Page images
PDF
EPUB

filius Æneæ, ergo non eft Æneæ pater. Sed quoniam relatorum unum conftat ex mutua alterius affectione, mutuæque fibi, ut diximus, caufæ atque effecta funt, confectarium hoc inde eft quod fequitur.

"Relata fimul funt natura: ut qui alterum perfectè norit, norit et reliquum."

Relata autem fimul effe natura docuerunt et veteres logici, Ariftoteles, Damafcenus, et alii; relatáque fe mutuò inferre mutuóque tollere; ut pofito patre, ponatur filius; fublato, itidem tollatur: etiamfi enim ille manet qui filius fuit, non tamen filius manet. Neque folùm unum exiftere nequit fine altero, fed ne intelligi quidem. Neceffe eft igitur, quod et meminit Ariftot. Top. 3, "Ut alterum in alterius definitione comprehendatur ;' útque alterum perfecte, i. e. definite, qui norit, norit continuò alterius definitionem; quæ ficuti et effentia eorum, reciproca est. Supra itaque Ramus definivit fubjectum, cui aliud adjungitur;" non, " quod alteri fubjicitur," ut alii malebant; etiamfi his verbis non modò effentia fubjecti, fed etiam notatio contineri videatur: deinde adjunctum definivit, “cui aliquid fubjicitur," non quod alteri adjungitur, quia subjectum et adjunctum relata funt; et fubjectum adjuncti, adjunctum fubjecti, ex qua alterum alterius mutua affectione conftat, ea erat definiendum, quæ ipforum effentia eft. Ad exempla nunc veniamus.

Pro Marcello: "Ex quo profectò intelligis quanta in dato beneficio fit laus, cùm in accepto tanta fit gloria." Hic dare et accipere relata funt, quorum unius confequens ex confequente alterius intelligi ait Cicero. Martialis in Sofibianum, l. 1.

"Tum fervum fcis te genitum, blandéque fateris;

Cùm dicis dominum, Sofibiane, patrem.'

[ocr errors]

Arguebat fe fervum effe genitum Sofibianus, dum negare videbatur, quia dominum vocabat patrem. Sic apud Quintilianum, l. 5, c. 10. "Si portorium Rhodiis locare honeftum eft, et Hermacreonti conducere." Quomodo et in Oratore Perfecto Tullius: "Num igitur eft periculum, ait, nequis putet in magna arte et gloriofa turpe effe docere alios id quod ipfi fuerit honeftum difcere?" Apud

Ovidium in ætatis ferreæ defcriptione, Metam. 1, varia relatorum exempla afferuntur:

ઃઃ

[ocr errors]

Non hofpes ab hofpite tutus,

Non focer à genero: fratrum quoque gratia rara eft.
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti :
Lurida terribiles mifcent aconita novercæ:
Filius ante diem patrios inquirit in annos."

Atqui argumentum talis relationis contrarium nihil habet, immo arguit mutuas caufas :" ut fum tuus pater ; tu es igitur meus filius. At quum dico, fum tuus pater; non igitur fum tuus filius, tum contraria verè funt; atque ex ipfa quidem hac mutua relatione.

CAP. XV.

De Adverfis.

"Adverfa funt contraria affirmantia, quæ inter fe velut è regione abfolutè adverfantur."

[ocr errors]

Sic etiam à Cicerone appellantur in Topicis. Sunt contraria, quia eorum unum uni tantum opponitur; ut honeftum turpi: duo n. duntaxat poffunt fibi invicem è regione adverfari. Sunt affirmantia; quia unum uni opponitur, ut res rei; quod fupra demonftratum eft, et infra clarius patebit. His autem verbis "è regione abfolutè adverfantur," nihil aliud quàm directa oppofitio, adeóque maxima, intelligitur; qualis eft inter duo puncta diametri in eodem circulo. His etiam verbis diftinguuntur adverfa à fuis mediis, quæ inter fe et cum extremis difparantur. Abfolutè; i. e. omninò, perfectè; ut in confentaneis, quæ abfolutè confentiebant. Ramus perpetuò dixerat: fed affentior aliis, qui abfolutè malunt; nam perpetuò opponi, omnib. oppofitis etiam relatis, commune eft, quatenus oppofita funt, i. e. ratione et re diffentiunt. Abfolutè autem addi. tur, ut hac particula diftingui adverfa poflint à relatis, in quibus confenfio quædam eft, quatenus alterum ex mutua

conftat

conftat alterius affectione, cujufmodi hic omninò nulla eft. Sic albor et nigror, calor et frigus opponuntur.

દુઃ

Ariftoteles, contraria (fic enim adverfa vocat Categ. 6) definit, "quæ plurimum inter fe diftant in eodem genere:" et rurfus Categ. 8, "Contraria funt vel in eadem fpecie, vel in eodem genere." Quem Cic. eft fecutus in Top. et Galen de Opt. fecta. Verùm adverfa, ut docet idem Arist. cap. de Contrariis, non in eodem folùm genere plurimum differunt, ut album et nigrum, verum etiam in contrariis, ut juftitia et injuftitia; vel ipfa genera, ut bonum et malum, virtus et vitium. Quid quod in eodem genere differre, commune videtur adverfis cum relatis: pro eodem igitur genere, rectius in definitione ponitur è regione, prout Cicero, interpretatur.

Eneid. 11.

"Nulla falus bello; pacem te pofcimus omnes.' Libertas et fervitus apud Tibullum, 1. 2.

[ocr errors]

"Sic mihi fervitium video, dominámque paratam ;" Tu mihi libertas illa paterna vale."

Sic confilium et cafus; pro Marcello: "nunquam enim temeritas cum fapientia commifcetur, nec ad confilium cafus admittitur." Et Parad. 1, contra Epicureos: “illud tamen arctè tenent accuratéque defendunt, voluptatem esse fummum bonum: quæ quidem mihi vox pecudum videtur, non hominum, &c." Pecudem et hominem adverfa Cicero oppofuit: voluptas pecudis bonum eft, non igitur hominis. Ufus enim hujus argumenti non in qualitatibus duntaxat, ut vulgò putant, verùm in fubftantiis etiam et quantitatibus, immo omnibus in rebus verfatur : id quod Ariftot. non diffitetur, cùm ait Phil. x, 3, "Contraria

etiam ad primas entis differentias referri : et rurfus; "in omni genere contrarietatem effe." Contrarietas deinde argumentum effe logicum ab omnibus agnofcitur: nihil ergo obftat quominus ad quævis rerum genera pertineat. Quædam denique formæ vel maximè fubftantiæ funt: formas autem specificas omnes fibi invicem adverfas effe, apud omnes receptiffimum eft: immo verò major videtur effe formarum contrarietas quàm qualitatum; qualitates enim commifceri facile poffunt, formæ vix unquam. Quod ergo

idem Ariftot. alibi docet, fubftantiæ et quantitati nihil effe contrarium, id non ratione tantùm, fed ipfius etiam teftimonio. fuprà citato refellitur; non fubftantiarum autem pugna etfi non phyfica, logica tamen eft, dum ex altera fubftantia fingulari affirmata, negatur altera.

CAP. XVI.

De Contradicentibus.

"Contraria negantia funt, quorum alterum ait, alterum negat idem." Ab altero negante fic nominantur in puris enim negantibus, ut loquuntur, nullus est rationis ufus. Atque hinc demum nunc clarius patet, quænam effent contraria affirmantia: de quibus cùm dictum eft, de negantibus quoque eft dictum quod fatis fit.

"Ea funt contradicentia aut privantia.

"Contradicentia funt contraria negantia, quorum alterum negat ubique:" ut juftus, non justus; animal, non animal; eft, non eft.

"Contradicentia funt contraria," quia una negatio uni affirmationi opponitur, et contrà; immo fine medio. Sic etiam Ariftot. Poft. 1, 2, "Contradictio eft oppofitio cujus nullum eft medium per fe." Quorum alterum negat ubique; i. e. in re qualibet: negare enim ubique eft de re qualibet dici, de qua affirmatum non dicitur; ut de quo videt non dicitur, de eo non videt dicitur. Unde illud vulgò dictum, "contradicentia funt omnia :" et illud Ariftot. 1, Post. 1, 2, “quodvis verè eft vel affirmare vel negare verè affirmare et negare fimul, impoffibile eft," et Top. 6, 3, de qualibet re vel affirmatio vel negatio verè dicitur." Alterum autem negare ubique dicitur, vel exprefsè vel implicitè. Exprefsè ut fuprà, cum negandi particula implicitè, cùm reipfa non minus contradicit et repugnat alteri, quàm fi verbo negaret; ut corpus infi nitum, proprietas communis. Vulgò vocatur contradictio

in adjecto; quia id fubjecto adjungit quod fubjectum planè tollit; atque ita contradictionem implicat. Atque hinc etiam eft quòd contradicentia medio carent non folùm participationis, verum etiam negationis, quia neceffe eft affirmare vel negare unum quodvis de altero. Sic etiam Boethius in Topicis: "inter affirmationem et negationem nulla eft medietas." Contradicentium porrò exempla hæc funt. In defenfione Murænæ contradicitur fententiis Catonis et Ciceronis ; illius Stoici, hujus Academici. Dialogus est his verbis: nihil ignoveris: immo aliquid, non omnia. Nihil gratiæ caufa feceris: immo ne refiftito gratiæ, cum officium et fides poftulabit. Mifericordia commotus ne fis; etiam in diffolvenda feveritate: fed tamen eft aliqua laus humanitatis. In fententia permaneto: enim verò nifi fententia alia vicerit melior." In hoc exemplo quadruplex contradictio eft; nihil ignoveris; nonnihil ignoveris : nihil gratiæ caufa feceris; nonnihil gratiæ caufa feceris, &c. Martial. 1. 1.

"Bella es; novimus: et puella; verum eft:
Et dives; quis enim potest negare?
Sed dum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives, neque bella, nec puella es.'

[ocr errors]

Cicero in Tufc. cogit hoc argumento Atticum Epicureum fateri mortuos miferos non effe, fi omnino non fint, ut Epicurei credebant. "Quem effe negas; eundem effe dicis: cùm enim miferum effe dicis, tum eum qui non fit, effe dicis." Sic Terentianus Phædria Dori eunuchi dictum elevat, quòd affirmaffet prius, quæ pòft inficiaretur: modò ait, modò negat.

Sunt qui contradictionem nullam effe ftatuunt, nifi axiomaticam; de qua lib. 2. Verùm fi affirmatio et negatio topica datur, ut fuprà demonftravimus, neceffe eft dari quoque topicam contradictionem: qualis eft illa Rom. 9, "Vocabo non populum meum, populum meum; et non dilectam, dilectam." In diftinctionibus etiam frequentiffimus eft hujus contradictionis ufus; præfertim ubi alterum diftinctionis membrum apta voce exprimi non poteft: ut dialecticæ materia eft ens, et non ens; lex eft fcripta, vel non fcripta. Sic ad Critonem Socrates; "videris opportunè quidem non

excitaffe

« PreviousContinue »