Page images
PDF
EPUB

cœli; ut fulminum jactus, ut terræ motus, cæteraque, quæ ita multa, nobis confulibus, facta funt, ut hæc, quæ nunc fiunt, canere dii immortales viderentur."

CAP. XXXIII.

De Teftimonio humano.

Teftimonium humanum eft, quod authorem habet ho

minem.

66

Eftque commune aut proprium."

Diftributio hæc proponitur, non ut accurata aliqua divifio (neque enim teftimonio propria eft) fed ut diftinctio qualifcunque fubalternarum fpecierum, ad quas inferiores fpecies teftimonii et exempla poffint revocari. Atque, ut fuperior illa distinctio in divinum et humanum, ab efficiente quoque fumitur, qui fit perfona publica five communis, aut propria five privata.

"Teftimonium commune eft, ut lex et illuftris fententia.” Hæc enim duo exempla funt potius quàm fpecies; quibus adjungi poteft fama; quam Cic. in Top. quoddam multitudinis teftimonium appellat; alii, confenfum civitatis et publicum teftimonium vocant.

"Legis autem et non fcriptæ et fcriptæ teftimonium eft pro Milone: Eft enim, judices, non fcripta, fed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus; verùm ex natura ipfa arripuimus, haufimus, expreffimus: ad quam non docti, fed facti; non inftituti, fed imbuti fumus: ut, si vita noftra in aliquas infidias, fi in vim, in tela, aut latronum aut inimicorum incidiffet, omnis honefta ratio effet expediendæ falutis.". Et ibidem, " Quod fi duodecim tabulæ nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, fi fe telo defenderit, interfici impunè voluerunt, quis eft, qui," &c.

'

Reftat illuftris fententia; -cujus generis funt proverbia. Ut pares cum paribus facillime congregantur. Spartam nactus es, hanc exorna. Tum dicta fapientum: ut, nofce teipfum. Ne quid nimis. Sponde, præfto eft detrimentum. Quanquam enim hæc dicta fingula à fingulis fortaffe auc

toribus

toribus orta funt, tamen quia omnium in ore verfantur, quafi omnium fiunt, et ad commune teftimonium rectè referuntur.

Proprium teftimonium eft: ut Platonis illud, 1 ad Q. fratrem: " Atque ille quidem princeps ingenii et doctrinæ, Plato, tum denique fore beatas refpub. putavit, fi aut docti et fapientes homines eas regere cœpiffent, aut qui regerent, omne fuum ftudium in doctrina ac fapientia collocaffent."

Talia funt in poetis. Æneid. 6.

"Difcite juftitiam, moniti; et non temnere divos."

Sic Homericis illis verfibus:

Αἴας δ ̓ ἐκ Σαλαμίνος ἄγεν δυοκαίδεκα νηᾶς.
Στῆσε δ ̓ ἄγων ἵν ̓ Αθηναίων ἴσαντο φάλαγγες.

Ajax autem ex Salamine duxit duodecim naves. Conftituit verò ducens, ubi Athenienfium ftabant phalanges.

Victi funt in judicio Megarenfes, quo contenderunt cum Athenienfibus de Salamine infula, utrique fortè civitati æquè vicina.

Atque hæc veterum fuere et abfentium teftimonia, et ferè mortuorum; quæ de jure potiffimum afferuntur.

Viventium et præfentium, quæ de facto plerunque tef tantur, non tantum funt" cùm quæritur de fundo aut cæde et ejufmodi negotio aliquo, fed etiam obligationis, confeffionis, jurisjurandi teftimonia funt."

Obligationis exemplum eft Philipp. 5, “Promitto, recipio, fpondeo, P. C. Cæfarem talem femper fore civem, qualis hodie fit, qualémque eum maximè velle et optare debemus."

Pignus etiam obligatio quædam est.

Ut apud Virgil. Ecl. 3.

" Vis ergo inter nos quid poffit uterque viciffim Experiamur? Ego hanc vitulam (ne forte recufes, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fœtus) Depono tu dic, mecum quo pignore certes."

"Confeffio

"Confeffio eft vel libera, in qua cujufvis teftimonium pro fe leviffimum con trafe graviflimum cenfetur. Vel eft expreffa tormentis, quæ propriè quæftio dicitur."

Tale fuit argumentum contra Milonem, quòd à Cicerone deridetur: quia cruciatus non fæpius veritatem quàm mendacium exprimit atque extorquet. "Age verò, quæ erat aut qualis quæftio: heus, ubi Rufcio? ubi Casca? Clodius infidias fecit Miloni? Fecit; certa crux. Nullas fecit. Sperata libertas."

Huc etiam referri poteft argumentum, quo utimur cùm affirmationis noftræ approbationem et experientiam adverfario proponimus.

Verr. 4. "Ecquis Volcatio, fi fua fponte veniffet, unam libellam dediffet? veniat nunc, experiatur; tecto recipiet. nemo."

Terent. Eunuch.

"Fac periculum in literis,

Fac in palæstra, in muficis ; quæ liberum
Scire æquum eft adolefcentem, folertem dabo."

Ovid. 3 Trift.

"Quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, Ipfe velim pœnas experiare meas.'

Jusjurandum etiam teftimonium est.

Quale eft Æneid. 9.

"Per fuperos, et fiqua fides tellure fub ima eft, Invitus, regina, tuo de littore ceffi."

Quamvis autem in juramentis divinum quodammodo testimonium invocetur, juramenti tamen fides authoritate et moribus jurantis nititur.

Reciprocatio hic obscurior est ad rem teftatam, quod eft hic alterum argumentum affectum; ut quia teftatum verum fit, teftis fit etiam verax.

Ut autem non fua vi teftimonium, fed auctoritas teftis arguit rem teftatam; ita viciffim res teftata non arguit ipfum teftimonium, fed authoritatem testis.

[blocks in formation]

Adhuc prima artis logicæ pars fuit in argumentorum inventione pars altera fequitur in eorum difpofitione.

Quemadmodum grammaticæ pars prima eft de fingulis vocibus, fecunda de fyntaxi earum; fic logicæ pars prima de argumentis inveniendis fuit, fecunda eft de difponendis i. e. quæ doceat argumenta rectè difponere: ita difpofitio quafi fyntaxis quædam argumentorum eft; non tamen ad bene judicandum duntaxat, ut vult Ramus, quod nimis anguftum eft, fed ad bene ratiocinandum, qui finis eft logicæ generalis, ad quem unum finem omnia artis præcepta referenda funt. lis itaque non affentior, qui judicium fecundam effe partem logicæ volunt: cùm ipforum fententia judicium fit fecundæ hujus partis nempe difpofitionis finis et fructus non poteft autem res eadem effe finis et id cujus eft finis, fructus quod effectum eft et ejus fructus caufa, quæ difpofitio eft. At inquiunt, judicium ut doctrina eft pars logica; finis eft ut habitus bene judicandi. Immo

verò inquam, difpofitionis doctrina fuam operam confert non folùm ad bene judicandum, fed ad bene ratiocinandum; judicium autem et difpofitionem pro eodem non dixerim cum Ramo: fi enim certa, ut ipfe Ramus ait, difpofitionis regula unumquodque judicatur, difpofitio utique ac judicium fi idem erunt, idem erit et regula, et id cujus regula est: doctrina deinde judicii docet nihil aliud quàm bene judicare; doctrina difpofitionis pro fua difponendi parte, etiam bene ratiocinari: five id fit intelligere, five judicare, five difputare, five meminiffe. Certa enim difpofitionis regula unumquodque munus ratiocinandi excolitur.

Cum itaque fimplicem argumentorum inter fe affectio nem aliquid per fe conferre ad judicium rectumque ratiocinium initio propofuerim, nunc eorum difpofitionem aliquanto plus, adeoque clarius ad idem conducere propono.

Prius autem quàm ad partes difpofitionis accedimus, generalis quædam difpofitionis affectio, quæ crypfis dicitur, attingenda eit; ut quæ ad omnes fpecies difpofitionis communiter pertineat. Crypfis autem five occultatio ifta, eft triplex; difpofitarum fcilicet partium vel defectus, vel redundantia, vel inverfio. Quod itaque femel hic monendum eft, fiqua propter has crypfes dubitatio contingit, explenda quæ defunt, amputanda quæ fuperfunt, et pars quæque in fuum reftituenda eft locum.

[ocr errors]

CAP. II.

De Axiomatis affirmatione et negatione.

Difpofitio eft axiomatica vel dianoetica.

"Axioma eft difpofitio argumenti cum argumento, qua effe aliquid aut non effe indicatur."

Axioma fæpe Aristoteli fignificat propofitionem five fententiam ita claram, ut quafi digna fit cui propter fe fides habeatur. Aliàs axioma et propofitionem five fententiam quamlibet pro eodem is habet: et rectè quidem: ut enim fententia à fentio, i. e. exiftimo vel arbitror, ita axioma à verbo Græco quod idem fignificat, derivatur. Atque hujus vocis generalem hanc fignificationem apud veteres diaVOL.VI.

lecticos

« PreviousContinue »