quæftui igitur ftudet magis." 66 66 CAP. X. De Subjecto. "Argumentum modo quodam confentaneum fuccedit, ut fubjectum et adjunctum." Abfoluta enim confenfio caufæ et effecti hanc modo quodam confenfionem fubjecti et adjuncti meritò præceffit. Modo quodam confentire cum cum re quam arguunt dicuntur, quæ leviter et extrinfecus tantum confentiunt, i. e. citra rationem effentiæ; cùm non ut caufa effecto, ita fubjectum det effe adjuncto; neque hoc ab illo effentiam accipiat. De fubjecto prius eft agendum etenim fubjectum omne fuis adjunctis natura prius eft, et quodammodo fe habet ad adjunctum, ut caufa ad effectum. "Subjectum eft, cui aliquid adjungitur." Hoc argumentum Cicero "rem fubjectam" appellat, quia nimiruin alicui fubjicitur; fubjici autem id dicitur, cui, cùm ex caufis conftitutum jam eft, aliquid tanquam additamentum quoddam præter caufas adjungitur: adjungitur itaque aliquid, quod alteri, nempe subjecto, perfecto jam fuifque caufis conftituto, extrinfecus five præter effentiam accedit. Subjectum ergo eft quod ad aliquid arguendum eft affectum, quod fibi præter illam effentiam, quam è caufis habet, infuper accedit. Ut caufa, ita et fubjectum fuos quofdam habet modos: fubjici enim aliquid dicitur vel recipiendo adjuncta vel oc-. cupando. Unde fubjectum diftingui poteft in recipiens, quod Græce dexlix appellant, et occupans quod objectum dici folet, quia in eo adjuncta occupantur. Recipiens vel in fe recipit adjuncta, vel ad se: recipiens in fe adjuncta, vel fuftinet ea et quafi fuftentat, quæ idcirco infita et inhærentia appellantur, vel continet, ut locus locatum. Primus ergo modus eft cùm fubjectum recipit adjuncta infita five inhærentia. Sic anima eft fubje&tum fcientiæ, ignorantiæ, virtutis, vitii; quia hæc animæ adjunguntur, i. e. præter effentiam accedunt: corpus fanitatis, morbi, roboris, infirmitatis, pulchritudinis, deformitatis; quia corpori quidem infunt, fed præter effentiam. Secundus modus eft fubjecta adjuncta in fe continentis, i. e. loci. Sic locus eft fubjectum rei locatæ, five in quo res locata continetur. Sic philofophi divinis entibus, licet parte et magnitudine carentibus, attribuunt locum. Sic geometræ locum locique differentias in rebus geometricis. Phyfici multo etiam diligentius in rebus phyficis confiderant, in mundo, in elementis fimplicibus, in rebus compofitis. Hinc nonnulli dialectici fuæ artis amplificandæ ftudio, ut motus, ita loci doctrinam in logica tractandam effe contendunt. Verùm cùm locus externa fit affectio cujuf vis naturæ five corporeæ five incorporeæ, miror quid illis, Rami præfertim difcipulis, in mentem venerit, ut cùm argumenta, i. e. non res, fed rationes fubjectum effe logica doceant; res tamen aut rerum naturalium affectiones, motum, locum, tempus in logica tractandas effe ftatuerent. Locus inquiunt omnium omninò rerum communis eft: ergo, inquam, ad artem aliquam non corporum duntaxat, fed rerum naturalium omnium five phyficam, univerfalem, non ad logicam pertinet: quæ non quid fit locus, spatiumne an fuperficies corporis ambientis, fed quomodo arguat rem locatam, id folùm confiderat; nempe ut fubjec tum arguit adjunctum. Tertius modus eft fubjecti ad vel circa fe recipientis adjuncta; quæ idcirco "adjacentia et circumftantiæ❞ appellantur. Sic homo eft fubjectum divitiarum, paupertatis, honoris, infamiæ, veftitus, comitatus, et eorum ferè quæ dicuntur antecedentia, concomitantia, confequentia," fi quam omninò affectionem inter fe habent non neceffariam ; quæ caufarum et effectorum quæque ab his orta funt argumentorum affectio duntaxat effe folet. Hactenus de fubjecto recipiente. Quartus modus eft fubjecti occupantis, in quo nimirum adjunctum occupatur et exercetur: atque hoc propriè objectum dicitur. Sic fenfilia fenfuum, et res virtutibus ac vitiis propofitæ, fubjecta vitiorum et virtutum hoc modo. nominantur. Color eft fubje&tum vifus, fonus fubjectum auditus; quia hi fenfus in his fenfilibus occupantur et exercentur. Virtutes et vitia declarantur in ethicis hoc argumento: temperantia et intemperantia, voluptate; fortitudo et ignavia, periculis; liberalitas et avaritia divitiis. Sic res numerabilis arithmetica; menfurabilis, ut ita dicam, geometriæ fubjicitur. Ejufmodi fubjecto Cicero 2 Agrar. difputat, inter Campanos nullam contentionem effe, quia nullus fit honor: "Non gloriæ cupiditate," ait, "efferebantur, propterea quòd ubi honos publicè non est, ibi cupiditas gloriæ effe non poteft," &c. |