termino, fed converfione fola probare contendunt: de qua fupra monuimus. Atque his ferè modis in formam fyllogifmi generalem peccatur. Materia fyllogifmi vitiofa eft, quoties antecedentis pars -vel altera vel utraque eft falfa: id fit tot modis, quot funt argumentorum genera. Quorum cùm veritas tum falfitas quanquam in axiomate judicatur, propterea tamen quòd argumenta ipfa in fyllogifmo difponuntur, qui modi præcipuè nominantur à dialecticis vel materia fola, vel partim materia, partim forma vitiofi, eos hic breviter attingemus. Primus eft materiæ folius; diciturque "non caufæ ut caufæ." Caufæ autem nomen hic ufurpatur pro quovis argumento, etiam non effecti ut effecti, non fubjecti ut fubjecti, et fic deinceps. Hanc captionem fingulorum argumentorum definitiones facile refellunt. Secundus eft quæ vocatur fallacia "accidentis," five quod idem eft, à dicto fecundum quid ad dictum fimpliciter vel contrà, à dicto fimpliciter ad dictum fecundum quid; quoties id quod adjuncti eft, fubjećto attribuitur; aut contrà quod fubje&ti, adjuncto: ut, c quæ non refti tuenda funt domino furiofo, non reftituenda funt domino; arma non reftituenda funt domino furiofo; ergo, non do mino :" vel contra: quæ "reftituenda funt domino, ..etiam domino furiofo; arma domino; ergo, domino furiofo." In his propofitio femper falfa eft. Tertius eft "ignoratio elenchi ;" ("elenchus" autem eft redargutio quælibet five vera five falfa) cùm leges oppofitionis non obfervantur eidem numero, fecundum idem, ad idem, et eodem tempore: ut "cæci vident; qui carent vifu, funt cæci; ergo, qui carent vifu, vident." Propofitio diftinguenda eft; nempe, qui fuerunt cæci, nunc vident. Sic; "is qui non videt cæcus eft; dormiens non videt; eft ergo cæcus." Adidem non eft: propofitio enim de potentia, affumptio de actu videndi loquitur; vel quatuor funt termini, et prava expofitio dici poteft. Aliis ignorantia elenchi eft, cùm vel planè mutatur et torquetur ftatus controverfiæ, vel conclufio adverfarii non directè opponitur noftræ thefi fecundum canones legitimæ oppofitionis. Quartus eft fallacia "confequentis," five comparatorum, quæ è contrariis quidem funt orta, fed parium collatione tractata, cùm difputatur contraria effe contrariorum confe 66 confequentia: quam regulam effe fallacem, l. 1, c. 18, copiofe oftenditur: ut, "que eidem æqualia, inter fe æqualia; ergo quæ eidem funt inæqualia, inter fe funt inæqualia." Ut, 2, et 2, funt inæquales ad 5; ergo funt inter se inæquales. Duo latera quadrati fymmetra non funt diago no; ergo non funt inter fe. CAP. X. De Syllogifmo fimplici contracto. "Syllogifmus eft fimplex aut compofitus. Simplex, ubi pars confequens quæftionis difponitur in propofitione, pars antecedens in affumptione." Út fyllogifmi forma generalis erat difpofitio quæftionis cum argumento, ita fpecialis quæque difpofitio quæftionis cum argumento cujufque fpeciei forma eft. Ex. gr. "homo eft animal: Socrates eft homo; ergo Socrates eft animal." Hinc facile perfpicitur, fi quæftionis terminus major non difponatur in propofitione majore, minor in minore, fyllogifmum non effe legitimum. Quòd fi aliquando ufu venit, ut antecedens quæftionis in propofitione et confequens in affumptione difponi videatur, intelligere debemus fyllogifmi partes inverti: ut, "Socrates eft homo: homo eft animal; ergo Socrates eft animal." Sequitur jam fyllogifmi fimplicis diftin&tio in adjunctos modos, qui ex partium, i. e. axiomatum affectione oriun tur. 66 Syllogifmus fimplex eft affirmatus è partib. omnib. affirmatis. Negatus ex negata antecedentis parte altera cum complexione." Non ex omnib. negatis, ut affirmatus ex omnibus affirmatis; nifi enim argumentum tertium cum altera parte quæftionis confentiat, nihil probat. Ut autem fyllogifmorum tota ratio intelligatur (quod hoc loco fieri commodiffimè poffe arbitror) fciendum est eam duab. præcipuè legibus fundari; altera parium, altera generis ex loco petita. Ex parium loco; quæ conveniunt in uno aliquo tertio, conveniunt inter se; et contrà, quæ non in uno tertio, non inter fe." Ex loco generis; "quod 66 generi generaliter attribuitur, id omnibus etiam attribuitur fpeciebus quæ fub eo genere continentur." Hæc regula vocatur in fcholiis, " dictum de omni et nullo." Illa à geometricis primum fenfu præeunte facilius inventa eft; et præcipitur Ariftot. 1, Prior. c. I. Ut enim illic norma, "fi duab. lineis æque conveniat, eas lineas demonstrat convenire inter fe five effe æquales;" eodem planè modo medius terminus fi duob, conclufionis terminis conveniat, velut norma demonftrat, convenire duos illos inter fe, et contrà. Itaque fi quæftio affirmanda eft, quærendum eft per omnes inventionis locos argumentum quod utrique parti quæftionis conveniat fi neganda eft, quærendum quod uni parti conveniat, ab altera diffentiat; nam fi ab utraque parte diffentit, tertium argumentum effe non poterit, nihil n. probabit. Ex. gr. quæritur "an Socrates fit animal ?" Si affirmanda eft hæc quæftio, ad illa duo argumenta quæ in quæftione funt, "Socrates et animal," quærendum aliquod tertium argumentum eft, quod cum utraque parte quæftionis confentiat. Ejufmodi autem eft homo: nam homo convenit cum "animali," ut fpecies cum fuo genere; cum Socrate, ut genus cum fua fpecie; ergo "Socrates et animal" conveniunt inter fe; adeóque "Socrates eft animal." Sin neganda eft quæftio, ut, "Socrates non eft beftia," quærendum eft argumentum tertium, quod ab altera tantùm parte diffentiat. Hujufmodi autem eft "homo: homo n. non eft beftia, at Socrates eft homo; ergo Socrates non eft beftia." Sin medius cum neutro quæftionis termino conveniat, neutrius norma effe poteft; neque oftendit, inter fe conveniant, nécne; neque "de omni" dicit neque "de nullo;"adeoque nec probat quicquam nec refellit. Unde illa regula; "ex utraque præmiffa negata nihil concluditur: Ariftot. 1, Prior. c. 24, ut nullus lapis eft animal; nullus homo eft lapis, nullus igitur homo eft animal." Excipitur tamen ab hac regula, fi medius terminus fit negatus, vel duplex negatio fit in majore: ut, "quod non fentit, non eft animal: planta non fentit; ergo planta non eft animal." Hic enim major, quæ videtur effe negata, æquipollet affirmata; eademque eft acfi diceret, omne quod fentit eft animal:" negationefque iftæ topicæ potius et infinitæ, quàm axiomaticæ funt, partivunque negationes non totius axiomatis, hoc potius modo 66 enun. enuntiandi, “quod eft non fentiens, eft non animal :" `et hoc affirmatum planè axioma eft. Sed hac de re plura dicemus infra cap. 12, ad fecundam fpeciem explicati. Cur autem complexio, negata antecedentis parte altera, negata quoque effe debet, ratio eft, trita illa regula, " conclufio fequitur partem debiliorem :" negatumque debilius est affirmato, particulare generali, contingens neceffario. Regulæ autem ratio eft, quia conclufio eft præmiffarum quafi effectum nullum autem effectum eft toto genere dignius aut fortius fua caufa. Fallit ergo hic paralogifmus: "qui non differt à bruto differt à Sophronifci filio: Socrates non differt à Sophronifci filio; ergo non à bruto.". Hæc conclufio non fequitur, uti debuit, affumptionem negatam, fed propofitionem affirmatam: et enim "non differt à bruto" non propofitionis totius, fed antecedentis duntaxat ejus eft negatio: idémque valet, acfi affirmatum fic effet; 66 qui idem eft cum bruto." Sequitur autem conclufio five confequens partem antecedentis negatam non affirmatain, quia fi partes conclufionis non confentiunt in argumento tertio, non confentiunt inter fe: fequitur partem fpecialem, non generalem, quia genus concludit fpeciem, non fpecies genus; juxta illud fuperius dictum " de omni et nullo." 48 Syllogifmus fimplex (nimirum qui ex fimplicibus axiomatis conftat) eft vel generalis, vel fpecialis, vel proprins." Generalis è propofitione et affumptione generali bus." Non ex generali etiam conclufione, ut patebit infra. LC 99 Hæc enim regula firmiffima quoque eft, "ex utraque premiffa particulari nihil concluditur." Exigit enim dictum "de omni et nullo" partem antecedentis unam faltem generalem nec non in duabus particularibus quatuor funt termini: cùm enim individua, quæ vocant, "vaga," particulares propofitiones faciunt, fit ut de alio fubjecto major, de alio minor ferè loquatur: ut, "quoddam animal est homo: quoddam animal eft brutum ; ergo quoddam brutum eft homo. Quidam funt divites: quidam funt docti ; ergo quidam funt divites." 466 Proprius eft ex utraque propria." Cur Cur autem ex utraque propria cùm non ex utraque particulari, quia nempe hæc certa funt et de eodem dicta, illa vaga "ut fuprà." Hinc liquet, cur ut axioma, ita fyllogifmus fpecialis in particularem et proprium dividi non potuerit, cùm fyllogifmus proprius non fit fpecies fyllogifmi fpecialis. Quare autem partes omnes non fint propriæ, i. e. axiomata propria, infra etiam apparebit. Et fyllogifmus quidem proprius, etfi ab Ariftotele neglectus, ab aliis rejectus fit, ufum tamen frequentiffimum habet. "Simplex fyllogifmus eft contractus partibus, vel expli catus." Ariftoteles in tres figuras dividit fyllogifmum; primam, fecundam, et tertiam. Verùm hanc Rami dichotomiam effe commodiorem et naturæ ordini aptius refpondere res ipfa demonftrabit. "Contractus fyllogifmus eft, cùm exemplum pro argumento ita fubjicitur particulari quæftioni, ut utramque ejus partem antecedere et affumptione affirmatum effe intelligatur." Exempli gratia: "quædam confidentia eft virtus, ut conftantia. Quædam confidentia non eft virtus, ut audacia." In his, ut cernimus, primò quæftio particularis duntaxat proponitur; generale enim, ut inquit Ariftot. pr. 1, 6, et 2, 7, in hac fpecie, quæ tertia nimirum Arift. figura eft, concludere non licet: addo etiam, neque proprium; quæ ratio eft, cur fyllogifmus generalis non ex omnibus generalibus et proprium non ex omnibus propriis definitur, cùm in hac fpecie confequens five conclufio debeat femper effe particularis, etiamfi utraque pars antecedentis generalis aut propria fuerit: unde fequitur, particulares duntaxat quæftiones in hac fpecie concludi. Deinde exemplum speciale pro argumento fubjicitur five fubjungitur, ut "conftantia." Hujus autem fyllogifmi difpofitio fpecialis hæc effe intelligitur, fi contractum explicamus (tametfi nunquam ferè nifi contractus in ufu occurrit) ut exemplum five argumentum tertium, primò utramque partem quæftionis in præmiffis, quod aiunt, antecedat, five præmiffæ utriufque fubjectum fit. "Hic VOL. VI. Y |