Page images
PDF
EPUB

vina providentia impofuerit colendi inter nos pacem, idque nunc maximè, cum hoftes noftri acerrimè, fi unquam alias, rem gerere, et conjurâffe undique in perniciem noftram, videntur. Valles Alpinas, miferorum nuper incolarum cæde ac fanguine madentes, commemorare nihil attinet; nec conquaffatam per eofdem dies Cæfareis profcriptionibus atque edictis Auftriam; nec denique contra Helvetios Proteftantes Helvetiorum Papiftarum infeftos impetus. Quis nefcit Hifpanorum dolos ac machinationes per hofce aliquot annos hæc loca omnia incendiis, ruinis, cladibus Proteftantium, permifcuiffe? Si ad hæc mala reformatorum fratrum inter fe diffenfio velut cumulus accedat, inter vos præfertim, qui noftrarum virium tanta pars eftis, et in quibus tantum præfidii ac roboris Proteftantium dubiis temporibus comparatum atque repofitum eft; quod ad opem humanam attinet, pefsùm ire Proteftantium res, et in extremo difcrimine atque occafu verfari, neceffe erit. Quod contra, fi pax conftet inter vos vicinos, cæterofque orthodoxos principes, fi concordiæ fraternæ omni ex parte ftudeatur, non erit cur, Deo bene juvante, vel vim vel verfutiam noftrorum hoftium pertimefcamus; quorum conatus noftra fola confenfio vel diffipabit vel fruftrabitur. Neque vero dubitamus quin majeftas vestra ad hanc pacem beatam impertiri fuam operam, quam potes maximam, et libens velit, et velle defitura non fit. Qua in re ipfe etiam communicare confilia cum majef tatem veftra, atque conjungere, paratiffimus ero; utpote et veram amicitiam profeffus, et cui non folum pactam inter nos tam aufpicatò fervare pacem deliberatum omnino fit, verum etiam neceffitudinem hanc, quæ nunc intercedit, prout Deus facultatem dabit, arctiori vinculo conftringere. Idem Deus interim majestati veftræ fecunda ac prospera

omnia concedat.

Majeftati veftræ amicitia, fœdere, ac voluntate,

conjunctiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c.

Dabantur ex Aula noftra Weftmonafterii,

Decem. an. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protect. Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo illuf triffimoque Principi ac Domino, Domino GULIELMO, Haffia Langravio, Principi Herefeldia, Comiti in Cattimeliboco, Decia Ligenhain, Nidda et Schaumburgo, &c.

Sereniffime Princeps;

Ad literas celfitudinis veftræ non fic altero pòft anno, quod prope jam pudet, refcripfiffemus, nifi nos admodum invitos permulta fanè, eaque graviffima, quorum curam, pro noftro in repub. munere, differre non potuimus, interpellâffent. Quæ enim literæ debebant effe nobis gratiores, quàm quæ à principe religiofiffimo, majoribus quoque religiofiffimis orto, de pace religionis, deque concordia ecclefiarum concilianda, funt fcriptæ; quæ etiam literæ eundem planè animum, idem pacis chriftianæ promovenda ftudium, non folum fuo, verum etiam univerfi ferè orbis christiani opinione ac judicio, et ipfæ nobis tribuunt, et univerfim attributum effe gratulantur? Et nos quidem per tria hæc olim regna quid hac in parte fimus conati, quidque hortando, ferendo, præeundo, divino maxime auxilio, effecerimus, et norunt noftri plerique, et in fumma confcientiæ tranquillitate fentiunt. Eandem præfertim Germaniæ totius ecclefiis, ubi acriùs ferè, jamque diu nimis diffidetur, pacem optavimus; perque noftrum Duræum, hoc idem multos jam annos fruftra molientem, fiquid eam in rem noftra operâ conferre poffet, ex animo detulimus. In eadem nos etiamnum fententia permanemus; eandem illis ecclefiis fraternam inter fe charitatem optamus: fed quam fit hoc arduum conciliandæ pacis negotium inter ipfos pacis, ut præ fe ferunt, filios, fummo cum dolore fatis fuperque intelligimus. Nam, ut utrique Reformati nempe et Auguftani in unius ecclefiæ communionem aliquando coalefcant, fperandum vix eft; fuam utrique fententiam ne poffint vel voce vel fcriptis defendere, prohiberi fine vi non poterunt; vis autem cum pace ecclefiaftica confiftere non poteft: hoc tantùm fe finant exorari qui diffentiunt, ut humanius faltem et moderatius velint diffentire, nihiloque minus inter fe diligere; utpote non hoftes, fed fratres in levioribus licet diffentientes, in fumma tamen

fidei conjunctiffimos. Hæc nos inculcando, hæc fuadendo nunquam defatigabimur; quod ultrà eft, humanis neque viribus neque confiliis datur: Deus quod fuum folius eft fuo tempore perficiet. Tu interim, fereniffime princeps, præclaram in ecclefias declarationem animi tui, fempiternum fanè monumentum et majoribus tuis dignum et omnibus pofthac principibus imitandum reliquifti. Nos celfitudini veftræ, pro eo ac merita eft, felicitatem cæteris in rebus quantum ipfa cupit, mentem, ea quam nunc habes, haud meliorem (quid enim poteft effe melius?) à Deo optimo maximo precamur.

Westmonafterio, die Martii, an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Prin cipi Duci Curlandia.

Sereniffime Princeps;

De benevolentia celfitudinis erga nos veftræ et aliàs, et tum quidem aliunde nobis conftitit cùm orationem noftram ad Mofcoviæ Ducem iter facientem, et in ditione veftra per aliquot dies commorantem hofpitio benignè accepifti: nunc juftitiæ et æquitatis fuæ haud leviora indicia daturam effè celfitudinem veftram et fuopte ingenio et noftro rogatu confidimus. Cum enim Joannes Jamefonus, Scotus, navis cujufdam veftræ magister, fidelem naucleri operam feptennioque cognitam vobis navaverit, feque illam navem Balenam fibi commiffam, in oftio fluminis, ut mos eft, gubernatori veftro appellendam in portum tradidiffet, eumque imperitè fuo munere fungentem quod folum potuit fæpius monuiffe multis teftibus probaverit, non ejus profecto culpa, fed gubernatoris vel imperitia vel pervicacia fractam effe navem nemini non liquet. Quod cum ita fit, à celfitudine veftra majorem in modum petimus, ut fupradicto Joanni magiftro neque illud naufragium imputare, neque eam idcirco ftipendio debito velit privare; cujus spe fola jam altero naufragio bonis omnibus amiffis, fe utcunque in extrema inopia fuftinet et folatur.

Ex Aula noftra Westmonafterio

die Martii, An. 1657.

[blocks in formation]

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c., Ampliffimis Confulibus ac Senatoribus Reip. Gedanenfis, S. P. D.

Ampliffimi, magnifici viri, amici chariffimi;

Urbem veftram induftria, opibus et optimarum artium ftudiis florentem cum nobiliffimis quibufque urbibus femper effe duximus conferendam : nunc pofteaquam in hoc bello, quod veftris jamdiu in finibus geritur, Polonorum fequi partes quam Suecorum maluiftis, fanè et religionis caufa quam colitis, et commercii quod cum Anglis vetuftum jam habetis, optavimus ut ea vobis maxime confilia placerent, quæ cum Dei gloria urbisque veftræ dignitate ac fplendore viderentur effe conjunctiflima. Quocirca petimus pro amicitia, quæ vobis cum Anglorum gente multo ufu firmata jamdiu conftat, et fiqua in gratia apud vos noftrum quoque nomen eft, ut infignem inter primos Suecorum duces Conismarcum, egregium præfertim bello virum, cafu et fuorum proditione mari interceptum belli lege, non acerbiffimè adhuc gefti, dimittere velitis, fin id minus veftris rationibus convenire arbitramini, ut leniore faltem ac liberiore cuftodia habendum cenfeatis. Utrum horum vobis faciendum decreveritis, id profecto imprimis quod exiftimatione urbis veftræ dignum eft decernetis; deinde ab omnibus præclaris belli ducibus magnam gratiam inibitis; nos denique, quicquid id veftra intereffe putatis, haud mediocri fanè bene ficio devincietis.

Ex Aula noftra Westmonafterio,

Aprilis an. 1657.

Veftrarum amplitudinum ftudiofiffimus,
OLIVERIUS, Protector Reipub. Angliæ, &c,

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Scotia, Hiberniæ, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi ac Domino Imperatori Ducique magno univerfæ Ruffia, Soli Domino VOLADOMERI, Mofchoa, Novogrodi, Regi Cazani, et Aftracani, Syberia, Domino Vobfcoa, Magno Duci Smolenchi, Tuerfcoic et aliarum, Domino ac Magno Duci Novogrode, Inferiorumque Regionum Chernigoi, Rezanfcoa et aliarum, Domino omnis plaga Septentrionalis, item Domino Everfcoa, Cartalinfca aliarumque permultarum; S. P. D.

Anglorum genti cum imperii veftri populis vetus amicitia magnufque ufus, id quod nemo nefcit, ampliffimumque commercium jamdiu fuit; illa verò virtus fingularis, Imperator Auguftiffime, qua majoribus fuis majeftas veftra longè prælucet, et quæ de ea eft vicinorum omnium principum opinio, potiffimùm nos movet, ut majeftatem veftram et eximio ftudio colamus, etque communicata cupiamus, quæ et rei christianæ et rationibus veftris haud parum conducere, nec minus nominis veftri gloriæ ferviare poffe exiftimemus. Quapropter ornatiffimum virum Dominum Richardum Bradshaw, fumma fide, integritate, prudentia, ufuque rerum, ex aliis etiam legationibus, nobis cognitum, ad majeftatem veftram mifimus oratorem; qui et fingu lare erga vos noftrum ftudium, fummamque obfervantiam vobis exponat, et fupradictis de rebus agere cum majeftate veftra poffit. Eum itaque ut benignè noftro nomine acci piatis, eique ut, quoties commodum erit, liberum aditum, aurefque benignas, fidem denique in iis omnibus quae propo fuerit aut tranfegerit, eandem atque nobismetipfis, fi co ràm adfuiffemus, præbere velitis rogamus; adeoque majeftati veftræ atque imperio Ruffico faufta omnia à Deo opt. max.

precamur.

Ex Aula nostra Westmonafterii, die

April. an. Dom. 1657.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angl. &c.

« PreviousContinue »