Page images
PDF
EPUB

tam felici indole tamque illuftri loco natus es, quanto cæteris præluces, tanto firmius in te præfidium fuis rebus conftitutum effe fentiant. Vale.

Albâ Aulâ, die Aprilis, 1655.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia Sereniffimo Principi ImMANUELI Sabaudia, Duci Pedemontii Principi, Salutem.

Sereniffime Princeps;

Redditæ funt nobis Genevâ, necnon ex Delphinatu aliifque multis ex locis ditioni veftræ finitimis literæ, quibus certiores facti fumus, regalis veftræ celfitudinis fubditis reformatam religionem profitentibus, veftro edicto atque authoritate imperatum nuper effe, uti triduo quàm hoc edictum promulgatum erit fuis fedibus atque agris excedant pœnâ capitis, et fortunarum omnium amiffione propofita, nifi fidem fecerint fe, derelicta religione fua, intra dies viginti catholicam religionem amplexuros: Cumque se fupplices ad celfitudinem veftram regalem contuliffent, petentes uti edictum illud revocetur, utque ipfi, priftinam in gratiam recepti, conceffæ à fereniffimis majoribus veftris libertati reftituantur, partem tamen exercitus veftri in eos impetum feciffe, multos crudeliffime trucidâffe, alios vinculis mandâsse, reliquos in deferta loca montefque nivibus coopertos expuliffe, ubi familiarum aliquot centuriæ eo loci rediguntur, ut fit metuendum ne frigore et fame brevi fint miferè omnes perituræ. Hæc cum ad nos perlata effent, haud fane potuimus quin, hujus afflictiffimi populi tanta calamitate audita, fummo dolore ac miferatione commoveremur. Cum autem non humanitatis modo, fed ejufdem religionis communione, adeoque fraterna penitus neceffitudine cum iis conjunctos nos effe fateamur, fatisfieri à nobis neque noftro erga Deum officio, neque fraternæ charitati, neque religionis ejusdem profeffioni poffe exiftimavimus, fi in hac fratrum noftrorum calamitate ac miferia folo fenfu doloris afficeremur, nifi etiam ad fublevanda eorum tot mala inopinata, quantum in nobis eft fitum, omnem operam noftram conferamus. Itaque à veftra imprimis celfitudine regali majorem in modum enixè petimus et obteftamur, ut ad inftituta fereniffimorum majorum fuorum, conceffamque ab iis omni tem

[blocks in formation]

pore et confirmatam fubditis fuis Vallenfibus libertatem, velit animum referre. In qua concedenda atque confirmanda, quemadmodum id præftiterunt, quod Deo per fe gratiffimum proculdubio eft, qui confcientiæ jus inviolabile ac poteftatem penes fe unum effe voluit, ita dubium non eft quin fubditorum etiam fuorum meritam rationem habuerint, quos et in bello ftrenuos ac fideliffimos, et in pace dicto femper audientes, experti fuiffent. Utque ferenitas veftra regalis in cæteris omnibus et benignè et gloriosè factis avorum fuorum veftigiis optimè infiftit, ita in hoc nolit ab iifdem difcedere etiam atque etiam obfecramus; fed et hoc edictum, et fi quod aliud inquietandis reformatæ religionis causâ fubditis fuis rogatum fit, uti abroget; ipfos patriis fedibus atque bonis reftituat; conceffa jura ac libertatem pristinam ratam iis faciat; accepta damna farciri, et eorum vexationibus finem imponi jubeat. Quod fi fecerit regalis celfitudo veftra, et rem Deo acceptiffimam fecerit, miferos illos et calamitofos erexerit et recreârit, et à fuis omnibus vicinis, quotquot reformatam religionem colunt, maximam gratiam inierit; nobifque potiffimùm, qui veftram in illos benignitatem atque clementiam obteftationis noftræ fructum arbitrabimur. Quod et ad omnes officiorum reddendas vices nos obligaverit; nec stabiliendæ folùm verum etiam augendæ inter hanc remp. veftramque ditionem neceffitudinis et amicitiæ fundamenta firmiffima jecerit. Neque verò hoc minus ab juftitia veftra et moderatione animi nobis pollicemur: quam in partem Deum Opt. Max. oramus uti mentem veftram et cogitationes flectat: vobifque adeo veftroque populo pacem, ac veritatem, et fucceffus rerum omnium felices, ex animo precamur.

Albâ Aulâ, Maio, 1655.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo
Principi Tranfylvania, Salutem.

Sereniffime Princeps;

Ex literis veftris fexto-decimo Novembris 1654, ad nos datis, fingularem erga nos benevolentiam veftram atque ftudium perfpeximus; et internuntius vefter, qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobifcum focietate et amicitia

voluntatem

voluntatem veftram ampliùs coram expofuit. Nos certè occafionem hanc effe datam, unde noftrum quoque erga vos animum, et quanti celfitudinem veftram meritò faciamus, declarare atque oftendere poffimus, haud mediocriter fanè gaudemus. Cum autem veftra in rempublicam chriftianam præclara merita laborefque fufcepti ad nos ufque famâ pervenerint, et hæc omnia certiùs, et quæ amplius rei christianæ vel defendendæ vel promovendæ caufà in animo habeatis, celfitudo veftra fuis literis communicata nobis amiciffimè voluerit, ea uberiorem infuper lætandi materiam nobis attulere: Deum nempe iis in regionibus excitâsse sibi tam potentem atque egregium fuæ gloriæ ac providentiæ miniftrum; qui, cum virtute atque armis tantum poffit, de religione communi Proteftantium tuenda, cui nunc undique malè et dictum et factum eft, nobifcum unà fociare confilia cupiat. Deus autem, qui utrifque nobis, tametfi locorum intervallo tam longè disjunctis, eundem religionis orthodoxæ defendendæ ftudium atque animum injecit, dubium non est quin earum præcipue rationum author nobis futurus fit, unde et nobis, et inter nos, et reformatorum reliquis principibus ac civitatibus, hac in re maximo effe adjumento atque ufui poffimus, occafionibus certè omnibus intenti, fi quas Deus obtulerit, iis quod ad nos attinet, eodem Deo benè juvante, non deerimus. Interea celfitudini vestræ fine fummo dolore commemorare non poffumus, quantâ inclementiâ dux Allobrogum fubditos fuos Alpinarum quarundam vallium incolas, orthodoxam religionem retinentes, perfequutus fit. Quos non folùm feveriffimo edicto, quotquot Romanam religionem fufcipere recufàrunt, fedes avitas bonaque omnia relinquere coëgit; verùm etiam fuo exercitu adortus eft, qui multos crudeliffime concidit, alios barbarè per exquifitos cruciatus necavit, partem verò maximam in montes expulit fame et frigore abfumendam, exuftis domibus, et fiqua eorum bona ab illis carnificibus non fint direpta. Hæc ut ad vos jamdudum nuntiata funt, et celfitudini veftræ tantam crudelitatem graviter displicuiffe, et veftram opem atque auxilium, quantum in vobis est, illis miferrimis, fiqui tot cædibus atque miferiis adhuc fuperfunt, non defuturum, nobis facilè perfuadetur. Nos literas duci Sabaudiæ, ad deprecandum ejus infenfum in fuos animum, jam fcripfimus; ficut et Gallorum regi, idem

ut

ut is etiam velit facere; vicinis denique reformatæ religionis principibus, uti de illa fævitia tam immani quid nos fentiamus intelligere poffint: quæ quanquam in illos inopes primum cœpta eft, idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur: eoqué majorem illis profpiciendi fibi in commune fuifque omnibus confulendi neceffitatem imponit: quam et nos eandem rationem, prout Deus nobis in animum induxerit, femper fequemur. Id quod celfitudo veftra perfuadere fibi poterit quemadmodum et de fingulari noftro erga fe ftudio atque affectu, quo profperos rerum omnium fucceffus vobis animitùs exoptamus; et veftra incœpta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati ftudetis, fœlicem exitum fortiri

volumus.

Albâ Aulâ, Maio, 1655.

OLIVERIUS Protect. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum Regi, Salutem.

Perveniffe nuper in regna veftra illius edicti acerbiffimi famam, quo dux Sabaudiæ fubjectos fibi Alpinos incolas, reformatam religionem profitentes, funditùs afflixit, et nisi religione Romana fuam mutare fidem à majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis fedibus exterminari juffit, unde multis interfectis, cæteri fpoliati, et ad interitum certiffimum expofiti, per incultiflimos montes hyememque perpetuam, fame et frigore confecti, cum conjugibus ac parvulis jam nunc aberrant ; et hæc graviter tuliffe majeftatem veftram nobis perfuafiffimum eft. Nam Proteftantium nomen atque caufam, tametfi inter fe de rebus non maximis. diffentiunt, communem tamen et penè unam effe, adverfariorum par in omnes Proteftantes odium facile demonftrat. Et Suecorum reges fuam cum reformatis conjunxiffe femper caufam, illatis etiam in Germaniam armis ad Proteftantium religionem fine difcrimine tuendam, nemo eft qui ignoret: petimus imprimis igitur, idque majorem in modum, à majeftate veftra (nifi id jam fecerit, quod et reformatorum aliæ refpublicæ et nos fecimus) ut cum Sabaudiæ duce per literas velit agere; fuaque autho

ritate interpofita, et hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus cum innocuis tum religiofis deprecando, fi fieri poteft, avertere conetur: etenim hæc initia tam fæva quo fpectent, quid nobis omnibus minentur, admonere veftram majeftatem fupervacuum effe arbitramur. Quòd fi is iræ fuæ, quam noftris omnium precibus, aufcultare maluerit: nobis profecto, fiquod eft vinculum, fiqua religionis charitas aut communio credenda atque colenda eft, communicato prius veftra cum majeftate cæterifque reformatorum primoribus confilio, alia quamprimùm ineunda ratio erit, qua provideri maturè poffit, nè tanta innocentiffimorum fratrum noftrorum multitudo omni ope deftituta miferrimè pereat. Quod idem quin majeftati veftræ vifum jam fit atque decretum cum nullo modo dubitemus, nihil confultius, ut noftra quidem fert fententia, effe poterit quam ut gratiam, authoritatem, confilia, opes, et fiquid aliud neceffe eft, in hanc rem primo quoque tempore conferamus. Interea majestatem veftram Deo Opt. Max. commendatam ex animo volumus.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Excelfis et Præpotentibus Dominis Fœderati Belgii Ordinibus.

Edictum ducis Sabaudia nuperrimum in fubjectos fibi Alpinos incolas, orthodoxam religionem antiquitùs profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, patriæ quoque fedes relinquere jubentur, et quanta crudelitate in homines innoxios atque inopes, noftrofque, quod maximè refert, in Chrifto fratres, illius edicti auctoritas graffata fit, occifis permultis ab exercitus parte contra eos miffa, direptis reliquis atque domo expulfis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et frigore conflictari inter afperrimos montes nivefque perpetuas jamdiu coacti funt, rumore et vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nunciis cognoviffe vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo fenfu fraternæ calamitatis, hæc vos affecerint, facilè ex dolore noftro qui certe eft graviffimus intelligere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo conjuncti fumus, quidni iifdem plane affectibus in tam gravi atque indigna fratrum noftro

rum

« PreviousContinue »